CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(d) Quantum ad primum. Notanda sunt plura dicta, quorum primum est de passionibus disjunctis. Passiones disjunctae circumloquuntur aliquam passionem convertibilem cum ente, ut necessarium vel possibile; non tamen sic intelligendo quod totum disjunctum possit esse unum incomplexum, nec unum totum incomplexum includens, imo necessario plura incomplexa includit, sed dicitur circumloqui, quia habetur loco unius incomplexi. Et in syllogismo demonstrativo potest demonstrari, ac si esset unum incomplexum, sic arguendo : Omne ens est necessarium vel possibile ; sed lapis est ens, ergo lapis est necessarius vel possibilis. Sed loquendo de passionibus entis incomplexis, illae secundum se sunt convertibiles cum ente, ut unum, verum, bonum, et hujusmodi ; passio vero disjuncta tantum convertitur ratione totius disjuncti et non ratione alicujus partis tantum, ut patet, quia haec est vera: omne ens est necessarium vel possibile, et haec falsa : omne ens est necessarium, et similiter ista : omne ens est possibile. Est etiam forte alia differentia inter passionem incomplexam et passionem disjunctam, quia passio incomplexa convertitur cum ente, ut est indifferens ad omnia inferiora, non addendo signum distributivum, ut ens est unum, verum, bonum, tamen haec non est vera absolute : ens ut ens est necessarium vel possibile, abstrahit enim ab utroque. Licet enim omne ens sit necessarium vel possibile, non tamen ens ut ens,
sicut etiam haec est vera : omne animal est rationale vel irrationale, non tegmen haec est vera : animal ut animal, est rationale vel irrationale.
(e) Secundum dictum est ibi: Passiones autem entis convertibiles ut communius immediate dicuntur de ente, id est, quod unum quod est passio entis convertibilis inest enti immediate, et non per aliquod medium quod sit inter ens et unum, loquendo de medio quidditativo quod est definitio, quia nec ens ut ens est definibile, nec aliqua passio entis, cum sint conceptus simpliciter simplices. Nec obstat quod supradictum est de subjecto Theologiae, quod passio entis est demonstrabilis de seipso per rationem entis, quia accipitur ibi rutio entis pro entitate simpliciter simplici ipsius entis, quae est causa immediata passionis, et sic ipsa entitas est principium demonstrandi.
(f) Tertium dictum est ibi : Si etiam sit aliqua passio entis non prima, etc. Hic Doctor dubitative loquitur, an scilicet sit ordo inter passiones entis, ordo, scilicet prioris et posterioris, licet aliqui imitatores Scoti velint inter eas ponere ordinem, sed difficile esset eis hoc probare. Posito tamen quod inter eas sit ordo, non est tamen verisimile unam passionem demonstrari de ente per aliam passionem, quia esset difficile videre quae esset prima passio, quae esset medium demonstrandi alias posteriores. Dato etiam quod sciretur quae prima et quae secunda, adhuc praemissae non essent multum evidentiores conclusione. Posito enim quod unitas sit prima passio entis, et bonitas secunda, et arguatur sic: Omne unum est bonum ; ens est unum, ergo ens est bonum. Patet quod praemissae non sunt evidentiores conclusione.
(g) Quartum dictum est: Licet illud totum disjunclurn sit convertibile cum ente et demonstrabile de eo, non tamen aliquod membrum illius disjuncti. Sed quando membrum ignobilius demonstratur de aliquo ente, concluditur membrum nobilius de aliquo alio ente, ut si aliquod ens est finitum ; ergo aliquod ens est infinitum, quia imperfectius non posset inesse alicui, nisi perfectius inesset alicui a quo imperfectius inest alteri ; sed e converso, perfectius inest alicui, ergo imperfectius inest alicui, non sequitur nisi essent correlativa. Non credo tamen quod absolute teneat haec consequentia : Aliquod ens est finitum ergo aliquod ens est infinitum, quia statim posset demonstrative ostendi infinitas intensiva, cujus oppositum dictum est supra dist. 2. parte 1. quaest. 1. Nec Doctor (ut ibi dixi) demonstrat hoc per rationes vere demonstrativas, sed per quasdam persuasiones, ut ibi patet. Praesupponit ergo hic quod infinitas non repugnet enti, et tunc sequitur: Aliquod ens est finitum ; ergo aliquod est infinitum.
Si dicatur, quod ens infinitum necessario dependet ab infinito, ut videtur innuere in littera :
Dico quod non sequitur, sed bene sequitur quod accepto ente finito pro ente imperfecto, quod si ens imperfectum, ergo erit ens perfectum; et illud perfectum non oportet esse formaliter infinitum (posito quod infinitas intensiva repugnet enti), sed sufficit quod ens perfectissimum sit inter omnia entia.
(h) Quintum dictum est ibi: Nec etiam ista pars disiuncti, quod est contingens, posset ostendi de aliquo supposito necessario de aliquo, et ideo videtur ista : Aliquod ens est contingens, esse vera primo, et non demonstrabilis propter quid. Ideo Philosophus arguens contra necessitatem futurorum, non deducit ad aliquid impossibilius hypothesi, id est, quod quando Philosophus in lib. Periherm, arguit quod futura non de necessitate fiunt, arguit ex hypothesi, id est, supposito quod futura sint necessaria, sive quod necessario eveniant; et infert ex illo supposito inconveniens illud, scilicet quod non oporteret consiliari, etc. sed illud inconveniens non est ex natura rei majus quam suppositum, scilicet quoad nos. Deducit ergo ad hoc inconveniens, scilicet quod non oporteret negotiari, etc. quod scilicet est impossibile nobis manifestius. (i) Sextum dictum : Prima ratio con-1 Ungentis est in divina voluntate contingenter causante, quia nisi illa contingenter causaret, nihil contingenter causaretur, ut supra patuit locis praeallegatis. Nec contingentia potest esse in divino intellectu, quia ille necessario operatur quidquid operatur, ut supra patuit dist. 3. quaest. 4.