IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
In hac distinctione agit Doctor de sacris Ordinibus, in sequenti de inhabilitate eorum suscipiendorum, aut in eis ministrandi. Ordo plura significat. Primo dispositionem plurium inter se, quo modo definitur ab Augustino 9. de Civit. cap. 13. ut notavit infra Doctor : Parium dispariumque rerum, unicuique sua loca tribuens congrua dispositio. Talis est Ordo inter membra universi ex Philosopho 12. Metaph. tract. 52. sic est dispositio in Republica bene ordinata. Alio modo dicitur gradus eminens in politia, ut Ordo Senatorus, Ordo Equestris. In Ecclesia est uterque Ordo, tam dispositionis quam eminentiae ; sed adhuc etiam specialius sumitur pro consecratione ministrorum, ad actum aliquem exercendum, potissimum circa corpus Christi verum proxime aut remote; et sic sumitur ex usu praesentis disputationis, vocatur etiam manuum impositio, Graecis xipoxovia, quae etiam significat electionem. Hanc distinctionem duabus quaestionibus explicat Doctor ; quarum prima est de Sacramento ; secunda vero de inhabilitate ad Ordinem.
(a) Circa hanc quaestionem sunt quatuor, etc. Dividit quaestionem in quatuor articulos. Primus est de acceptione vocis. Secundus, de numero Ordinum. Tertius, an Ordo sit Sacramentum. Quartus, de unitate Ordinis.
(b) De primo dicitur, etc. In hoc articulo adducit definitionem, quam S. Bonaventura tradit art. 2. prima parte hujus distinctionis, quaest. 2. nempe quod Ordo sit potestas spiritualis ad aliquem actum exequendum in Ecclesiastica Hierarchia, etc. Hanc impugnat, quia sic comprehenderet Episcopatum contra opinantem, quia est potestas ad actum spiritualem, nempe confirmandi et ordinandi. Secundo, quia sequeretur quod sub Sacerdotio non esset potestas aliqua, simpliciter loquendo, ad quam necessitate actus, quantum ad valorem actus datur potestas spiritualis simpliciter. Haec ratio eo tendit, ut probet non sufficere dare potestatem quocumque modo spiritualem, ut sit Ordo, quia si Pontifex ex privilegio dat licentiam, ut Clerici inferiores exerceant officium Subdiaconi etiam in Missa cantando epistolam, et ministrando aquam, illa quaedam potestas est, ut licite exerceatur actus, tamen non est potestas Ordinis; et sic similiter de actibus inferiorum Ordinum, requiritur enim ut sit potestas permanens et indelebilis. Hoc etiam intendit D. Bonaventura, quamvis in definitione eam non exprimat. Tertio urget, quod in Sacerdotio essent duo Ordines, nempe potestas spiritualis in corpus Christi verum, et altera in corpus mysticum, quae potestates seorsim conferuntur. Conclusionem hujus rationis ipse admittit infra, ut videbimus; sed hic urget contra opinantem, qui contrarium videtur supponere in 2. part. dist. art. 2. quaest. 4:
In reliquo subjungit acceptionem vocis, quam supra ex ipso praemisi. Deinde subjungit definitionem Ordinis, juxta varias sententias circa Episcopatum, an sit Ordo, necne, nempe quod Ordo sit gradus eminens in Ecclesia, disponens de congruo ad aliquem actum ad consecrationem seu dispensationem Eucharistiae pertinentem. Qui asserunt esse Ordinem Episcopatum, dicerent esse ad actum aliquem sacramentalem exercendum, sine illa limitatione ad consecrationem, etc.