CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Pro explicatione praemittit Scotus contingentiam non esse demonstrabilem de ente a priori, sed hanc, ens est contingens, esse immediatam, ac per consequens eam esse probandam, per ignem vel baculum, contra negantem ; et resolvit nullam posse esse contingentiam causae secundae, nisi.prima immediate causet contingenter. Unde prima radix contingentiae est a prima causa non per actum intellectus, quia ut praecedit actum voluntatis est naturalis, sed per actum voluntatis. Sed non vult totam contingentiam esse a voluntate divina, ut patet ex tertia ratione contra tertiam opinionem.
Quantum (d) ad primum dico, quod istud disjunctuin necessarium velpossibile, est passio entis circumloquens passionem convertibilem cum ente, sicut sunt multa alia illimilata in entibus. Passiones autem entis (e), convertibiles, ut communius immediate dicuntur de ente, quia ens habet conceptum simpliciter simplicem, et ideo non potest esse medium inter ipsum et suam passionem, quia neutrius est definitio, quae possit esse medium. Si etiam sit aliqua passio entis non prima (f), difficile est videre per quam priorem, ut per medium possit concludi de ente, quia nec facile est videre ordinem passionum entis, nec si ille ordo cognosceretur, viderentur propositiones assumptae ab eis pro praemissis esse millium evidentiores conclusionibus. In passionibus autem disjunctis, licet illud totum (g) disjunctuin non pussil demonstrari de enle, tamen communiter sumpto illo extremo, quod est melius nobile, de aliquo ente potest concludi et aliud extremum quod est nobilius de aliquo alio ente. Sicut sequitur, si aliquod ens est Unitum, ergo aliquod ens est infinitum ; et si aliquod ens est contingens, ergo aliquod ens est necessarium, quia in talibus non posset enti parculariter inesse imperfectius extremum, nisi alicui enti inesset perfectius extremum a quo dependeret.
Sed nec isto modo videtur posse concludi extremum imperfectius talis disjunctionis, non enim si perfectius est in aliquo ente, necesse est imperfectius esse in alio ente ; et hoc nisi illa extrema disjuncta essent correlativa, sicut causa et causatum ; igitur non potest ostendi de ente per aliquid prius medium disjunctum hoc, scilicet necessarium vel contingens. Nec etiam ista pars disjuncti (h), quod est contingens, posset ostendi de aliquo supposito necessario de aliquo, et ideo videtur ista, aliquod ens est contingens, esse vera primo, et non demonstrabilis propter quid. Unde Philosophus arguens contra necessitatem futurorum, non deducit ad aliquid impossibilius hypothesi, sed ad aliquod impossibile nobis manifestius, scilicet quod non oportet nec consiliari nec negotiari. Et ideo negantes talia manifesta indigent paena vel sensu, quia secundum Avicennam 1. Metaph. negantes primum principium, sunt verberandi vel exponendi igni, quousque concedant, quod non est idem comburi et non comburi, vel vapulare et non vapulare. Et ita etiam isti, qui negant aliquod ens contingens, exponendi sunt tormentis, quousque concedant quod possibile est eos non torqueri.
Supposito ergo isto tanquam manifesto vero, quod aliquod ens est contingens, inquirendum est quomodo possit salvari contingentia in entibus. Et dico, quod propter primam rationem factam contra tertiam opinionem, quae magis explicata est dist. in quaestione de esse Dei, quod nulla causatio alicujus causae potest salvare contingentiam, nisi prima causa ponatur immediate contingenter causare, et hoc ponendo in prima causa perfectam causalitatem, sicut Catholici ponunt. Primum autem est causans per intellectum et voluntatem, et si ponatur tertia potentia executiva alia ab istis, non juvat ad propositum, quia si necessario intelligat et velit, necessario producit. Oportet ergo contingentiam istam quaerere in voluntate divina vel in intellectu divino, non autem in intellectu, ut habet actum primum ante omnem actum voluntatis, quia quidquid intellectus intelligit hoc modo, intelligit mere naturaliter et necessitate naturali, et ita nulla contingentia potest esse in sciendo aliquid quod non scit, vel in intelligendo aliquid quod non intelligit tali inlellectione prima. Primam ergo (i) contingentiam oportet quaerere in voluntate divina, quae ut videatur qualiter sit ponenda, primo videndum est in voluntate nostra, et ibi tria. Primo, ad quae sit libertas voluntatis nostrae. Secundo qualiter istam libertatem sequatur possibilitas sive contingentia. Et tertio de Logica distinctione propositionum,
quomodo exprimitur possibilitas sive contingentia ad opposita.