IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Texitis Magistri Sententiarum.)
De Sacramento Ordinis. De ordinibus ecclesiasticis, quot sint. Nunc ad considerationem sacrae Ordinationis accedamus. Septem sunt spiritualium officiorum gradus sive ordines, sicut ex sanctorum Patrum dictis aperte traditur et capitis nostri, scilicet Jesu Christi, exemplo monstratur, qui omnium officia in semetispo exhibuit, et corpori suo, quod est Ecclesia, eosdem Ordines observandos reliquit.
Septem autem sunt propter septiformem gratiam sancti Spiritus, cujus qui non sunt participes ad gradus Ecclesiasticos indigne accedunt; illi vero, in quorum mentibus diffusa est septiformis gratia Spiritus sancti, cum ad Ecclesiasticos ordines accedunt, in ipsa spiritualis gradus promotione ampliorem gratiam percipere creduntur
Quales assumendi sunt ad clerum.
"Tales autem ad ministerium spirituale eligendi sunt Clerici, qui digne possint dominica Sacramenta tractare. Melius est enim Domini sacerdoti paucos habere ministros, qui possint digne opus Dei exercere, quam multos inutiles, qui ordinatori grave onus inducant. " Tales enim decet esse ministros Christi, qui septiformi gratia Spiritus sancti sint decori; et quorum doctrina et conversationis forma eadem gratia in aliis transfundatur, ne caelestes margaritas spiritualium verborum officiorumque divinorum sordidae vitae pedibus conculcent. In Sacramento igitur septiformis Spiritus septem sunt gradus Ecclesiastici, scilicet Ostiarii,Lectores, Exorcistae, Acolythi, Subdiaconi, Diaconi, Sacerdotes: omnes tamen Clerici vocantur, id est, sortiti.
De corona et tonsura.
Corona enim signaculum est, quo signantur in partem sortis ministerii divini. Corona regale: decus significat, et servire Deo regnare est. Unde ministri Ecclesiae Reges esse debent, ut se et alios regant, quibus Petrus ait: Vos estis genus electum, regale Sacerdotium, etc. Summitas capitis desuper nudatur, ut eorum mens ad Dominum libera monstretur, quae, revelata facie, gloriam Dei contempletur. Summitas enim capitis est eminentia mentis: denudatio capitis est revelatio mentis. " " Clericus enim secretorum Dei non ignarus esse debet. Tondentur etiam capilli usque ad revelationem sensuum, scilicet oculorum et aurium, " ut vitia in corde et opere pullulantia doceantur praecidenda, ne ad audiendum et intelligendum verbum Dei praepediatur mens, pro quo servato reddetur in excelsis corona. " Tonsurae autem Ecclesiasticae usus a Nazaraeis exortus videtur, qui, prius crine servato, denique ob vitae continentiam caput radebant et capillos in igne sacrificii ponebant. Hinc usus inolevit, ut qui divinis cultibus mancipantur quasi Nazareaei, id est, sancti, crine posito inveniantur, sicut ad Ezechielem dicitur: Fili hominis, sume gladium acutum, et duc super caput tuum et barbam. In Actibus etiam Apostolorum, Priscillam et Aquilam hoc fecisse, legimus. Paulus quoque et alii quidam discipuli Christi hoc fecerunt. " Recte ergo in quibuslibet gradibus constituti Clerici vocantur: quorum nomina et rationes nominum Isidorus exponens ait:"Cleros et clericos hinc appellatos esse credimus, quia Mathias electus est sorte, quem primum per Apostolos legimus ordinatum. Cleros enim Graece, Latine sors vel haereditas dicitur. Ideo ergo dicti sunt clerici, quia de sorte sunt Domini, vel quia Deum partem habent. Generaliter vero clerici nuncupati sunt omnes qui in Ecclesia Christi serviunt, quarum gradus et nomina sunt haec: Ostiarius, Lector, etc. "
De Ostiariis.
Ostiarii idem et Janitores sunt, qui in veteri Testamento lecti sunt ad custodiam templi, ut non ingrederetur in illud immundus ; dicti autem ostiarii, eo quod praesint ostiis templi. Ipsi enim, tenentes clavem, omnia intus et extra custodiunt, atque inter bonos et malos habentes judicium, dignos recipiunt, indignos respuunt. Unde et eis: cum ordinantur, claves Ecclesiae dantur ab Episcopo, et dicitur eis, " Sic agite, tanquam rationem Deo reddituri pro rebus, quae clavibus istis recluduntur. " Hoc officium Dominus in sua persona suscepit, quando flagello de funiculis facto vendentes et ementes ejecit de templo. Ipse enim se ostiarium significans dicit: Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet.
De Lectoribus.
Secundus est gradus Lectorum. " Lectores a legendo, sicut Psalmistae a Psalmis canendis vocati sunt. Illi enim praedicant populis, quid sequantur: isti cantant, ut excitent ad compunctionem animos audientium; licet quidam lectores ita miserabiliter pronuntient, ut quosdam ad luctum et lamentationem compellant. Iidem etiam pronuntiatores vocantur, quod porro annuntiant, quia tam erit clara eorum vox, ut etiam longe positorum aures adimpleat."" Ad lectores autem pertinet lectiones pronuntiare, et ea quae Prophetae vaticinaverunt, populis praedicare, " ut jam ex officio legat in Ecclesia prophetias et lectiones. " Unde et ei, vidente populo, traditur ab Episcopo codex divinarum lectionum, et dicitur : Accipe, et esto verbi Dei relator, habiturus, si fideliter impleveris officium, partem cum his qui bene verbum Dei ministraverint. Qui ad hunc gradum provehitur litterarum scientia debet esse instructus, ut sensum verborum intelligat, vim accentuum sciat, distincte legat, ne confusione prolationis intellectum auditoribus auferat. Attendat, quid indicative, quid interrogative sit legendum, ubi sit in oratione facienda distinctio. Haec enim male servata intellectum turbant et alios ad risum provocant. Auribus et cordi consulere debet vox lectoris. Hoc officium Christus implevit, cum in medio seniorum librum Isaiae aperiens, distincte ad intelligendum legit : Spiritus Domini super me, etc. Ex quo lectoribus intelligi datur, quia gratia spirituali clarere debent qui aliis verbum Dei annuntiant. Hic ordo formam et initium a Prophetis accepisse videtur, quibus dicitur: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam. "
De Exorcistis.
Tertius est ordo Exorcistarum. " Exorcistae autem ex Graeco in Latinum adjurantes vel increpantes vocantur: invocant enim super catechumenos et super eos qui habent spiritum immundum, nomen Domini, adjurantes per eum, ut egrediatur ab eis." " Ad Exorcistam pertinet exorcismos memoriter retinere manusque super energumenos et catechumenos in exorcizando imponere. " Debet autem habere spiritum mundum qui spiritibus immundis imperat, et malignum expellere de corde suo, quem expellit de corpore alieno ne medicina, quam alii facit, sibi non prosit, et dicatur ei : Medice, cura teipsum. Hi cum ordinantur, accipiunt de manu Episcopi librum, exorcismorum; et dicitur eis : " Accipite, et habetote potestatem imponendi manus super energumenos vel catechumenos. " " Hoc officio usus est Dominus, quando saliva sua tetigit aures et linguam surdi et muti, dicens: Ephetaquod est adaperire, per hoc docens, nos spiritualiter debere aperire aures praecordiorum hominum ad intelligendum et ora ad confitendum, ut, pulso daemone, Spiritus sanctus vas suum recipiat. " Hoc etiam officio usus est Christus, cum daemoniacos multos sanavit. "Hic ordo a Salomone videtur descendisses qui quemdam modum exorcizandi invenit, quo daemones adjurari ex obsessis corporibus pellebantur; huic officio mancipati Exorcistae vocati sunt. De quibus Christus in Evangelio: Si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri, scilicct. Exorcistae, in quo ejiciunt? "
De Acolythis.
Quarto loco succedunt Acolythi. " Acolythi vero Graece, Latine ccroferarii dicuntur a deportandis cereis, quando legendum est Evangelium vel sacrificium offerendum. Tunc enim accenduntur luminaria et deportantur ab eis, non ad efiugandas aeris tenebras, cum Sol eo tempore rutilet, sed ad signum laetitiae demonstrandum: ut sub typo luminis corporalis illa lux ostendatur, de qua legitur : Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. " " Ad Acolythum pertinet praeparatio luminarium in sacrario ; ipse cereum portat, ipse urceolum cum vino et aqua suggesta pro Eucharistia Subdiaconis praeparat. Hi cum ordinantur, cum edocti fuerint ab Episcopo, qualiter in officio suo agere debeant, ab Archidiacono accipiunt candelabrum cum cereo et urceolum vacuum. Hoc officium Dominus se habere testatur dicens : Ego sum lux mundi; qui sequitur me non ambulat in tenebris. " Hujus officii formam illi gerebant in veteri Testamento, qui lucernas candelabri componebant, et accendebant igne caelesti ad illuminandas tenebras aequilonares.
De Subdiaconis.
Quintus est ordo Subdiaconorum. " Graece Hypodiaconi vocantur, quos nos Subdiacones dicimus: qui ideo sic appellantur, quia subjacent praeceptis et officiis Levitarum. Oblationes enim in templo a fidelibus suscipiunt et Levitis superponendas altaribus deferunt. Hi apud Hebraeos Nathinaei vocabantur, id est, in humilitate Domino servientes. " " Ad Subdiaconum pertinet calicem et patenam ad altare Christi deferre, et Levitis tradere eisque ministrare, urceolum quoque et aquamanile et manutergium tenere, Episcopo et Presbyteris et levitis, pro lavandis ante altare manibus aquam praebere. " His lex continentiae imponitur, quia altari propinquantes, vasa corporis et sanguinis Christi portant: unde illud implere debent: Mundamini qui feriis vasa Domini. " Ad hos etiam pertinet tantum de oblationibus ponere in altari, quantum sufficere possit populo, nec non corporalia et pallas et substratoria lavare. Hi cum ordinantur, accipiunt de manu Episcopi patenam et calicem vacuum, ab Archidiacono vero urceolum cum aquamanili et manutergium. Hoc officio usus est Dominus, quando linteo se praecinxit, et mittens aquam in pelvim, pedes discipulorum lavit et linteo tersit."
De Diaconis.
" Diaconontm ordo sextum tenet locum propter senarii perfectionem. Hic ordo in veteri Testamento a tribu Levi nomen accepit vel traxit, dicuntur enim et Levitae. Praecepit quippe Dominus Moysi, ut post ordinationem Aaron et filiorum ejus prorsus tribus Levi ad divini cultus ministeria ordinaretur et consecraretur Domino, et servirent pro Israel coram Aaron et filiis ejus in tabernaculo, ipsique gestarent arcam et tabernaculum et omnia vasa ejus, et in circuitu tabernaculi excubarent, et in transportando tabernaculo ipsi deponerent rursumque componerent. A vingintiquinque annis et supra jussi sunt servire in tabernaculo: quam regulam in novo Testamento sancti Patres constiluerunt, quia haec aetas ad ferenda onera est robusta." " Levitae ergo ex nomme auctoris vocati sunt; de Levi enim Levitae exorti sunt, a quibus in templo mystici Sacramenti mysteria explebantur. Hi Graece Diaconi, Latini ministri di cuntur, quia sicut in Sacerdote consecratio, ita et in Diacono misterii dispensatio habetur. " "Ad Diaconum pertinet assistere Sacerdotibus et ministrare in omnibus quae aguntur in Sacramentis Christi, scilicet in baptismo, in chrismate, in patena et calice, oblationes quoque inferre et disponere in altari, componere etiam mensam Domini et vestire, crucem ferre et praedicare Evangelium et epistolam ad populum. Nam sicut lectoribus vetus Testamemtum, ita Diaconibus novum praedicare praeceptum est. Ad ipsum etiam pertinet officium precum et recitatio catechumenorum nominum. Ipse praemonet aures habere ad Dominum, ipse donat pecem et ipse annuntiat." Quod autem huic ordini a Moyse statutum est, hoc etiam in novo Testamento repraesentatur, cum Diacono super laevum humerum stola ponitur, et casula in diebus jejunii complicatur ; quia quiquid laboris et sustinentiae in hac vita toleratur, quasi in laeva portatur, donec in dextra, id est, in aeternitate, requies habeatur. Hic ordo ab Apostolis celebratus est, quando, ut legitur in Actibus Apostolorum, septem viros plenos Spiritu sancto ad hoc offi cium elegerunt, et oratione praemissa, manus eis imposuerunt.
Unde et consuetudo inolevit, ut in omni matrice Ecclesia septem Diacones circa Christi aram quasi septem columnae assistant. Hi sunt septem Angeli tuba canentes in Apocalypsi, qui quales esse debeant, Apostolus docet, Timotheo scribens. " Hi cum ordinantur, solus Episcopus eis manum imponit, quia ad ministerium applicantur." Ponit eis orarium, id est, stolam, super laevum humerum, ut per hoc intelligant, se accepisse jugum Domini suave, quo ad sinistram pertinentia, divino timori subjiciant. Accipiunt et textum Evangelii, ut intelligant, se esse praecones Evangelii Christi. Hi autem, antequam ordinentur, probentur, ut docet Apostolus, ei et sic ministrent, nullum crimen habentes. " Hoc officio usus est Christus, quando post caenam Sacramentum carnis et sanguinis discipulis dispensavit, et quando Apostolos dormientes ad orationem excitavit dicens: Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. "
De Presbyteris.
Septimus est ordo Presbyterorum. " Presbyter Graece, senior interpretatur Latine. Non modo pro aetate vel decrepita senectute, sed propter honorem et dignitatem, quam acceperunt, Presbyteri nominantur: " " qui morum prudentia et maturitate conversationis praecellere debent in populo, sicut scriptum est: Senectus venerabilis est, non diuturna nec annorum numero computata. Cani enim sunt sensus hominis, et aetas senectutis vitae immaculata. "
" Ideo autem et Presbyteri Sacerdotes vocantur, quia sacrum dant ; qui, licet sint Sacerdotes, tamen Pontificatus apicem non habent, sicut Episcopi, quia ipsi nec chrismate frontem signant, nec Paracletum dant, quod solis deberi Episcopis, lectio Actuum Apostolorum demonstrat. " Unde et apud veteres iidem Episcopi et Presbyteri fuerunt, quia illud est nomen dignitatis, hoc aetatis. " Sacerdos nomen habet compositum ex Graeco et Latino, quod est sacrum dans, sive sacer dux. Sicut enim Rex a regendo, ita Sacerdos a sanctificando dictus est; consecrat enim et sanctificat. Antistes Sacerdos dictus est ab eo, quod ante stat, primus enim est in ordine Ecclesiae. Ad Presbyterum autem pertinet Sacramentum corporis et sanguinis Domini in altari Dei conficere, orationes dicere et dona Dei benedicere; " qui cum ordinantur, inunguntur eis manus,ut intelligant, se accepisse gratiam consecrandi et charitatis opera debere ad omnes extendere. Accipit et stolam, quae tenet utrumque latus, quia debet esse munitus armis justitiae contra adversa et prospera. Accipit etiam calicem cum vino et patenam cum hostiis, ut per hoc sciat, se accepisse potestatem placabiles Deo hostias offe rendi. Hic ordo a filiis Aaron sumpsit initium. Summos enim Pontifices et minores Sacerdotes instituit Deus per Moysen, qui ex praecepto Dei Aaron in Summum Pontificem, filios vero ejus unxit in minores Sacerdotes. Christus quoque duodecim elegit discipulos prius, quos et Apostolos vocavit, quorum vicem gerunt in Ecclesia majores Pontifices. Deinde alios septuaginta et duos discipulos desi gnavit, quorum vicem in Ecclesia tenent Presbyteri. Unus autem inter Apostolos Princeps extitit Petrus, cujus Vicarius et successor est Pontifex Summus, unde dicitur Apostolicus, qui et Papa vo catur, scilicet pater patrum. Qualis autem eligi debeat Presbyter, Apostolus scribens Timotheo ostendit, ubi nomine Episcopi Presbyterum significat. Hoc autem officio usus est Christus, cum seipsum in ara crucis obtulit, idem Sacerdos et hostia, et quando post caenam panem et vinum in corpus suum et sanguinem commutavit. Ecce de septem Ecclesiae gradibus breviter elocuti, quid ad quemque pertineat, insinuavimus.
Qui dicuntur ordines sacri.
Cumque omnes spirituales sint et sacri, excellenter tamen canones duos tantum sacros ordines appellari censent, Diaconatus, scilicet et Presbyteratus, quia " hos solos primitiva Ecclesia legitur habuisse ", et de his solis praeceptum Apostoli habemus." Apostoli enim in singulis civitatibus Episcopos et Presbyteros ordinaverunt: Levitas etiam ab Apostolis ordinatos legimus, quorum maximus fuit beatus Stephanus ; Subdiaconos vero et Acolythos, procedente tempore, Ecclesia sibi constituit. "
Quid sit quod hic dicitur Ordo ?
Si autem quaeritur, quid sit quod hic vocatur Ordo ; sane dici potest, signaculum esse, id est, sacrum quoddam, quo spiritualis potestas traditur ordinato et officium. Character igitur spiritualis, ubi fit promotio potestatis, ordo vel gradus vocatur. Et dicuntur hi ordines Sacramenta, quia in eorum perceptione res sacra, id est, gratia, confertur, quam figurant ea quae ibi geruntur.
De nominibus dignitatis et officii.
Sunt et alia quaedam, non ordinum, sed dignitatum vel officiorum nomina. Dignitatis simul et officii nomen est Episcopus.
De Episcopo.
" Episcopatus autem vocabulum inde dictum est, quod ille qui Episcopatus efficitur, superintendat, curam scilicet subditorum gerens, scopein enim Graece, Latine intendere dicitur: Episcopi autem Graece, Latine speculatores interpretantur. Nam speculator est praepositus in Ecclesia, dictus, eo quod speculetur atque prospiciat populorum infra se positorum mores et vitam. "
De Pontifice.
" Pontifex est princeps Sacerdotum, quasi via sequentium, ipse et summus Sacerdos nuncupatur. Ipse enim Sacerdotes et Levitas efficit, ipse omnes Ecclesiasticos ordines disponit. "
De quadripartito ordine Episcoporum.
" Ordo autem Episcoporum quadripartitus est, scilicet in Patriarchis, Archiepiscopis, Metros politanis et Episcopis. Patriarcha Graece, Summus Patrum interpretatur, quia primum, id est, Apostolicum, tenet locum, ut Romanus, Antiochenus, Alexandrinus "; sed omnium Summus est Romanus. " Archiepiscopus, princeps Episcoporum: Archos enim Graece, Latine princeps dicitur. Metropolitis autem a mensura civitatum dicuntur; singulis enim provinciis praeeminent, quorum auctoritati et doctrinae caeteri Sacerdotes subjecti sunt. Sollicitudo enim totius Provinciae ipsis commissa est. Omnes autem superius designati ordines Episcopi nuncupantur. " Nota, quod Archiepiscoporum nomine Primates superius significasse videtur, et Metropolitanorum, quos nunc Archiepiscopos dicimus. " Horum autem discretio a Gentilibas introducta videtur, qui suos flamines, alios simpliciter flamines, alios archiflamines, alios protoflamines appellabant. " " Sacerdotes enim Gentilium flamines dicebantur, quia habebant in capite pileum, in quo erat brevis virga, desuper habens aliquid lanae, quod cum per aestum ferre non posset, filum tantum in capite ligare coeperunt. Nudis enim capitibus eis incedere nefas erat. Unde a filo, quo utebantur, flamines dici sunt, quasi filamines. Sed festis diebus, filo deposito, pileum imponebant pro Sacerdotii eminentia. "
De Vale.
" Vales a vi mentis appellati sunt, cujus significatio multiplex est: modo enim Sacerdotem, modo Prophetam, modo Poetam significat.
De cantore.
Cantor vero vocatur qui vocem modulatur in cantu. Hujus sunt duo genera: Praecentor et Succentor; Praecentor qui vocem praemittit in cantu: Succentor qui subsequenter canendo respondet ; Concentor autem dicitur, quia consonat. Qui autem non consonat, nec concinit, concentor non erit. "
His " breviter tractatis, admonendi sunt Christi ministri, quatenus, sicut excellunt ordinis dignitate, ita praecellant vitae sanctitate, ut plebs eis commissa eorumque disciplinis edocta gratanter eis obediat et corum imitatione de die in diem proficiat ", a quibus divina Sacramenta percipiunt et Missarum solemnia audiunt. Missa autem dicitur, vel quia missa est hostia, cujus commemoratio fitin illo officio, unde dicitur : Ita, Misssa est, id est, sequimini hostiam, quae missa est ad caelestia, tendentes post eam, vel quia Missus caelestis venit ad consecrandum dominicum corpus, per quem ad altare caeleste defertur hostia, unde et dicitur: Mista est.
(Finis textus Magistri.)