IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Refutat definitionem Ordinis, quam ponit D. Bonav. tribus rationibus. Ponit descriptionem Ordinis ut sic, ex August. ac duplicem ejus acceptionem ; ut vero hic tractatur, affert duas definitiones ejus, unam secundum negantes Episcopatum esse Ordinem, aliam juxta id asserentes.
Circa (a) quaestionem hanc sunt quatuor videnda: Primo, quid sit Ordo, secundum quod loquitur de Ordine. Secundo, quot sunt Ordines in Ecclesia, isto modo loquendi. Tertio, si Ordo est Sacramentum. Quarto, quomodo sunt unum? De (b) primo dicitur, quod Sacramentum Ordinis est potestas spiritxialis ad aliquem actum exequendum in Ecclesiastica Bierachia ; et per consequens secundum ordinem diversitatis ad tales actus in Ecclesia, essent ordines distinguendi.
Contra, ex ista descriptione sequitur, quod Episcopatus sit Ordo, quod est contra eos. Patet enim quod Episcopatus est potestas ad aliquem actum in Ecclesia, utpote ad actum confirmandi et conferendi Ordines sacros; et non tantum potestas congrue exercendi, sed simpliciter exercendi, quia non Episcopus, si attentet istos actus, ut videtur, nihil facit. Secundo, sequitur quod sub Ordine sacerdotali non sit aliquis Ordo in Ecclesia, quod est contra omnes. Probatio consequentiae, nam potestatem spiritualem, loquendo de potestate spirituali simpliciter, non habet Diaconus vel Subdiaconus, quia etsi aliquid congrue possit facere, quod non faceret congrue laicus, tamen, si laicus attentaret illud facere, simpliciter faceret. Tertio sequitur, quod Sacerdotium sint duo Ordines quia Sacerdoti competit duplex potestas spiritualis, scilicet conficiendi Eucharistiam, et absolvendi paenitentiam, quae non sunt una potestas, quia una videtur prior fuisse altera: cum in caena contulit Deus primam: secundam autem non, nisi post resurrectionem, Joan. 20.
Intelligendum ergo, quod uno modo accipitur Ordo, sicut eum describit Augustinus 19. de Civit. Dei, cap. 13. quod Ordo est rerum parium dispariumque unicuique sua loca tribuens, congrua dispositio. Isto modo accipimus communiter Ordinem, cum dicimus entium in universo esse ordinem ; et ita loquitur Aristoteles 12. Metaph. text. 52. Omnia ordinata sunt aliqualiter, et declarat quomodo. Hoc modo etiam accipitur Ordo in politiis bene dispositis, ubi personarum parium et imparium in illa politia congrua dispositio dicitur esse Ordo illius politiae, a quo ipsa dicitur esse ordinata; sed alio modo gradus praeeminens in tali politia dicitur Ordo; et sic persona in gradu praeeminenti dicitur habere ordinem, sicut dicitur habere gradum, quasi antonomastice, quia qui sunt in gradu inferiori, non dicuntur sic habere gradum.
Hoc modo in Ecclesia, quae est politia ordinata, congrue est Ordo secundum istam duplicem acceptionem: nam secundum primam, tota Ecclesia est ordinata, illa congrua dispositione parium et imparium uniuscujusque in suo loco. Secundo modo persona habens gradum eminentem in Ecclesia, dicitur habere ordinem ; et licet haec duo signata ponant se mutuo, quia ubi est Ordo primo modo in politia, ibi est gradus eminens, et ita Ordo secundo modo, tamen hoc signum et illud non sunt idem, ut satis patet. Sicut ergo loquitur de Ordine hic, accipitur pro secundo significato, non pro primo.
Ulterius, gradus eminens in Ecclesia dicitur in ordine ad actum Ecclesiasticum eminentem, non sic quidem, quod gradus sit potestas - exequendi actum illum, ut dixit prior opinio improbata, sed quod gradus sit disponens de congruo vel simpliciter ad exequendum, vel debite illum actum, ut sic possit Ordo, ut hic loquimur de Ordine, dici gradus praeeminens in Ecclesia disponens ad actum aliquem Ecclesiasticum eminentem; et quia specialiter actus eminentes in Ecclesia sunt actus rescipientes Sacramenta, ideo potest specialius dici quod est gradus disponens ad aliquem actum sacramentalem.
Ex hac ratione quasi generali, posset inquiri specialior ratio Ordinis, ut hic loquimur de Ordine, sed in hoc est quaedam controversia. Qui enim ponunt Sacerdotium esse simpliciter supremum Ordinem, negando Episcopatum esse Ordinem, ex quo Sacerdotium est gradus disponens ad Eucharistiam consecrandam, tanquam ad actum excellentiorem convenientem illi gradui, et ratio omnium Ordinum inferiorum vel graduum debet accipi in ordine eorum ad istud primum diceretur, quod esset congrua descriptio Ordinis, quod est gradus eminens in Ecclesia disponens de congruo ad actum aliquem, ad consecrationem vel dispensationem Eucharistiae pertinentem.
Alii dicentes Episcopatum esse Ordinem, quia sibi competit aliquis gradus in Ecclesia, qui non competit Sacerdoti, non restringunt rationem Ordinis, quia disponat ad actum eminentem pertinentem ad Eucharistiam, sed in genere, quod sit gradus eminens in Ecclesia disponens ad actum aliquem sacramentalem exequendum. Et isto modo potestas, quam addit Episcopatus supra Sacerdotium, respicit aliquem actum sacramentalem, videlicet confirmare, et Ordines conferre, qui actus sunt proprii Episcopo.