IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(f) Sequitur, cum oleo, etc. nempe in definitione praemissa. In hac autem particula exprimitur materia remota hujus Sacramenti, nempe oleum olivarum simplex sine mixtura balsami, cujus congruentiam recte Doctor asignat in littera, nam, ut de materia Confirmationis supra dist. 1. ostensum est ex Patribus, congruentiam mixtionis esse, ut ostendatur nitor conscientiae, et odor famae, ille per oleum olivarum, hic vero per balsamum: et illa duo requiri in Christiano viatore in ordine ad Deum et ad Ecclesiam, cujus est membrum ; ita etiam exeunti e vita, et desinenti esse membrum Ecclesiae militantis, sufficit bona conscientia in ordine ad Deum, cui soli subjicitur, et sic definit congruentia mixtionis balsami.
Debet esse joleum olivarum, ut definit Florentinum, et communis Theologorum sententia tenet; et per oleum intelligitur communi modo loquendi, et proprietate Scripturae oleum olivarum simplex, quia illud est usuale, sicut per aquam, quae dicitur materia Baptismi, intelligitur naturalis per frumentum triticum. Accedit quod Patres etiam proportionem ad significandum nitorem conscientiae ad quem ordinatur hoc Sacramentum tanquam completivum paenitentiae, et totius vitae Christianae, tribuunt soli oleo olivarum, cujus usus est in Chrismate conficiendo.
Non asserit Doctor simpliciter si balsamus admisceatur, tolli materiam Sacramenti, sed non requiri necessitate Sacramenti : Nec oportet, inquit, ibi esse aliquid confecti ex oleo et balsamo, etc. supple non est necessarium. Congruentia etiam quam adducit, non probat aliud, quia certum est Chrisma significare nitorem conscientiae, ut dist. 7. probatum est; ergo non derogat mixtio illa balsami efficaciae hujus Sacramenti et significationi, quae desumitur ex proportione materiae, quamvis non requiratur, neque etiam videtur antiquae praxi fuisse contrarium aliquando ad hunc effectum uti Chrismate, quia Innocentius I. ita loqui videtur ; et Concilium Aquisgranense videtur alludere ad Fabiani epistolam, in qua agit de confectione Chrismatis, dicens ex traditione Apostolica debere Episcopos feria quinta in Caena Domini conficere oleum, in qua salvatio infirmorum creditur. Vide Suarez disp. 40. set. 1.
(g) Consecratio autem Episcopalis est necessaria, etc. Declarat illam definitionis particulam (consecratam ab Episcopo ) hujus congruentiam optimam subjungit, qua etiam utitur D. Thomas, D. Bonaventura, Paludanus, Durandus in hac distinctione.
Dubitatur an haec benedictio requiratur necessitate materiae, et non solius praecepti. Negat Victoria requiri ad essentiam materiae, in summa de Sacramentis, n. 216. Contrarium docet communis Theologorum, et patet ex Florentino et Tridentino, quae assignantes materiam essentialem assignant, et dicunt absolute materiam hujus Sacramenti esse oleum ab Episcopo benedictum. Supponit Innocentius I. et Wormatiense et Aquisgranense citata, traditio omnium Ecclesiarum, quae non utuntur nisi oleo benedicto. Haec quaestio reducitur ad eadem principia, quibus dist. 7. probatur, necessariam esse benedictionem Chrismatis, ut sit materia idonea ad confirmationem.
In Ecclesia Graeca benedictio olei fin a Presbyteris, ut docet Arcudius ex consuetudine antiqua; sed hoc idem per omnia dicendum est, sicut diximus de benedictione Chrismatis ex delegatione, quia minister ordinarius benedictionis hujus est Episcopus, extraordinarius ex delegatione Sacerdos. Aliqui dubitant si benedictio olei fuerit determinata a Christo. Respondetur affirmative, quia materia instituta est oleum benedictum, ut traditio et definitio Ecclesiae docet. Quantum autem ad formam benedictionis probabilius judico, omissis opinionibus variis, hanc benedictionem quoad substantiam ex divina institutione debere in specie esse proportionatam effectui, ad quem ordinatur oleum, ita quod non quaecumque benedictio sufficeret, sed illa in specie, quacumque forma verborum concipiatur, qua designatur finis, et hoc etiam ex divina institutione, modo autem exprimatur finis ad quem exorcizatur oleum, sufficit, forma verborum quae determinatur ab Ecclesia, juxta ritum receptum.
(h) Quod autem sequitur : Ministrata a Sacerdote, etc. Haec particula est de fide quantum ad necessitatem ministri, excludendo omnes non Sacerdotes, ita communis Theologorum praeter solum Waldensem tom. 2. de Sacramentis, c. 163. qui docet in necessitate ministrari posse a clerico inferiori aut a laico. Patet conclusio ex Jacobo, Florentino et Tridentino can. 3. et can. 4. de hoc Sacramento, quam indicant etiam Patres citati supra. Potest a pluribus fieri hoc Sacramentum, quoad unctiones et formas partiales, supplendo, si idem minister eas non perficiat, ut docent frequentius Theologi, quin etiam non improbabiliter Richardus art. 12. dicit posse a pluribus ministrari simul, ita ut unus aures, alius oculos, proferendo formam inungat. Videatur D. Thomas, Richardus, Durandus, Solo, in praesenti distinctione, et alii.
(i) Quae sequuntur : verba debita, etc. Haec particula continet formam Sacramenti, ut est in usu Ecclesiae Romanae, quae sine dubio est certa et sufficiens. Alias formas superius assignavimus, ut Graecam, Ambrosianam, Venetam. Superest difficultas, an debeat necessitate Sacramenti haec forma esse deprecativa. Affirmat D. Thomas hic quaest. 1. art. 4. quaest. 2. et cum eo Capreolus, Sotus, et videtur magis recepta sententia. Contrarium docent Albertus art. 4. Richardus art. 1. quaest. 4. ad 2. Paludanus q. 1. art. 2. Durandus quaest. 3. n. 1. quamvis in dubium vocet si indicativa et deprecativa aequivaleant in rigore verborum.
De hac quaestione nihil hic agit Doctor, sed supponit formam, quae in usu Ecclesiae Latinae deprecativa est, sic etiam deprecativa est forma Ecclesiae Graecae. Caeterum non videtur praejudicandum Ecclesiis et ritibus antiquis approbatis, maxime cum forma Ambrosiana sit indicativa, quia sicut in materia proxima hujus Sacramenti, quantum ad unctionem in determinatis partibus, ex diverso ritu Ecclesiarum admittuntur aliquae unctiones, quae fiunt in Ecclesia Latina non esse essentiales necessitate Sacramenti ; ita ex eodem motivo non debemus praejudicare Ecclesiae Ambrosianae et Venetae, quae utuntur forma indicativa, maxime, cum illud rituale Venetum fuerit a Leone X. Summo Pontifice approbatum.
Objiciunt primo ex D. Thoma, formae Ambrosianae verisimile esse, adjungi aliquam particulam deprecativam, in qua consistit forma; illam vero indicativam non esse formam, sed caeremoniam quamdam.
Respondetur, Albertum antiquiorem habere indicativam, quam supra expressimus, esse formam, quae in Sacramento per modum formae profertur; quod etiam asserit D. Bonaventura D. Thomae coaetaneus, et posteriores Doctores, quod maxime verisimile est, quia in forma vera cujus usus est, debet fieri unctio; si ergo in Ecclesia Ambrosiana unctio fiat simul proferendo illa verba, signum est locum formae tenuisse. Sed hoc dubium eliditur in forma Veneta.
Objiciunt secundo, Florentinum et Tridentinum, quae deprecativam formam proponunt.
Respondetur Concilia proponere formam, quae est in usu Ecclesiae Latinae,
et certam, non praejudicare tamen ritui aliarum Ecclesiarum, quem non corrigunt ; quaecumque ergo forma aequivalens sufficit. Talem esse formam Ambrosianam, et alias similes, praesumendum est, alias Ecclesia et Concilia eam correxissent, cujus ignorantia praetendi nequit in tanta temporis diuturnitate, et maxime id constat in forma Veneti ritualis a Sede Apostolica approbati.
Objicies tertio, formas indicativam et deprecativam non esse aequivalentes.
Respondetur esse aequivalentes in sensu substantiali, quem intendit Christus, et differentiam esse tantum grammaticalem, nam ad sensum substantialem sufficit, ut exprimatur ad summum efficacia Sacramenti, materia proxima et effectus ejus, quae in praedictis formis explicantur.
Dices orationem fidei, quam intendit Jacobus, esse intelligendam deprecativam.
Respondetur id non colligi ex verbis Jacobi, ita ut indicativa non sit sufficiens, quia per orationem fidei intelligitur quaecumque forma sufficiens Sacramenti ; et sic Patres loquuntur quandoque de forma Paenitentiae, quamvis nequeat esse deprecativa, cum sit exercitium potestatis judiciariae.
Objicies quarto congruentias, quas adducunt Doctores, probantes formam debere necessario esse deprecativam. Prima congruentia est, quia hoc Sacramentum nullum habet effectum infallibilem, qui non possit impediri, vel propter obicem recipientis, si est effectus gratiae, vel quia effectus ipse est indifferens, ut salus corporis, quae non datur semper, quia non expedit.
Respondetur hanc rationem non esse admittendam, quia, ut constat ex Tridentino sess. 1. de Sacramentis in genere, omnia Sacramenta legis novae conferunt suum effectum certo et infallibiliter non ponenti obicem ; nullum autem Sacramentum habet efficaciam tollendi obicem suum in quacumque forma detur, ergo quantum ad effectum gratiae, et infallibilem, eadem est efficacia extremae unctii onis, sicut et aliorum Sacramentorum, quantum ad illum effectum, quoad obicem tollendum non habet efficaciam, etiam ut ministratur in forma deprecativa.
Secunda congruentia est, quia hoc Sacramenlum datur extreme indigenti, et propris viribus destituto, qui jam incipit exire de foro Ecclesiae, et in solius Dei manibus constitui;et ideo convenienter debet orationibus Ecclesiae adjuvari, Deoque commendari.
Respondetur hoc Sacramentum dari viatori, et constituto sub potestate Ecclesiae, de quo non est dubium, quia Sacramenta sunt instituta in remedium viatoribus. Deinde Sacramentum operatur suum effectum in virtute meritorum Christi, et non Ecclesiae. Orationes etiam Ecclesiae applicantur in benedictione materiae Sacramenti, et in formulis precum, quae ante et post Sacramentum adjunguntur, et in formula commendandi animam. Unde, sequitur hanc congruentiam non probare formam Sacramenti debere necessario: esse deprecativam.
Tertia congruentia, quia hoc Sacramentum ordinatur per modum indulgentiae ad obtinendum id, quod in judicio paenitentiae obtineri non potuit per modum justitiae, propter imperfectam hominis satisfactionem, aut dispositionem.
Respondetur operari Sacramentum effectum suum ex propria institutione, ex qua habet praecise applicatum valorem meritorum Christi, non vero applicantur per clavem potestatis eo modo quo dispensantur indulgentiae. Unde haec ratio non convincit intentum, quamvis enim ostendant praemissae rationes congruentiam formae deprecativae, tamen non probant necessitatem, ita ut indicativa sit nulla.
Si dicas, misericordiam operari in hoc Sacramento solum, in aliis etiam partim justitiam, ut in Sacramento Paenitentiae, ac proinde hic congruit formam esse deprecativam. Admitto differentiam utriusque Sacramenti hanc esse, sed etiam misericordia applicatur tota in Baptismo, et sola, si meritum subjecti attendatur, quod nullum est. Si autem loquamur de meritis Redemptoris, sic justitia in quolibet Sacramento operatur, quia in meritis Christi habent efficaciam, ut a causa meritoria. Quamvis ergo formula Ecclesiae Romonae sit optima et maxime congrua, cui cohaeret forma Graecorum, quae etiam datur per modum deprecativae, non debemus tamen aliis Ecclesiis praejudicare, donec certior aliqua declaratio hac in re emittatur ab Ecclesia, cum ex approbatione Leonis X. suppetat argumentum de valore formae indicativae, ac proinde per eam servari institutionem Christi ;et adduci possunt ea, quae de forma Confirmationis suo loco disseruimus dist. 7.
Ex institutione divina significans, etc. Hanc particulam non explicat hic Doctor, quia supra dist. 2. q. 1 conchis. 2. docuit omnia Sacramenta novae legis instituta esse a Christo, et in specie reprobat modum dicendi eorum, qui dicunt paenitentiam et extremam unctionem instituta esse a Jacobo Apostolo. Hic etiam responsione ad primum docet hoc Sacramentum fuisse institutum a Christo Domino. Fuit contraria sententia Hugonis lib 2. de Sacramentis, quem secutus est Magister in hac dist. D. Bonavenlura, Alensis 4. q. 8. memb. art. 1. Altisiodorensis lib. 4. Sum. tract. 1. cap. 1.
Prior sententia est de fide, et communis
Theologorum. Patet ex Tridentino sess. 7. de Sacramentis in genere, ean. 4. et sess. 44. de hoc Sacramento, can. 1. et cap. i. Haec difficultas in genere est probata dist. 2. cit. dist. 1. quaest. De tempore autem institutionis non ita constat. Superius ostensum est non fuisse institutum, Marci 6. ( quamvis aliqui auctores contrarium affirment, ) sed insinuatum, ut dicit Tridentinum, quo modo intelligi debent, quae dicit obiter Doctor, dist. 2. quaest. 1. cit. faciens mentionem illius unctionis, qua utebantur Apostoli, Marci 6. nam in hac quaestione, in qua per se agit de hoc Sacramento, argumentum ex Scriptura desumptum, reducit.tantum ad locum Jacobi, quem dicit in responsione ad primum hujus quaestionis, fuisse promulgatorcm, seu praeconem Sacramenti a Christo instituti, non quod solus fuerit promulgator sed quia in libris Canonicis solus de hoc Sacramento reliquerit testimonium.
Efficaciter significans curationem finalem venialium, etc. Haec clausula continet effectum Sacramenti, quem etiam in prima conclusione expressit, et in responsione ad secundum. Tres effectus numerantur in genere hujus Sacramenti, nempe alleviare infirmum, sanare corpus, si expediat, et remittere peccata, patent ex Jacobo. Circa hos effectus, qui consistunt in alleviatione, et remissione peccatorum, est controversia inter Scholasticos, quis sit effectus principalis Sacramenti, an gratia remissionis venialium, an aliud ?
Prima sententia est, hoc Sacramentum primario institutum esse ad tollendas reliquias peccatorum, ita D. Thomas in praesenti distinctione, quem sequitur Capreolus, Sotus; tenuit etiam Albertus art. 1. et 2. et plures alii suae scholae ;
per reliquias autem peccatorum aliqui intelligunt peccata sive mortalia, sive venialia, quae non sunt remissa per alia Sacramenta. Alii intelligunt reatum paenae temporalis. Alii pravos habitus. Alii pronitatem ad peccandum, torporem et difficultatem bene operandi.
Secunda sententia est Doctoris, nempe effectum primarium hujus Sacramenti esse remissionem peccatorum venialium, quam tenet D. Bonaventura art. 1. quaest. 1. Richardus art. 1. quaest 5. Alens. 4. part. quaest. 5. memb. 1. art. 2. Altisiodorensis lib. 4. Sum. cap. de extrema unctione quaest. 1. Durandus in hac dist. quaest. 1. Gabriel in supplemento quaest. 2. cap. 2. Major quaest. 1. Carthusian. quaest. 2. Navarr. cap. 22. n. 13. asserens esse communem, quam plures alii etiam docent.
Circa modum remissionis aliqui docent hoc Sacramentum remittere venialia inquantum excitat ad eorum detestationem formalem, aut virtualem. Ita D. Bonaventura, Durandus, Viguerius in Summa cap. 16. Alii dicunt remitti virtute hujus Sacramenti etiam immediate sine ulla dispositione, quod magis conforme est veritati et Doctori.
Tertia sententia est Suarez, qui docet effectum primarium hujus Sacramenti esse confortare animam infirmi contra difficultates illi occurentes in articulo mortis, inquantum dat robur ; secundarium vero effectum esse disponere animam ad ingressum gloriae; ita disp. 41. sect. 1.
Prima conclusio, effectus primarius hujus Sacramenti non est tollere reliquias peccatorum, ut hae reliquiae distinguuntur ab ipsis peccatis, tanquam aliquid diversum a macula peccati. Probatur in primis, quia vel illae reliquiae peccatorum essent paena temporalis debita peccatis remissis: sed haec paena non tollitur nisi per opera satisfactoria hic aut in altera vita per pas--sionem purgatorii, ut constat ex iis, quae Tridentinum docet sess. 14. cap. 8. et 9. et fusius ex dictis supra de hac materia satisfactionis dist. 15. neque ullum Samentum est per se institutum ad deletionem hujus paenae, propter solam paenitentiam, ad quam spectat hanc paenam, ordinare per opus paenitentiale injunctum.
Secundo, idem probatur quoad habitus vitiosos physicos, q,ui virtute Sacramenti non delentur, ut patet in convalescentibus,-neque tales habitus sunt materia alicujus Sacramenti saltem primaria, sicut neque fomes tollitur virtute etiam Sacramenti, neque habitus illi, neque fomes impediunt ab ingressu gloriae, a quibus ipsa gloria renovat.
Tertio, neque reliquiae peccatorum rectae dicuntur ipsa peccata mortalia aut veniala relicta post alia Sacramenta, aut de novo commissa, quia Tridentinum distinguit inter hos effectus Sacramenti cap. 2. nempe inter delicta, si qua expianda, et, reliquias peccatorum, neque proprie peccata dicuntur reliquiae peccatorum, ut discernitur inter peccata et reliquias.
Secunda conclusio, effectus principalis hujus Sacramenti non est roborare infirmum contra dificultates extremas: est contra eamdem sententiam, ut explicatur a Suarez. Probatur, effectus Sacramenti primarius est in aliqua justitia habituali et effectu sibi connexo, qui statim absoluta forma et materia confertur ; sed alleviatio animae contra difficultates, quae occurrunt ex morbo, aut ex tentationibus Daemonis, quae in exitu occurrent, fit per gratiam actualem, cujus est excitare et alleviare animam per laetitiam spiritualem et fiduciam divinae misericordiae ; hi enim sunt effectus gratiae actualis, et non habitualis, cujus non est praevenire voluntatem, sicut gratia excitans praevenit: ergo non in hac consistit effectus primarius hujus Sacramenti. Major patet ex communi doctrina de effectu Sacramentorum. Minor probatur ex Tridentino, quod hunc effectum refert in solam excitationem, docens modum quo alleviatur anima. Et aegroti animam, inquit, alleviat et confirmat (subjungit modum) magnam in eo divinae misericordiae fiduciam excitando,qua infirmus sublevatus, et morbi incommoda, et labores levius fert, et tentationibus daemonis calcaneo insidiantis facilius resistit, etc.
Secundo, effectus Sacramenti primarius est certus et infallibilis, et omnibus confertur ; sed extrema unctio saepe confertur iis, qui amiserunt usum sensus et voluntalis, in quibus pro eo statu nequit esse ulla excitatio voluntatis ad actum secundum ; ergo effectus primarius Sacramenti non consistit in illa excitatione praecise. Confirmatur, non magis convenit huic Sacramento roborare excitando ad spem et fiduciam divinae misericordiae, quam viatico confortare ad perseverantiam in charitate et gratia, quam recepit, vel etiam paenitentiae finali confortare ad pacem conscientiae, et serenitatem cum spiritus consolatione, ex quibus etiam nascitur fiducia divinae misericordiae principaliter, quoad vitam anteactam et remissionem peccatorum ; sed effectus primarius horum Sacramentorum in his non consistit, sed in gratia habituali ; ergo similiter dicendum est in proposito. Ex quibus patet ad fundamentum praefati auctoris ex Tridentino et aliis.
Admittimus enim hoc Sacramentum institutum esse ad finem superandi tentationes in exitu vitae, et ad confortandum animam infirmi contra easdem, per fiduciam divinae misericordiae, quae non solum fundatur in virtute hujus Sacramenti, sed magis in virtute aliorum, et speciatim paenitentiae, per quam applicatur misericordia ad remissionem peccatorum, quae damnationem inferunt, ut sunt mortalia, cujus paenitentiae et vitae Christianae hoc Sacramentum est consummativum, et ejus efficacia quantum ad gratiam actualem consistit in excitatione illius fiduciae, et resistentia contra tentationes et alias molestias, a quibus alleviatur anima in eo statu per auxilium gratiae actualis, quod tempore opportuno datur, nisi infirmus ponat obicem.
Caeterum, quia effectus Sacramenti primarius in gratia habituali consistit, quae statim datur si digne recipiatur Sacramentum, et a qua ipsum Sacramentum in esse signi practice primario recipit veritatem, ille erit effectus primarius Sacramenti, juxta ea quae ei competunt, quando infunditur ; quis autem sit hic effectus gratiae habitualis, patebit ex sequenti. Oportet ergo ad veritatem practicam Sacramenti salvandam, ut in ultimo instanti completi Sacramenti infundatur effectus ejus, quando subjectum est capax; hoc autem non contingit de effectu gratiae actualis, quae tempore congruo datur, ut est robur contra tentationes, quando urgent infirmum agonizantem.
Tertia conclusio, effectus primarius hujus Sacramenti est gratia habitualis, ut habet annexam remissionem peccatorum venialium per se; an autem mortalium,postea videbimus. Haec est Doctoris et magis communis.
Probatur, ille est effectus primarius hujus Sacramenti, qui exprimitur per formam Sacramentalem ; sed remissio peccatorum exprimitur per formam, qua utitur Ecclesia Romana et Graeca ; ergo haec remissio est effectus primarius Sacramenti. Minor patet ex utraque forma. Major probatur, quia forma Sacramentorum exprimit effectum Sacramenti primarium, quia expressior est in significando. Et patet discurrendo per reliqua Sacramenta: ergo idem dicendum est in hoc Sacramento.
Secundo, hunc primum effectum statuit Tridentinum cap. 2. de effectu hujus Sacramenti : Res etenim haec gratia est Spiritus sancti, cujus unctio delicta, si quae sunt adhuc expianda, ac reliquias peccati abstergit, etc. Secundo autem loco statuit alleviationem animae per excitationem fiduciae in divina misericordia,et canone. 5. eumdem ordinem servat : Si quis dixerit sacram infirmorum unctionem non conferre gratiam, nec remittere peccata, nec alleviare infirmos, etc. anathema sit, in quo definitur dari gratiam habitualem in hoc Sacramento, et mox subjungitur tanquam proximus effectus illius gratiae remissio peccatorum. Item Catechismus Romanus de hoc Sacramento : Docebunt igitur pastores hoc
Sacramento gratiam tribui, quae peccata, et in primis leviora quidem, et ut communi nomine appellantur, venialia remittit; exitiales enim culpae paenitentiae Sacramento tolluntur; neque enim hoc Sacramentum primario loco ad graviorum criminum remissionem institutum est, sed Baptismus tantum et Paenitentia vi sua id efficiunt, etc. Ex Concilio, et forma Sacramenti colligitur dari gratiam remissivam peccatorum tanquam effectus primarius et immediatus extremae unctionis. Et hoc loco declaratur illa peccata primario intelligi venialia, et per se, non autem mortalia, quia haec per se spectant ad Sacramentum Baptismi et Paenitentiae. Unde et rituale Romanum de hoc Sacramento prohibet illud dari peccatori manifesto, qui scilicet noscitur esse in peccato mortali; ergo remissio peccatorum intelligenda est primario de venialibus.
Probatur ratione : hoc Sacramentum est consummativum paenitentiae ut dicit
Tridentinum, nempe eo modo quo confirmatio dicitur complere aut consummare Baptismum; ergo supponit, per se loquendo, paenitentiam validam in re aut aestimatione. Consequentia probatur, quia paenitentia est medium necessarium ad salutem existenti in peccato mortali, ut patet ex Tridentino sess. 14. cap. I. et cap. 4. et alias probatum est. Si loquamur de perfecta contritione, non remittit peccatum nisi in voto Sacramenti Paenitentiae ; si de attritione, non remittit per se peccatum, nisi ut conjungitur Baptismo et Paenitentiae Sacramento. Quod si remittatur per accidens in aliquo Sacramento vivorum, requiritur necessario bona fides ; ergo nequit remitti peccatum mortale per se, nisi per Baptismum et paenitentiam; ergo hic effectus per se non competit extremae unctioni. Probatur consequentia, quia usus Ecclesiae, et ritus ministrandi hoc Sacramentum supponit Paenitentiam veram aut praesumptam ante hoc Sacramentum.
Deinde, quodlibet Sacramentum potest applicari in ordine ad proprium effectum per se ejus: ergo infirmis per se hoc Sacramentum ministrari potest non praemissa paenitentia, si effectus per se ejus esset remittere mortale, et consequenter praemitti deberet viatico contra ritum Ecclesiae, quo securius in statu gratiae reciperet Sacramentum Eucharistiae. Vel praemissa sola unctione posset ministrari viaticum peccatori sine paenitentia contra determinationem Ecclesiae et Tridentini sess. 13. cap. 7. quia ad fructum et dignam sumptionem Eucharistiae non requiritur nisi status gratiae, qui acquiri potest per Sacramentum Unctionis, si per se institutum est ad remissionem cujuscumque peccati sive venialis sive mortalis.
Praeterea, non obligaret praeceptum paenitentiae finalis contra omnes, si hoc
Sacramentum haberet per se efficaciam ad remissionem peccati mortalis, sicut de fide est habere efficaciam remittendi peccata, prout docet Jacobus et Tridentinum, et communis Doctorum, quidquid intelligatur nomine peccatorum, sive venialia, sive etiam mortalia, sive reliquiae peccatorum. De fide, inquam, est Sacramentum habere efficaciam circa peccata. Probatur sequela, quia quando duo remedia ordinata sunt per se ad eumdem effectum, quorum quodlibet est efficax, neutrum eorum dicit necessitatem medii, si utrumque est remedium lege ordinaria, et sine ulla subordinatione praecriptum, neutrum determinate obligat, verbi gratia, ad remissionem peccati venialis est Sacramentum Paenitentiae; sunt et alia plura remedia, ut docet Tridentinum sess. 14. cap.5. et ideo necessitate remissionis peccati venialis, non magis tenetur quis unum adhibere, quam aliud. Dixi plura remedia lege ordinaria statuta, et non subordinata ut excludatur instantia de Sacramento in re et voto, quia remissio data per Sacramentum in voto, subordinatur ipsi reali Sacramenti susceptioni ex lege.
Sed neque Paenitentia in sua efficacia subordinatur extremae Unctioni, neque extrema Unctio Paenitentiae quoad effectum per se unctionis, cum sit ultimum Sacramentum exituri e vita, et statu viatoris. Neutrum etiam operatur effectum in virtute alterius, sed ex propria institutione utrumque est remedium lege ordinaria institutum ad suum proprium, et per se effectum ; ergo si extrema Unctio ex sua institutione remittit peccatum mortale, tollitur necessitas Paenitentiae in extremo in ratione medii et praecepti.
Probatur consequentia, quia obligationem paenitentiae in peccatore, et in extremis colligunt Doctores ut plurimum ex praecepto naturali, quo quis tenetur providere saluti in eo tempore, quod supremum est viatori ; sed provideret sufficienter per extremam Unctionem,si effectus ejus ex institutione esset delere omnia peccata etiam mortalia in eo statu et fine vitae. Imo quod amplius est, securius per extremam Unctionem provideret, quia hoc Sacramentum non exigit dispositionem peccatoris aliam quam fidem et spem, per se loquendo, quin etiam datur iis, qui non sunt compotes suiipsius, et in iis habet effectum ex opere operato ; ergo posset dari peccatoribus in ordine ad hunc effectum, quos Ecclesia novit esse impaenitentes; quod omnino absurdum est et contra ritum Ecclesiae, qui supponit necessitatem paenitentiae ante hoc Sacramentum : Fuit enim paenitentia hominibus, inquit Trident. qui se mortali aliquo crimine inquinassent quovis tempore ad gratiam, et justitiam assequendam necessaria. Ita cap. 1. et idem cap. 4. ubi docet : Fuit autem quovis tempore ad impetrandam veniam peccatorum hic contritionis motus necessarius, et in homine post Baptismum. Ita demum praeparat ad remissionem peccatorum, si cum fiducia divinae misericordiae, cum volo praestandi reliqua conjunctus sit, quae ad rits suscipiendum hoc Sacramentum requiruntur, etc. et infra docet contritionem perfectam non justificare, nisi cum voto Sacramenti Paenitentiae, neque imperfetam sine ipso Sacramento. Eadem est doctrina Concilii sess. 6. cap. 14. de necessitate Paenitentiae ad recuperandam justitiam per peccatum post Baptismum amissam. Si ergo extrema Unctio haberet ex propria institutione hunc effectum, recte posset administrari peccatori impoenitenti, et salutem extra sensum constituto, cum tum non posset paenitentiam agere, neque ad effectum hujus Sacramenti requiritur paenitentia formalis, loquendo de effectu per.se ejus.
His itaque suppositis de necessitate paenitentiae ad remissionem per se mortalis, sequitur quod eatenus est paenitentiae consummativum, quatenus delet illa, quae paenitentia non delet, etiam qua est medium ad salutem, et qua fructuose suscipitur ; oportet ergo ut habeat aliquam efficaciam circa materiam paenitentiae ex propria institutione, et suppleat quod subterfugit paenitentiam fructuosam, alioquin non esset ratio cur diceretur consummativum Paenitentiae magis quam aliorum Sacramentorum a Patribus, ut Concilium dicit Patres hoc ei tribuere, ideoque, ut idem Concilium docet, remittit per se peccata, si quae sunt, et patet ex forma Ecclesiae Latinae. Haec autem peccata non sunt mortalia, ut jam probatum est ; ergo venialia, quae non sunt confessa, et quibus gratia paenitentiae non repugnat, intelliguntur per hoc Sacramentum deleri, quo sensu est consummativum paenitentiae, et non aliter, inquantum remittit peccata.
Confirmatur ratio praemissa ex forma Sacramenti ; peccata mortalia nequeunt remitti nisi simul, neque Ecclesia utitur clavibus in Sacramento Paenitentiae ad remissionem partialem mortalium, neque uti potest, quamvis Sacramentum institum sit per se ad remissionem mortalium, impium enim est dimidiatam a Deo veniam exspectare, ideoque confessio integra mortalium exigitur, quia mortalia connexa sunt remissione. Sed in hoc Sacramento extremae Unctionis iteratur tam unctio quam forma, quae est deprecativa remissionis peccatorum, ad singulas partes determinatas, in quibus fit unctio, et completur tam unctio quam forma in suo sensu sacramentali ad singulas partes ex ritu Ecclesiae Romanae: ergo intelligitur ex hoc modo ministrandi Sacramentum, formam verificari praecise quoad ea peccata, quae remissione non sunt connexa, qualia sunt venialia, alias non deberet proferri forma seorsim, donec compleretur unctio in omnibus partibus, et proferri deberet copulative quoad omnes partes simul seu collective.
Dices, non dari effectum Sacramenti, nisi post ultimam unctionem.
Contra, in primis hoc non cohaeret Sacramentorum doctrinae, per quam tenetur completa forma et materia in eodem instanti dari effectum, si non sit obex. Deinde, si non datur effectus Sacramenti nisi completa ultima unctione et prolatione formae, sequitur non esse proferendam formam usque ad ultimam unctionem, quia omnis prolatio prior est inutilis et falsa, quia non habet effectum signatum tunc, neque postea, quia Sacramentum, quod est in usu, non dicitur aliquid causare, quando jam transiit, nullum post se effectum relinquens, in cujus virtute fiat effectus remissionis.
Sed quando ultima unctio fit simul cum sua forma, non sunt formae, aut unctiones priores, neque earum effectus est ultima unctio, quae particularis est, et idem de forma; neque virtute, aut significatione continet priores, neque est ordo essentialis inter ipsas unctiones et formas, quin incipiendo ab illa, quae est ultima, consueto modo valeret Sacramentum completis: reliquis. Et magis patet ex sententia eorum, qui dicunt plures simul proferendo formas, et ungendo distinctas partes perficere Sacramentum valide posse, tunc enim non servaretur necessario ordo unctionum, sicut in reipsa nulla unctio aut forma connotat aliam.
Alii probant conclusionem magis destruendo fundamenta aliorum, et impugnando illam efficaciam, quae dicitur remissionis reliquiarum peccatorum originalis et actualis. Sed quia Concilium in
cap. 2. comprehendit hunc modum dicendi, magis congruit explicare, quid nomine reliquiarum intelligi posset, quamvis in can. 2. qui ex illo capite desumptus est, loquatur Concilium de remissione peccatorum absolute, non addendo illam particulam reliquiarum.
Illud solum adverto sententiam communem scholae constituere effectum primarium hujus Sacramenti in remissione, ut distinguitur ab alleviatione, qua confertur robur adversus tentationes, et apud Apostolum et Concilium Tridentinum, enumerari hos effectus tanquam diversos, et Concilium statuere effectum remissionis primo loco, ac proinde intendit esse primarium, quia effectum primarium cujuscumque Sacramenti semper primo loco enumerat ; secundarium non ita, et id poscit ordo doctrinae, quia specificatio Sacramenti, et efficacia debet dedeclarari in ordine ad hunc effectum primarium.
Contra hanc conclusionem sunt plures rationes, quae perinde etiam impugnant fundamenta allata.
Objicitur primo quod hoc Sacramentum non sit medium unicum et necessarium ad remissionem venialium, licet per se illa remittat, quia paenitentia etiam remittit illa ; ergo effectus ejus primarius non est remissio venialium
Respondetur distinguendo antecedens : Non est unicum medium quoad peccata venialia, quae non cadunt sub paenitentia per contritionem et confessionem, nego, quia ut dictum est, in hoc consummat extrema unctio paenitentiam ; licet ergo paenitentia habeat efficaciam ad remittenda venialia, limitatur ejus efficacia ad actus paenitentis, prout comprehendunt ipsa peccata,et per confessionem subdantur clavibus tanquam materia absolutionis: aliter autem virtus Paenitentiae Sacramenti non extenditur ad venialia.
Alterum membrum distinctionis est, quoad peccata venialia, quae non cadunt sub paenitentia, hoc essse unicum medium in eo statu, quod non dependet a dispositione seu actibus paenitentis, quod tamen aliquando habere non potest, quia saepissime ministratur Sacramentum infirmo, qui non est integer sensu, aut sui compos: sicut ergo Sacramentum est efficax in eo casu, ita remittit venialia, quae per nullum aliud remedium tunc remitti possunt. Accedit quod hoc sit ultimum remedium viatoris ipsum disponens ad gloriam, ac proinde cum nihil magis impediat gloriam quam peccatum, ideo tollit sua efficacia peccata venialia per se tanquam ultimum eorum remedium; congruum autem fuit, ut in potestate Ecclesiae esset aliquod remedium remittendi haec peccata, quamdiu quis est in statu viae,et subditus Ecclesiae et possit ipsum disponere ad gloriam. Unde ex hoc loco Jacobi, Chrysostomus supra citatus, et Beda probant Sacerdotes habere potestatem remittendi peccata: et clarum est hoc Sacramentum remittere peccata ex efficacia sua, ut patet ex dictis, etiam in casu quo nequit applicari paenitentia, aut aliud remedium remissionis.
Objicitur secundo : Non oportuisse institui aliquod Sacramentum ad remissionem venialium, quia remitti possunt sine gratiae infusione. Haec ratio est D. Thomae, unde patet eum non requirere ad remissionem venialis infusionem gratiae sanctificantis, quod supra etiam docuimus cum Doctor dist... quaest...
Respondetur, licet aliquando remittatur veniale homini in via sine infusione gratiae, per alia media, tamen remitti etiam per infusionem gratiae, ut patet in paenitentia, quando haec peccata cadunt in confessionem. Aliquando etiam per Eucharistiam, cujus hic etiam est effectus, quorum efficacia in hoc non est inutilis ;
in termino autem vitae, quo quis innititur solum divinae misericordiae, neque reflectit ad alia media remissionis venialium, aut aliquando reflectere nequit, necessarium est hoc medium remissionis ; necessitate dico gloriae obtinendae, quia, ut superius diximus, in hac materia peccata debent remitti homini existenti in gratia, venialia, inquam, in statu viae; locus enim remissionis peccatorum non est altera vita, in qua non est ullum meritum acceptatum ad remissionem, neque in potestate Ecclesiae relictum, per quod subvenire posset, praeter opera satisfactoria et indulgentias, quae respiciunt tantum paenam animarum purgatorii, et non remissionem peccati.
Objicitur tertio: Si hoc Sacramentum per se institutum sit ad hunc finem remissionis peccatorum, non oportere exspectare finem vitae, sed aliquoties in plena sanitate illud recipere.
Respondent quidam apud Suarem hoc Sacramentum recipi ad plenam curationem venialium, quae nequit fieri, dum vita durat. Contra replicat, inde sequi quod hoc Sacramentum sic deberet recipi post vitam, aut nunquam deberet recipi integris sensibus, quia infirmus potea peccabit venialiter, et quando aliquod remedium per se institutum est ad remissionem peccati, non respicit nisi illud quod inest, non vero futurum. Haec bene dicta sunt. Sed responsio aliter interpretari debet de curatione finali peccatorum, quae supersunt paenitentiae, viatico, et aliis remediis.Quod si postea peccaverit infirmus venialiter aut mortaliter, non remittitur virtute Sacramenti, sed per alia media, quia si compos est peccati, erit et paenitentiae. Sacramentum autem non ideo non est efficax ad remissionem, ut idem auctor admittit, licet putet hunc esse secundarium ejus effectum. Unde ex hac ratione non conficitur non esse primarium, nam gratia Sacramentalis, quaecumque illa sit, ordinatur ad liberationem a peccato, ut omnes concedunt, sive quod inest remittendo, sive quod inesse potest per excitationem praeveniendo ; tamen non derogat libertati, quin homo sui compos peccare possit, neque hoc etiam derogat efficaciae Sacramenti.
Quod autem praefatus auctor urget consuetudinem, qua datur hoc Sacramentum homini, dum sui est compos, non refert plurimum ad intentum, quia id praecipitur quo uberiorem effectum Sacramenti acquirat per propriam dispositionem, et magis reverenter recipiat illud ; quod intelligitur de gratia sanctificante quae datur de praesenti, cui, ut diximus, est annexa remissio omnium venialium.Caeterum non requiritur ad Sacramenti necessitatem, ut vigente sensu illud recipiatur, sicut neque ad efficaciam Baptismi, uti conferatur infanti vel adulto, quamvis in hoc habeat uberiorem effectum ex propria dispositione.
Alii respondent, ut dicit, convicti rationibus praemissis, quae jam solutae sunt, non dari Sacramentum absolute ad remissionem peccatorum venialium, sed ut sunt impedimentum gloriae, ne statim homo evolet in caelum.
Contra replicat : Quia etiam paena temporalis sic deberet remitti, cum sit impedimentum. Deinde, sic deberet in omniinortis periculo hoc Sacramentum recipi, quia idem finis et ratio urget etiam in periculo violento. Praeterea, paenitentia in eo casu sufficit ; ergo non est necessitas instituendi hoc Sacramentum propter eamdem remissionem.
Respondetur auctores iilius responsionis, quicumque sunt, non ignorasse purgatorium et paenas temporales in eo solvi pro peccatis. Unde illa additio, ut statim evolet homo in caelum, non videtur alicujus Theologi ex proposito data, sed magis inventa, ut esset locus replicae. Ad quam respondeo, aliud esse impedimentum, quod in hac vita remitti debet, quale est impedimentum peccati, quod per Sacramentum tollitur ex Jacobo et Tridentino ; aliud vero impedimentum paenae, de qua alia lege statutum est secundum divinam justitiam, ut solvatur hic aut in purgatorio quod superest, solutionem autem habet in specie determinatam ipsa lege ; ideo non subest per se huic Sacramento, sed paenitentiae et operibus satisfactoriis, quaecumque illa sint.
Ad aliud quod perinde urget, sive dicatur effectus primarius, sive secundarius hujus Sacramenti remissio peccatorum. Respondeo quod ideo non ministratur existenti in periculo violento mortis, quamvis tunc subest tentationibus daemonum, et impugnationi, quia ita institutum est. Congruentia institutionis facilis est, quia tunc non gravatur ejus libertas per morbum, quin alia remedia adhibere possit sui plene compos, et integer sensu. At infirmus corpore et gravatus per infirmitatem, aliam habet dispositionem sensuum phantasmatum et virium, quibus distrahitur, ideoque requirit excitationem specialem. Peccat autem probatio secundum sensum divisionis seu accidentis, quia quando Sacramentum habet diversos effectus per se, licet unus sit primarius, et alius secundarius, non debet conferri per se nisi in eo statu, quo attingit utrumque. Licet ergo gratia remissionis venialium sit effectus primarius hujus Sacramenti quoad gratiam sanctificantem, habet praeterea effectum alleviandi infirmum per gratiam roborantem et excitantem, quae virtute Sacramenti confertur, et per se intenditur ; non debet ergo probari ex congruentia solius finis partialis institutio,
et collatio digna Sacramenti nisi addatur integer ejus finis.
Quando autem Theologi loquuntur de fine primario hujus Sacramenti, seu effectus remissionis, intelligunt finem, qui ex sensu primario et expresso formae exprimitur ;: qui etiam finis trahit secum effectum secundarium, qui consistit in robore et excitatione infirmi contra tentationes ad concipiendam fiduciam divinae misericordiae ex effectu remissionis peccatorum omnium, tam per paenitentiam quam etiam per hcc Sacramentum. Gratia ergo ipsius remissionis, quae fit in hoc Sacramento per ablutionem peccatorum, qua impediunt languentem ab ingressu gloriae, trahit secum gratiam actualem Sacramenti, et excitantem contra molestias morbi, et tentationes occurrentes, tanquam medium ordinatum ad ingressum gloriae per remotionem impedimenti ulterioris, quod imminet succumbendo peccato, nam eo ipso quod detur remissio impedimenti quod inest, ad hunc effectum ingressus gloriae, ut finis ipse hujus remissionis in re consequatur, providetur de hoc medio ex intentione primaria, qua remissio ipsa fit in hunc finem.
Sicut in aliis Sacramentis, gratia excitans ad finem Sacramenti se habet ut medium, verbi gratia, in Eucharistia ad perseverandum, et nutriendam charitatem datur gratiae actualis auxilium tempore congruo, in quo auxilio non consistit primarius finis Sacramenti seu effectus ; sed in gratia sanctificante, ut datur ex fine perseverantiae, qui est specialis hujus Sacramenti finis, ex quo consequitur effectus gratiae actualis, tanquam secundarius, seu potius ut medium, quo gratia habitualis Sacramenti attingat suum finem ad quem datur.
Sic in proposito gratia sanctificans in remissionem peccatorum datur in hoc
Sacramento ad finem ingressus in vitam, quam consequitur gratia actualis, ut medium attingendi illum finem, ex intentione scilicet primaria finis, propter quem gratiae sanctificantis a peccatis, ad ingressum vitae, concessae ; nam remissio ipsa non attingit proxime finem, quamdiu homo subest periculo lapsus, ideoque hoc medium exigit, ut conjungatur suo fini. Neque aliter discurrendum est in hoc Sacramento quantum ad gratiam excitantem, quam in aliis Sacramentis servata proportione, quorum effectus primarius non consistit in gratia actuali, sed in habituali sanctificante, cui subordinatur actualis tanquam medium quo attingat finem, ad quem datur primario, sicut universim gratia actualis operans et excitans ordinatur ad gratiam sanctificantem inducendam, augendam et conservandam, non secus ac ipsa opera, ad quae datur, sic ordinantur ad justitiam habitualem: plenitudo enim legis, charitas et observantia legis per opera, fugiendo malum et sequendo bonum. Gratia autem datur ex Patribus ad supplendam infirmitatem nostram, quam ex peccato incurrimus, et cui succumbimus in observantia mandatorum, nisi praeparetur voluntas a Domino ad bonum per hanc gratiam excitantem.
Quod si quis objiciat formam Ambrosianam et Venetam, quae non facit mentionem remissionis, sicut et forma Romana. Respondetur ex dictis aequivalenter facere mentionem remissionis, in illis verbis, ut more militis praeparatus ad certamen, etc. ubi designatur gratia sanctificans tollens impedimentum peccati, ex qua conceditur gratia actualis ut medium ad victoriam. Illa tamen est fundamentum, qua conceditur plena innocentia finalis a peccatis, quae gravant militem, et ad finem victoriae conceditur, et per eam magis capax est divinae protectionis, et gratiae auxiliantis, quam impediunt peccata.
Quarta conclusio : Hoc Sacramentum remittit mortalia per accidens, accedente dispositione congrua et bona fide suscipientis, non remittit vero per se mortalia ex propria institutione, sed solum venialia.Haec conclusio est contra Suarem, disp. 41. set. i. conclus. 2. Bellarmi-num libro 1I. de hoc Sacramento cap. 8. et alio, qui comprehendunt sub efficacia per se hujus Sacramenti remissionem mortalium, sicut et venialium.
Conclusio quoad primam partem probata est dist. 9. hoc esse commune Sacramentis vivorum, et satis congruit huic Sacramento ; quoad secundam vero partem, nempe hunc non esse effectum per se hujus Sacramenti, probata est in fundamento conclusionis praecedentis ex necessitate paenitentiae ad remissionem mortalis, quae sola est per se secunda tabula post naufragium, per quam salvari potest peccator a mortalibus.
Ojicitur primo : Quod si hoc Saccramentum remitteret sola venialia, quod non posset probari esse Sacramentum ; ergo intelligenda sunt etiam mortalia nomine peccatorum.
Respondetur negando antecedens, cujus probatio est illa, ad quam supra respondimus objectione 2. contra praecedentem conclusionem, ubi ostensa est necessitas hujus remissionis, et quando fit mediante Sacramento fieri per gratiam sacramentalem, ut habet illam remissionem annexam.
Objicitur secundo : Quod si intelligerentur illa : Si in peccatis est, etc. de solis venialibus, non esset locus conditionali, quia omnes habet venialia.
Respondetur, particulam si, non necessario intelligi importare conditionem, aut dubium, quando conjungitur rei factae, ut patet ex oratione prima Ciceronis in Catilinam : Si illustrantur, inquit, si erumpunt omnia non dubitat fuisse illustrata et erupta, sed supponit tanquam probata et certa, ut inde Catilina mores mutet. Non dubitat Jacobus si in peccatis sunt infirmi, quia, ut docet cap. 2. In multis offendimus omnes; et Joannes Apostolus : Si dixerimus quod peccatum non habemus, mendaces sumus et veritas in nobis non est. Unde Patres Milevitani, et posteriores contra Pelagianos docent Sanctos vere orare : Dimitte nobis debita nostra, etc.
Deinde, si per peccata intelligeret Jacobus tantum mortalia, ratione quorum verificaretur illa conditionalis, non esset locus probandi in hoc Sacramento peccata venialia dimitti ; quod non admittunt praefati auctores. Sed non habemus fundamentum ex Scriptura, neque aliunde remitti venialia per unctionem nisi illa verba, quibus utitur Tridentinum, ad probationem hujus effectus remissionis peccatorum. Si ergo per conditionalem importantur sola mortalia (quae contingunt regulariter non esse, quia remittuntur per priora Sacramenta rite suscepta) tota haec clausula refertur ad mortalia tantum, de quibus esse potest dumtaxat dubium, et non ad venialia, quae regulariter inesse supponit haec ratio, quae proinde seipsam destruit, ut ille textus refertur ad remissionem venialium, aut reliquiarum peccatorum ; forma autem Romana absolute profertur, et non conditionate ; ergo respective ad venialia, de quibus non est dubium regulariter ea inesse.
Respondetur secundo : Dicet particula si intelligatur conditionaliter, textum inteligi de venialibus, quia ex aliis Scripturae locis, ut patet, et ex doctrina Ecclesiae, mortalia remittuntur directe per
Baptismum et paenitentiam, quae ad hunc effectum habent necessitatem medii ; unde qui conscius peccatorum talium accederet ad Sacramentum unctionis sine paenitentia, esset sacrilegus.
Dices debere accedere cum bona fide.
Contra, hinc colligitur quod peccatum mortale non deleatur per hoc Sacramentum directe, sed tantum per accidens, quatenus dans gratiam supposita dispositione paenitentis requisita, tollitur mortale. Neque enim intelligo quod dicit Suarez, hoc Sacramentum delere mortale, non per accidens, neque per se, ex primaria institutione, sed medio quodam modo, quatenus scilicet institutum est ad tollendum impedimentum gloriae, ut ad ipsam gloriam disponit, ex fine tollere impedimentum peccati mortalis et venialis.
Hoc non intelligo, quia finis extrinsecus non dat efficaciam medio, sed medium ipsum se habet ut causa, per quam acquiritur finis ;; talis ergo est efficacia Sacramenti, qua medium institutum est ad finem, qualem habet ex institutione. Quidquid autem habet ex institutione, causat per se et ex opere operato. Unde si non haberet efficaciam ad delendum mortale ex propria institutione, illud non deleret, nisi per accidens, accedente bona fide, eo modo quo caetera Sacramenta, quae dicuntur vivorum, illud tollunt. Si autem ex propria institutione habet illam efficaciam, jam per se simpliciter tollit, quia gratia sacramentalis. ut datur ad finem tollendi impedimenti, habet annexam hanc virtutem tollendi impedimentum, neque aliter Paenitentia aut Baptismus tollunt de facto peccatum per se, nisi quia dant gratiam ad tollendum hoc impedimentum salutis per se ;; quod autem non tollunt ipsum peccatum in eventu et de facto, per accidens est, et ex statu subjecti, nempe si insit in peccato, quia ad veritatem Sacramenti sufficit per se dare gratiam quae per se remissiva est peccati.
Caetera etiam Sacramenta dant gratiam, cui annexa est sublatio impedimenti peccati mortalis, si ipsa gratia non habet obicem peccati in subjecto. Peto ergo an peccatum mortale sit obex gratiae hujus Sacramenti? si non sit obex, ergo habet per se annexam remissionem ejus ex efficacia Sacramenti, ac proinde potest accedi ad hoc Sacramentum cum conscientia peccati mortalis, non secus ac ad paenitentiam et Baptismum. Si autem peccatum mortale notum statuit obicem gratiae, quae datur in unctione, prout de facio statuit, sequitur quod huic gratiae non sitspecialiter talis remissio, nisi ut est annexa gratiae, verbi gratia Eucharistiae per accidens. Unde quod dicatur hoc Sacramentum disponere ad gloriam, intelligi debet secundum mensuram et modum suae instituonis, et non aliter.
Dices haec sententia est magis pia et fundata in divina misericordia, et commendat efficaciam et reverentiam Sacramenti, magisque inducit homines ad ejus receptionem et ministrandi sollicitudinem. Respondetur, non debere ita commendari efficaciam ejus, ut contemnantur media salutis necessaria, ut est paenitentia de mortalibus, quia hoc perniciosum esset, et pietati et saluti animarum ; neque ultra regulas praescriptas Scripturae et Conciliorum, in quibus expresse disponuntur media salutis necessaria, praesumendum est de divina misericordia, sed sectanda sunt toto conatu quae sunt certa. Nam S. Augustinus sub finem vitae ita commendavit paenitentiam, ut dixerit, neminem, quantumlibet sancte vixerit, debere egredi ex hac vita sine paenitentia, neque unquam legimus dari aliquam tertiam naufragii tabulam inter sacramenta. Sufficit autem ut hoc Sacramentum remittat per accidens mortale ad reverentiam ejua et utilitatem etiam in hoc specialiter commendandam.
Respondetur ergo ad primarium argumentum remissionem peccatorum, de quibus loquitur Jacobus, esse effectum per se et primarium hujus Sacramenti, et intelligi venialia solum ex dictis. Ad illud objectum ex vi conditionalis, respondetur intelligi commode posse de venialibus, quia saepe accedere quis potest ad hoc Sacramentum ita dispositus per plenam paenitentiam et viaticum, quorum efficacia extenditur ad remissionem venialium etiam omnium, quae praecesserunt ex cura et diligenti discussione, et frequenti elevatione mentis per amorem, fidem, sperni contritionem in Deum, ut omnia, peccata quoad culpam et paenam deleant, etiam venialia, nam laboriosa paenitentia lacrymosa et continuata aliquando perducit ad innocentiam Baptismalem, ut supponit Trideniinum sess. 14. cap. 2. et hic est finis paenitentiae perfectae. Unde sicut quis per continua opera satisfactoria potest in hoc mundo redimere totam paenam temporalem, ut non patiatur ullum purgatorium in altera vita, ita etiam ex hoc sequitur etiam impetrare posse remissionem venialium per paenitentiam, et alia media ante hoc Sacramentum ; conditionalis ergo illa excepit eos qui per alia media non satisfecerunt pro peccatis venialibus, dum accedunt ad Sacramentum. Ex his etiam patet ad Tridentinum, ubi dicit si quae sunt delicia, sequitur enim modum loquendi Apostoli, patet etiam ad formam Sacramenti quae distribuit pro materia subjecta quae sunt venialia : Quidquid per oculos commisisti, etc. Tridentinum autem dicens, si quae sunt delicta, etc. non intelligit, nisi id quod Jacobus per peccata intelligit, non autem antonomastice pro mortali.
Dubitatur quando Sacramentum hoc confert suum effectum? Variae sunt sententiae : Prima docet dare suum effectum, quando complentur omnes unctiones, et non prius;haec est sententia D Thomae quaest, i. hujus distinctionis art. 2. quaestiunc. 1. ad 3. quem sequitur Paludanus, Solus, Ledesma, Suarez, ut probabilem disp. 41. sect. 2. sed varie explicatur. Sotus dicit post ultimam unctionem, quaecumque illa sit, ex intentione ministri dari effectum gratiae sanctificantis, de qua quaeritur. Suarez docet dari post completam unctionem quinque sensuum, quia putat alias unctiones non esse sacramentales, sed caeremoniales, ex casu quarumdam Ecclesiarum.
Secunda sententia est, dari effectum Sacramenti partialiter, ita ut singulae unctiones cum suis formis dent effectum proprium. Hanc puto esse Doctoris responsione ad secundum, quod est ultimum. Videtur Adriani, in quaest. 4. de hoc Sacramento, et Medinae, C. de confessione, quaestione de integritate absolutionis, et probabilem censet Suarez.
Fundamentum hujus supra praemisimus, quia ad singulas unctiones completur sensus substantialis formae, et subjicitur materia. Utraque applicatur per modum Et signi sacramentalis infallibilis veritatis et consistentis in usu; ad cujus proinde veritatem requiritur, ut effectus ejus detur in ultimo instanti completi sui esse, quando non supponitur obex, neque illa forma, aut unctio praemissa, dicit ordinem ad alias unctiones, aut eamdem formam repetitam in significando, neque est repugnantia ex parte effectus, nempe gratiae, ut est remissiva peccatorum venialium per se, quia non repugnat haec dimitti seorsim et successive, inter quae non est connexio, quantum ad remissionem, sicut inter mortalia, neque est repugnantia ex parte peccatorum mortalium sive dicamus illa per se, aut per accidens remitti, virtute hujus Sacramenti, quia tolluntur omnia per gratiam primae unctionis directe vel indirecte ex incompalibilitate, quam habent cum effectu ejus, directe quidem illa, quae per organum unctum committuntur; indirecte quae per alia organa, aut interius in ipsa mente consummantur. Non secus ac quidam asserunt peccata mortalia in casu remitti posse per absolutionem, quae cadit directe in venialia, ut si detur a simplici Sacerdote, quando alius minister nequit haberi, vel certe quando tolluntur peccata reservata indirecte per absolutionem a non reservatis, in casu particulari.
Secundo, ritus ministrandi ipsum Sacramentum id suadet, quia in nullo Sacramento repetitur eadem forma cum iteratione materiae absolute, nisi in hoc Sacramento, quia vel significatio sacramentalis consistit in utrisque, vel in altera ex conjunctione alterius, ut suo loco diximus, quibus positis, Sacramentum applicatur quoad omnem efficaciam quam habet: ergo ex contrario sensu, ex iteratione materiae et formae hujus Sacramenti, sequitur diversitas effectus et efficaciae. Dices, forte non esse eamdem formam et materiam, sed diversas.
Contra, a fortiori ergo habent diversos effectus, et neutra in virtute alterius est efficax.
Dices, omnes formas partiales et unctiones facere unam integram indivisibilem materiam, et formam Sacramenti, quibas completis datur effectus, et non antea.
Contra, unctiones diversae supposita sententia contraria, qua essentialiter requiruntur, ut requiri docent praefati auctores, non faciunt unam et eamdem unctionem, quia quaelibet determinate et essentialiter respicit suum proprium subjectum,et propter diversitatem instrumentorum peccandi necessario iterantur, .quae instrumenta sicut diversa sunt in actione et virtute, ita etiam ut diversa unguntur. Ergo unctiones neque in ratione specifica unctionis sacramentalis, neque etiam ratione subjecti proximi et proprii cujusque unctionis faciunt unum.
Item probatur de forma, quia vel ex sensu suo substantiali et essentiali refert subjectum unctionis in expressa sua significatione, ut si dicatur : Quidquid per visum commisisti, etc. vel non requiritur essentialiter ad sensum formae ut exprimatur subjectum unctionis, sed tantum dicatur : Quidquid commisisti, etc. Si primum dicatur, sequitur eadem ratio, quam pro diversitate unctionis adduxi, nempe formas ut diversas, et inquantum diversas requiri, quia ut quaelibet exprimit proprium subjectum unctionis, nequit etiam in significatione coalescere cura alia, sicut neque haec orationes: hoc est corpus meum; hic est sanguis meus, etc. quamvis exprimant partes quae ad idem corpus vivum spectant. Quaelibet enim ex bis significat suum significatum per modum totius in esse significati, et in modo significandi, quamvis coalescat in unum Sacramentum totale per modum pastus integri ; eodem modo quaelibet forma unctionis absolute significat in ordine ad subjectum proximum unctionis, sive ipsam unctionem, sive effectum sacramentalem, ad quem profertur: ergo nequit coalescere cura alia in significando.
Si autem dicatur alterum disiunctum, nempe illam expressionem non esse de essentia formae, ut, per visum, etc. a fortiori sequitur intentum, quia eadem forma etiam repetita, nequit cum seipsa componere, quia compositio est unio disjunctorum; ergo sicut completur in prima unctione sensus essentialis formae, ita etiam datur effectus proportionatus, quia supponit materiam sufficientem, alias nequiret proferri vere et sacramentaliter
Si dicas, omnes unctiones esse unam et integram materiam requisitam essentialiter, sequitur perinde formam non posse proferri, nisi semel in ultima unctione,) vel certe simul protrahendo ejus prolationem unicam per singulas unctiones.
Vel dicas, quare non posset similiter pluries repeti forma Baptismi, Confirmationis, et aliorum Sacramentorum, super eadem omnino materia, si dicas formam paenitentiae iterari super eamdem omnino materia, ut si eadem peccata saepius quispiam confiteatur.
Contra, hoc nihil est, quia materia, qui sunt actus paenitentis, variatur, et fit diversum numero Sacramentum, et habet diversum effectum ; ergo cum quaelibet prolatio formae unctionis sit prolatio ejus sacramentalis, (id est, qua instituta est a Christo in ordine ad effectum causandum ipsa forma, et sic etiam intendit Minister proferre sacramentaliter), sequitur poni omnia requisita ad effectum ejus, cui non supponitur obex ex parte subjecti, quia supponimus subjectum esse capax de se effectus Sacramenti, et manere in eodem statu, ut si non sit sui compos. Deinde sensus sacramentalis formae completur, quando completur sensus quem habet de rigore sermonis: ergo etiam sensus sacramentalis hujus formae toties completur, quoties integre profertur praemissa unctione.
Tertio denique, licet Sacramentum extremae Unctionis numeratur tanquam unum inter septem Sacramenta, non sequitur esse unum unitate indivisibilitatis, sed sufficit ut sit unum unitate integritatis, quae unitas consurgit ex diversis partibus, non solum in esse actionis et verborum, sed etiam in ratione signi et signati. Hoc patet in Sacramento Eucharistiae, et in Sacramento Ordinis, quae similem unitatem tantum habent, et in quibus formae et materiae partiales habent singulae suos effectus distinctos; ergo similiter in proposito non tollit unitatem proportionatam Sacramento Unctionis, ut sit hoc modo tantum unum, quae singulae ejus partes integrant unum totale Sacramentum completae remissionis peccatorum, disponens hominem ad exitum.
Accedit ultimo sic esse magis congruum institutioni, et fini hujus Sacramenti, quod ministratur valide infirmis etiam agonizantibus ( ut patet ex praxi et ritualibus ) quo ejus effectus daretur partialiter, et quaelibet unctio cum sua forma esset efficax, quia sic semper fructuose ministratur, et pericula mortis imminentis sic poscunt ; nam si Sacramentum esset solum efficax in ultima unctione, saepe frustraretur suo effectu et fructu, cum illa ante mortem nequeat perfici, neque videtur alioquin potuisse ministrari sine peccato Sacramentum, quando probabiliter videtur infirmus expiraturus ante completum Sacramentum quoad totum essentiale requisitum ad effectum Sacramenti.
Unde ut evitetur hoc inconveniens, Sotus dicit illam esse ultimam unctionem completivam Sacramenti, quae est talis ex intentione Ministri, quod recte impugnat Suarez praefato loco, quia efficacia propria, et institutio Sacramenti non dependet, neque limitari potest a Ministro, aut ejus intentione, quae nequit aliquid facere substantiale, quod alioquin non sit substantiale. Verum quod subinde ex hoc deducit unctiones in lumbis et aliis partibus praeter organa sensuum non esse sacramentales, sed tantum caeremoniales, in quibusdam Ecclesiis inductas, non videtur mihi verum, aut congrue dictum, quia ille ritus est Ecclesiae Romanae, ut patet ex Florentino et Tridentino, quae sine discrimine ullo annumerant illas unctiones aliis Sacramentalibus, seu iis quas putat ille auctor esse essentiales ; sine ullo, inquam, discrimine aut limitatione assignant formam, materiam et effectum hujus Sacramenti, quibus annumerari non deberent caeremoniales in eadem forma et materia, neque unquam Ecclesia Romana confudit caeremonias cum substantia Sacramenti, neque unquam usa est materia et forma Sacramenti ad alios effectus, loquendo de materia proxima, nisi ad effectus sacramentales.
Praeterea, si excludantur duae illae unctiones cum repetitis formis ab efficacia Sacramenti, aut substantia ejus, dicendo tantum esse caeremoniales, eadem libertate possunt dici caeterae omnes esse caeremoniales. Ritus enim Ecclesiae Romanae servat integram traditionem Apostolorum Petri et Pauli, ac proinde nunquam adhiberet illas unctiones cum propriis formis, nisi essent sacramentales. Neque refert quod Omitti possint, vel omittuntur in quibusdam Ecclesiis, et circa personas determinatas, quia hinc non colligitur, nisi tantum unctionem in illis partibus esse materiam liberam, neque essentialiter requiri, ac proinde ex congrua ratione honestatis Christum instituisse, ut omitti possunt: tamen si adhibeantur, erunt efficaces, sicut caeterae unctiones, et ex hoc ritu omissionis earum unctionum sequitur confirmari sententiam quam propugnamus, nam si illae unctiones adhibitae, ut mihi omnino certum est, sunt efficaces, et habeant effectum proprium, qui alioquin non datur sine ipsis aut aliis aequivalentibus: eodem modo caeterae unctiones et formae non sunt minoris efficaciae, ergo etiam similiter habebunt proprium effectum quando complentur.
Respondet ergo Suarez ad casum positum de ultima unctione, dari gratiam sacramentalem quando ultima unctio sensus finitur, et illam agere in virtutem omnium praecedentium quae essentialiter requiruntur, juxta modum quo disseruit de modo agendi Sacramentorum, quae consistunt in usu. Quod si non finiantur simul, illa quae erit ultima, agit in virtute reliquarum.
Hunc modum agendi in dist. 1. suo loco impugnavimus, et quidquid sit de Sacramento, cujus significatio consistit in indivisibili, nequit haec doctrina applicari extremae Unctioni, quae integratur ex diversis unctionibus et formis iteratis, quarum quaelibet est completae significationis sacramentalis independenter ab alia. Non ita vero se habent forma et materia Baptismi, verbi gratia, quia nulla pars formae est completae significationis sacramentalis sine alia, neque ablutio ulla nisi ut accedit forma completa, et complete prolata; ergo maxima est disparitas. Dato etiam quod ille modus causandi sit proprius Sacramenti, ultima autem unctio cum sua forma neque significatione, neque in ratione actionis aut prolationis aequivalet prioribus ; ergo non includit illas in sua virtute, neque illae ultimam.
Quod addit de ultima, quae in reipsa contingit, ut si infirmus moriatur, antequam compleantur unctiones omnium sensuum, videtur sine fundamento et libere dici ; nam si significatio practica, et ex instituto Sacramenti essentialiter consistit in omnibus simul, et in nulla seorsim, sequitur non applicari Sacramentum, qua tale est, nisi omnes compleantur, sicut non applicatur Baptismus in ullo casu, quo deficiat aliqua particula essentialis formae. Si enim significatio sacramentalis supponit essentialiter formas repetitas aut iteratas, sequitur non compleri illam significationem, donec totum ejus fundamentum, seu materia ponatur in esse; aut si oppositum dicatur, sequitur intentum, nempe quamlibet unctionem cum sua forma habere significationem sacramentalem, ut praemissum est.
Ex his facilis est responsio ad fundamenta opposita.
Objicitur primo, nihil asserendum esse in hoc Sacramento praeter communem legem Sacramentorum, nisi traditio Ecclesiae, aut principia tradita id probent; communis autem lex Sacramentorum, quae in usu consistunt, est unicam gratiam conferre quando complentur; extremam autem Unctionem dare toties gratiam partialem per singulas unctiones et: formas, aut tollere unum peccatum sine alio est valde extraordinarium.
Respondetur, concedendo majorem et minorem in iis Sacramentis, quae sunt unum unitate indivisibilitatis, et negatur in aliis, quae sunt unum tantum unitate integritatis ; nam et in Eucharistia in fieri, quaelibet forma habet significationem et efficaciam propriam, et in Sacramento Ordinis, idem dicendum etiam in Sacramento Unctionis, et hoc ex ratione generali formae sacramentalis, et efficacia, et ex ratione et ritu speciali ipsius unctionis, quo utitur Ecclesia Romana ; hinc negatucsubsumptum.
Dices, formae partiales in Eucharistia sunt indicativae, in ordine vero imperativae ; extremae Unctionis tantum deprecativae. Unde singulae non significant actualem efficaciam, neque deprecativae habent veritatem ex qua necessario debeat poni effectus ad singulas particulas precationis, sed satis est quod pro illo tempore, pro quo petitur et completur oratio, ponat effectum: ergo dispar est ratio de unctione et ordine
Respondetur, formam esse deprecativam, indicativam, aut imperativam, nihil facere ad ejus veritatem ex instituto Christi, convenientem ; haec enim veritas fundatur in assistentia Dei, quae ponit effectum formae infallibiliter, completo sensu formae; completur autem sensus perfectus formae, quando supposita unctione correspondente profertur, sacramentaliter, ut fit in proposito. Argumentum haberet aliquem locum si praeter formas repetitas daretur alia forma completa hujus Sacramenti verbalis, quam partiales formae, seu potius ipsa forma, quae iteratur, componeret, quia dici posset significationem sacramentalem primo fundari in illa forma: sed in proposito non datur talis, neque formae unctionis componunt aliquid per modum unius orationis completae, ex quo negatur assumptum.
Objicitur secundo, effectus hujus Sacramenti est indivisibilis, ita ut per partes nequeant dari, quia in remissione peccatorum est connexio inter peccata mortalia: inter venialia vero licet non sit talis connexio, tamen idem veniale committitur aliquando per plures sensus ; ergo nequit remitti, nisi quando fit unctio omnium sensuum per quos committitur.
Respondetur, negando primum suppositum, nempe mortalia remitti per se virtute Sacramenti hujus.
Ad secundum suppositum negatur etiam, quia non est idem veniale, sed diversa, tot enim sunt appetitus interiores sensitivi, quot sunt sensus, ut bene Doctor alias ; et consequenter tot sunt etiam delectationes inordinatae in voluntate, quotquot in appetitu, licet idem sit objectum, secundum diversas tamen rationes delectabilis, secundum inclinationem particularem hujus aut illius sensus movet appetitum correspondentem, ex qua motione sequitur diversa delectatio in voluntate, sicut etiam in appetitu: diversus etiam consensus, ut applicat hunc vel illum sensum ad perceptionem objecti ob delectationem consequentem ex tali perceptione, et diversam. Non erit ergo idem peccatum veniale, sed diversa numero, etiam per diversos actus voluntatis applicantis diverse sensus ad idem objectum sub diversis rationibus delectabile. Quod si objectum afficiat unum tantum sensum, ita ut voluntas utatur aliis potentiis in ordine ad illam delectationem, tunc peccatum erit unicum, et deletur per unctionem illius sensus, in quo principaliter committitur, ex quo patet ad rationem objectam. Alia dubia circa subjectum hujus Sacramenti, Ministrum, praeceptum, omitto, quae legi possunt apud Auctores passim, et Summistas; haec enim potiora sunt quae tetigit Doctor in littera, et spectant ad essentiam Sacramenti.