CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ponitur tertia sententia, quae etiam est D. Thomae supra 13. tenens radicem libertatis et contingentiae, provenire ex libertate causae secundae, ita ut prima causa necessario per impossibile agente, adhuc voluntas creata maneret libera, Sicut modo es(. Contra hanc egit Scotus supra d. 2. q. 3. num. 20. et d. 8. q. 5. n. 20. Et contra eam hic arguit primo, quia si creatura necessario moveretur a causa omnipotente, necessario moveret. Secundo, causa prima independenlius et prius perfectione agit quam secunda ; ergo si necessario ageret, effectus esset necessarius. Tertio, quod producit prima cum secunda, potest producere per se tantum. Quarto Deus immediate produxit mundum, et nunc creat animas contingenter ; ergo contingentia non est tantum ex parte causae secundae.
Tertia propositio dicit, quod licet aliqua respectu scientiae divinae sint necessaria, tamen non sequitur quin respectu causarum proximarum possint esse contingentia. Et confirmatur per Boetium 5. Consolationum, cap. ult. sive prosa 6. ubi dicit sic : Si dicas quod eventurum Deus videt, illud non evenire non possit; quod autem non potest non evenire, illud necessitate contingere, meque ad hoc nomen necessitatis adstringat ; respondeo, idem futurum cum ad divinam notitiam refertur, est necessarium :cum vero in sua natura perpenditur, liberum prorsus est et a vinculis necessitatis absolutum. Pro hoc etiam arguitur, quia imperfectio potest inesse effectui a causa proxima, licet non a causa remota sive priori ; sicut deformitas est in actu a voluntate causata, non autem inquantum est a voluntate divina, ideo peccatum non reducitur in Deum ut in causam, sed tantum imputatur voluntati creatae. Licet ergo quantum est ex parte Dei, qui est causa remota, esset necessitas rerum, tamen ex causis proximis earum, potest esse contingentia in eis.
Contra ista (c) argutum est distinctione secunda, ubi probatum est Deum esse intelligentem et volentem alia existere contingenter per contingentiam rerum, quia nulla contingentia potest esse in causatione alicujus causae respectu sui effectus, nisi prima causa contingenter se habeat ad causam proximam sibi vel ad suum effectum.
Quod nunc probatur breviter ex hoc quod causa movens inquantum mota, si necessario movetur, necessario movet ; quaelibet igitur causa secunda, quae producit inquantum mota a prima, si necessario movetur a prima, necessario movet proximam sibi vel producit suum effectum ; tota ergo ordinatio causarum, usque ad ultimum effectum necessario produceret, si habitudo primae causae ad sibi proximam sit necessaria.
Praeterea, causa prior prius naturaliter simpliciter respicit effectum suum quam causa posterior ; ergo in illo priori si habet necessariam habitudinem ad ipsum, dabit sibi esse necessarium. In secundo autem instanti naturae, non potest causa propinqua dare sibi esse contingens, quia jam praeintelligitur habere a prima causa, esse repugnans contingentiae, nec potest dicere, quod in eodem instanti istae duae causae dant esse causato, quia super illud esse non potest fundari necessaria habitudo ad illam causam perfecte dantem esse, et contingens habitudo ad aliquam aliam causam.
Praeterea, quidquid producitur a causis posterioribus, potest immediate produci a prima, et tunc haberet eamdem entitatem quam modo habet, et tunc esset contingens sicut et modo est contingens ; habet ergo contingentiam suam etiam modo a causa prima, et non tantum a causa proxima.
Praeterea, Deus multa produxit immediate et producit, sicut creavit mundum, et nunc creat animas, et tamen omnia contingenter.
Circa solutionem istarum quaestionum sic procedendum est: Primo videndum est quomodo contingentia sit. Secundo qualiter cum hoc stet certitudo et immutabilitas divinae scientiae de eis.