CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(c) Contra ista argutum est. Dicit Doctorquod haec positio est falsa et improbata, supra dist. 2. quaest. 1. et dist. 8. quaest, ult. et breviter hic eam improbat.
Tamen rationes ejus nititur solvere quidam novus expositor S. Thomae in 1. parte quaest. 14. art. 13. quas solutiones supra adduxi, ostendendo nullo modo evacuare rationes istas Scoti, vide supra dist. 8. quaest, ult. Et quod hic dicit ad tertiam et quartam rationes, quod illi effectus essent contingentes propter efficaciam primae causae, et propter supplementum supplens vicem causae contingentis in tertia objectione ; et ipse Deus est causa proxima in quarta objectione non contingens formaliter, sed contingens virtualiter.
Sed haec responsio, ut patet ex his quae ibi dixi, nulla est, nec (ut credo) est ad mentem S. Thomae, ut patet intuenti litteram ejus, ubi supra quaest. 14. art. 13. Pono tamen positionem illius, et solvo illam.
Ad rationem illam de contingentia primae causae, respondet novus expositor primae partis S. Thomae quaest. 14. art. 13. dicens sic : Respondetur ex duplici capite. Distinguitur enim primo ly inquantum mota ab alia, aut ostendit causam praecisam aut concausam ; si praecisam, sic illa propositio implicat in adjecto. Si enim causa secunda est causa, ergo non praecise movet, quia mota, sed etiam ex se aliquid confert. Et si praecise movet, quia mota, nihil ex se confert, et sic non est causa. Si vero concausam principalem, tunc negatur assumptum, quoniam stat quod necessario moveatur, et non necessario moveat aliud, quia motio causae prioris modificatur in causa secunda secundum modum ipsius causae secundae. Et sic licet a prima causa moveatur necessario secunda, recepta tamen motio in secunda, si secunda causa imaginetur contingens, modificatur contingentia recipientis ; et quoniam prius natura modificatur, quam impellat ad movendum, motio illa jam modificata ad causam contingentem, movebit secundam ad movendum non necessario, sed contingenter. Et si causa secunda ponatur naturalis, possibilis tamen deficere, motio illa jam modificata ad naturam causae secundae movebit illam secundam ad movendum non necessario, sed ut in pluribus juxta modum proprium ipsius causae secundae, et non primae. Et sic patet totius Scotici aedificii responsio ex uno capite. Rursus, ly mota ab alia altera distinctione, scilicet aut motione praevia propriae actioni, sicut aqua calefacit calefacta ab igne, aut actione cooperante intrinsece ad propriam actionem. Primo modo, dato quod esset vera, aut sustentabitur. Secundo tamen modo sustineri non potest praedicta propositio, quoniam causa cooperans intrinsece cooperatur unicuique secundum modum ejus cui cooperatur. Talis est autem cooperatio primae causae, de qua scriptum est, quod attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter, juxta scilicet modum cujuslibet cooperans unicuique.
Ad secundam objectionem, quam specialiter facit Scotus in 2. d. 1. q. 3. dicitur quod illa prioritas non est universaliter secundum aliquam quasi durationem naturae, ut in uno instanti naturae effectus attingatur a prima causa, et in alio a secunda, ut arguens imaginatur ; sed est secundum independentiam et immediationem virtutis, quia prior independentius et immediatius immediatione virtutis attingit effectum quam secunda. In eodem tamen instanti naturae effectus ab utraque attingitur. Nec propterea sequitur, ergo simul suscipit necessitatem et contingentiam, quia non attingitur a prima secundum se et seorsum, sed modificata in secunda. Sed sequitur, ergo suscipit contingentiam a duabus causis simul necessaria et contingenti. Haec ille.
Ad omnia istius novi expositoris elucidanda, praemitto aliqua. Primum, quod inter causam secundam et primam est simpliciter ordo essentialis, ut omnes tam Philosophi quam Theologi asserunt. Et tunc sequitur, quod secunda causa simpliciter agat in virtute primae, ita quod in agendo dependeat a prima, et est impossibile secundam aliquid agere prima non agente. Secundo suppono, quod ut causa simpliciter prima et causa secunda comparantur ad eumdem effectum communem eis, quod utraque agat, ut etiam ipsi habent concedere et concedunt, et tunc quaeritur, aut enim comparantur ut duae causae totales ejusdem effectus, aut ut partiales. Si primo, tunc prima erit totalis causa effectus, et secunda similiter. Et forte non esseiinconveniens eumdem effectum posse simul esse a duabus causis totalibus, maxime quando prima agit contingenter. Secus si utraque ageret de necessitate naturae, quia tunc bene sequerentur inconvenientia Scoli, quod scilicet idem effectus simul esset et non esset, hoc tamen non assero, licet multi asserant. Si secundo modo, quaero, aut comparantur ad eumdem effectum, ut duae partiales causae ejusdem speciei, sicut duo homines trahentes navem, ita quod virtus unius cum sit diminuta, non potest, sed requiritur virtus alterius ; si tamen virtus unius posset augeri, solus posset trahere navem, et hoc modo non comparantur ad invicem causa prima et secunda. Tum quia si virtus causae secundae augeretur, posset se sola causare. Tum quia causa prima cum sit infinita virtus, omnem effectum produceret, nulla secunda causa concurrente. Tum quia ut sic, non essent essentialiter ordinatae, quia tunc una non ageret in virtute alterius. Aut comparantur ad invioem, ut duae oausae partiales, sic tamen quod utraque agat virtute propria, et una illarum nec in essendo nec in agendo dependeret ab alia, nec e converso, sicut ponimus de intellectu et objecto, ut supra patet a Doctore elisi. 3. quaest. 7. et 8. et in secundo dist. 25. et in tertio distinct 4, et in quodlibet. Et hoc modo causa prima et secunda ad invicem non comparantur, quia tunc non essent essentialiter ordinatae; ponimus enim tam secundum Philosophos quam Theologos, secundam causam in agendo dependere a prima, et agere in virtute primae. Aut sic comparantur ad effectum, ut duae causae partiales, sic tamen quod prima sit principalior, et in ejus virtute agat secunda, ita quod secunda et in agendo, et in essendo dependeat a prima,et sit impossibile secundam agere, prima non agente.
Istis praemissis, patet quod si prima agat simpliciter per modum naturae et necessario, et secunda agit tantum in virtute primae, est simpliciter impossibile effectus communis non esse, erit enim necessarius ; ergo a causa agente necessario. Et sic cum dicit, secunda movet, quia mota a prima ut concausa, ita quod prima sit principalis, sequitur quod effectus ille erit simpliciter necessarius. Et cum dicit quod stat, quod necessario moveatur, et tamen non necessario moveat aliud et aliud, quia motio causae primae modificatur in causa secunda secundum modum ipsius causae secundae ; ista responsio implicat manifestam contradictionem. Quaero a te, quid est secundam causam moveri necessario a prima ? aut est secundam causam tantum accipere esse a prima, et hoc necessario ; et hoc implicat, scilioet quod accipiat esse de necessitate, et quod secunda causa non sit simpliciter necesse esse. Et tunc ultra, si accipit ab alio esse, ab ipso habet et opelari, si ergo secunda causa habet necesse esse, ergo secunda causa necessario causabit ; non enim videtur possibile quod una causa necessario agens, et secundum ultimum potentiae producat effectum potentem libere agere. Aut intelligis quod secunda causa necessario movetur a prima in agendo, et quod tamen ipsa secunda agat contingenter ; et hoc implicat quod aliquid in agendo necessario moveatur ab alio, et quod talis motio sit contingens, ut patet intuenti. Deinde quaero, quid intelligis per hoc quod dicis, quod secunda causa necessario movetur a prima, recepta tamen motione in secunda. Si secunda causa imaginetur contingens, modificatur contingentia recipientis, et quoniam prius natura modificatur, quam impellat ad movendum, motio illa jam modificata, etc. Aut illa motio recepta in secunda causa est aliqua forma absoluta, aut aliqua actio primae causae, ut aliqua relatio ; si forma aliqua, et illa modificat causam secundam, quaero quid sit ipsam modificari ; aut enim est ratio formalis agendi vel movendi ipsi causae secundae, et tunc sequuntur multa inconvenientia. Primum, quod tunc cau sam secundam agere, est ipsam tantum moveri a prima, et quia necessario movetur, necessario aget. Tum quia tunc causa secunda non poterit agere secundum formam propriam, si talis motio recepta est ratio agendi, sic eo modo quo lignum calidum per accidens calefacit, sic secunda causa tantum per accidens causabit et sic causae essentialiter ordinatae non essent per se causae. Tum etiam, sequetur quod causa secunda tantum necessario ageret, patet, quia illa motio quae ponitur forma absoluta, non erit potentia libera, ut patet ; ergo erit aliqua qualitas vel aliquid aliud a voluntate, et illa erit ratio necessario agendi, et sic causa secunda per illam diceretur agere necessario. Si talis motio necessario recepta ponatur actio vel relatio, patet quod hoc nihil est dictu. Deinde cum dicis, quod prius natura causa contingens modificatur quam impellat ad movendum. Quid est in illo priori motionem illam modificari ? aut enim modificatur per nihil receptum, et hoc nihil est, quia non diceretur nunc magis modificata quam prius. Aut modificatur per aliquid receptum a prima causa. quaero de illo recepto, certum est quod illud receptum a prima causa erit necessario productum a prima causa, cum illa ponatur necessario agere, et tale receptum non poterit poni aliqua substantia, ut patet ; ergo quidquid aliud ponatur, sequuntur inconvenientia contra ipsum. Aut modificatur talis motio causae prioris per aliquid receptum a causa secunda, et hoc est impossibile, Aut modificatur ex hoc quod unitur causae secundae, et sic causa secunda quodammodo determinaret primam.
Deinde, cum dicit quod motio causae prioris modificata movet causam secundam ad movendum non necessario, sed contingenter, certe judicio meo, iste novus expositor (qui audet dicere quod haec responsio sua sit ruina aedificii Scotici) non intelligit seipsum. Utitur enim verbis quodammodo non intelligibilibus, quia ratio Doctoris Subtilis non potest solvi, quidquid sit, non est curandum. Tu dicis, quod motio causae primae modificata movet causam secundam ad causandum non necessario. Quid intelligis per motionem istam ? aut enim est actio aliqua primae causae, qua attingit effectum communem primae et secundae causae ; et hoc non, quia talis motio praeintelligitur causatione illa (ut ipse dicit) quod motio ista prius modificatur, quam impellat ad causandum ; aut intelligitur ista motio causae primae aliquis effectus immediate productus a causa prima, et sic ille A, aut A movet secundam causam, aut non. Si secundo, contra te, quia dicis quod motio ista prius modificata movet secundam causam. Si primo, ergo prima causa movet secundam tantum mediante suo effectu, et sic mediante secunda causa, et tunc quaero quomodo A movet ? si movet, quia movetur necessario a prima causa, ergo, per te, aliqua alia motio recipitur in A, et sic processus in infinitum. Si movet, et non movetur a prima, ergo non movebit in virtute primae. Et ultra, aut aliqua secunda causa in agendo non dependebit a prima ; aut talis motio est tantum actio Dei immediate ab ipso Deo, ergo erit necessaria. Nec valet dicere quod modificatur prius in causa secunda, quia tunc actio divina dependeret a causa secunda, et determinaretur ab ipsa, quod nullus sanae mentis diceret. Est enim contra naturam causae primae posse in agendo determinari sive modificari a causa secunda.
Et praeterea, causa prima, per te, agit de necessitate naturae, et est causa perfectissima ; ergo in quocumque instanti ponatur, agit de necessitate naturae ; ergo non potest dari aliquod instans prius in quo modificatur, et aliquod posterius in quo intelligatur movere secundam causam. Et multa alia inconvenientia sequuntur ex dictis hujus expositoris, quae tantae prolixitatis causa evitandae praetermitto.
Ex his patet solidum aedificium Scoti supra durissimam petram aediflcatum.
Et quod addit de causa secunda naturali, scilicet quod si causa secunda ponatur causa naturalis, possibilis tamen deficere, motio illa jam modificata ad naturam causae secundae, movebit illam secundam ad movendum non necessario, sed ut in pluribus juxta modum proprium ipsius causae secundae. Iste certe nec ut Theologus, nec ut Philosophus loquitur de ista motione. Simili modo ut prius potest improbari. Adduco tamen pro utraque causa tam naturali quam contingenti unam parvam rationem. Tu dicis quod secunda causa necessario recipit motionem primae causae ; aut secunda causa tantum semel recipit, aut toties recipit quoties causat ? Si primo, ergo poterit agere prima causa, non concurrente secunda, concurrente effectu primae causae prius posito. Si secundo, ergo oportebit primam causam toties producere novum effectum in secunda causa, quoties secunda agit, quae omnia sunt absurda.
Ad aliud de priori, etc. Dico quod (parcat mihi reverentia sua) quia argumentum Scoti nullo modo potest solvi, quia si primum effectivum ponitur infiniti vigoris, et agere necessitate naturae, et secundum totam virtutem suam, et ipsum esse causam simpliciter primam, et omnem causam secundam tantum agere in virtute illius, de necessitate prius natura attingit effectum quam secunda causa, ut infra exposui dist. 44. Probatur, quia entitas primi in agendo non dependet ab aliquo, secunda causa in agendo dependet ab illo, et etiam in essendo, et per consequens praesupponit ipsum primum. Cum ergo in illo priori agat de necessitate naturae, et est perfectissimum agens ; ergo in illo priori producit immediate effectum perfectissimum quem potest producere, quia dat oppositum, sequitur quod non erit perfectissimum agens, et quod non erit infiniti vigoris, ut supponimus. Si enim oporteret ipsum expectare secundam causam, tunc videretur dependere a secunda causa, et sic non esset perfectissimum activum. Imo ex quo est prius secundum entitatem omni causa secunda, erit etiam prius secundum causalitatem omni causa secunda, praesertim si ponatur ipsum agere de necessitate. Et ideo videtur implicatio contradictionis concedere primum agere independenter, et secundam causam agere tantum dependenter, et ipsum agere de necessitate naturae, et concedere similiter quod secunda causa movetur a prima, et per prius quam ipsa causet, et quod intelligatur primum effectivum non agere prius ad effectum quam causa secunda. Sed nullum horum inconvenientium sequitur ponendo ipsum agere contingenter, ut exposui dist. 24. primi.