IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Prima sententia dicens Episcopatum esse Ordinem et Sacramentum, quia non est potestas jurisdictionis ; et ponit duos modos explicandi, unus quod includat Sacerdotium,
et sic est eo perfectior, quia in actum ejus et in alios potest. Secundus, quod condistinguatur ab eo, et sic licet illud supponat, est tamen eo imperfectior. Ponit sententiam negantem esse Ordinem, sed altercantem an possit a Papa tolli ; quam altercationem putat Doctor variam, tenendo non esse Ordinem, quia certum est quod potestas jurisdictionis tolli potest. In primam inclinat Doctor, quia impugnat secundam ; et sic eum equitur Bassol. hic, et sic eum intelligits Bellarm. lib. 1. de Sacram. Ordin. cap. 5. et hoc puto verius. Ita Altisiod. lib. 4. Sum. tract. 8. quaest. 1. Palud. hic quaest. 6. art. 3. et quaest. 7. art. 3. Durand. quaest. 5. Supplem.Gabr. hic quaest unic. art. 3. dub. 9. Major quaest, 1. Navar. cap. 22. n. 18. noster Med.lib.1.de sacrorum hom. contin. cap. 3. 4. Bellarm. supra dicens esse Patrum Vasquez 3. part. tom. 2. disp. 240. cap. 3. dicens recentiores in hoc conspirasse, canonistae c. Cleros 21. dist. et cap. Perlectis 25. dist.
De(c) secundo articulo, innitentes dictis Dionysii et Isidori allegatis ad primam partem, et canonistae dicunt Episcopatum esse proprie Ordinem. Ad quod videtur esse ratio, cum Episcopo conveniat quaedam potestas specialis, inquantum Episcopus, aut illa erit Ordinis, et tunc propositum ; aut jurisdictionis, et tunc posset auferri per superiorem, quod videtur inconveniens, quia consecratio alia multo minor consecratione Episcopi, non potest auferri, quin semel consecratum semper maneat consecratum. Probatur Extra de consecratione Ecclesiae vel altaris, cap. aqua in Gloss.
Ista via posset dupliciter teneri, comparando Episcopatum ad Sacerdotium. Uno modo sic, quod gradus potest dici eminens vel propter universalitatem actuum, quos respicit, vel propter nobilitatem actus,quem respicit. Ista distinctio patet in aliis politiis, ubi alicui competunt plures actus, et alicui pauciores, tamen nobilior potest sibi competere; ut judex potest sententiare, qui est actus nobilior, quam multi alii, qui conveniunt personae inferiori. Sed cui competit universalitas ad actus, ei competit etiam actus nobilior, quia in universalitate actuum comprehenditur ille actus nobilior ; et ex hoc videretur, quod gradus ille, qui respicit universalitatem actuum, sit simpliciter superior quam ille qui respicit praecise actum nobilissimum; et sic diceretur Episcopatus simpliciter superior Ordo, quia habet Ordinem ad omnes actus Ecclesiasticos ; Sacerdos non ad omnes, licet ad nobilissimum.
Et tunc argumentum cujusdam Doctoris contra istam conclusionem, quod est : Unus Ordo non dependet ad alium quantum ad necessitatem Sacramenti, sed si non Presbyter ordinaretur in Episcopum, nihil esset factum; concludit magis oppositum: nam quanto Ordo Episcopatus intimius includit Sacerdotium et alios gradus inferiores, tanto est simpliciter perfectior, quia essentialius respicit actus istorum inclusorum.
Tenendo tamen istam conclusionem, scilicet quod Episcopatus esset proprie Ordo, et alius a Sacerdotio, posset adhuc dici quod non esset nobilior, quia etsi includendo Sacerdotium et Episcopatum, sit eminentia gradus, quia ad plures actus quam per alterum solum, tamen illud quod praecise addit Episcopatus supra Sacerdotium, non est ita excellens gradus. sicut Sacerdotium, quia per illud quod sibi superadditur, non conveniunt sibi actus ita nobiles, sicut conveniunt Sacerdoti per Sacerdotium.
Nec haberent isti pro inconvenienti, quod imperfectior Ordo praesupponat, et hoc necessario, ut recipiatur post Ordinem perfectiorem, quando imperfectior addit aliquam universalitatem ad actus Ecclesiasticos, quam non includit ille, qui est perfectior, sed tantum Ordinem ad actum perfectiorem.
Alii contradicunt conclusioni, quam tenent illae duae viae, quia negant Episcopatum esse Ordinem proprie dictum, et ideo nec Ordinem superiorem Sacerdotio, ut dicit prima via, nec eo inferiorem, ut dicit secunda. Nec dicit ibi characterem imprimi: sed an sit delebilis a Papa deponente Episcopum, vel non delebilis propter consecrationem, cum qua confertur, altercantur inter se: , sed vana videtur altercatio, negando Episcopatum esse Ordinem. Quaecumque enim jurisdictio in Ecclesia, vel per superiorem suspendi potest, ita quod si tempore suspensionis attentet aliquid facere, nihil facit; vel potest totaliter pro omni tempore tolli.
Saltem (a) quidquid sit de ista controversia de Episcopatu, actus nobilissimus in Ecclesia simpliciter est consecratio Eucharistiae, et ita supremus gradus sive nobilissimus propter nobilitatem actus ad quem disponit, est Sacerdotium, et per consequens isto modo accipiendo descriptionem Ordinis juxta primam descriptionem positam in primo articulo, et distinctionem Ordinis in Ecclesia, tantum sunt septem Ordines, quorum primus est gradus disponens ad consecrationem Eucharistiae, et est Sacerdotium. Secundus gradus est disponens ad dispensationem Eucharistiae saltem sanguinis, et est Diaconatus. Tertius est disponens ad oblationem materiae Eucharistiae consecrandae, et est Subdiaconatus. Et patet ratio, quare tres isti gradus Sacramenti dicuntur Ordines, quia immediate disponunt ad actum aliquem, vel ministerium circa Eucharistiam, vel ejus materiam exhibendam.
Alterius, aliqui alii gradus disponunt ad actus aliquos remote se habentes ad Eucharistiam: vel ergo ad convenientem dispositionem in populo ad orandum et suscipiendum ;vel removendum impedimentum, seu dispositionem inconvenientem. Primo modo dispositio conveniens pertinens ad effectum est devotio, et ad hanc devotionem attendit Acolytus illuminando cereos. Alia dispositio est pertinens ad intellectum, scilicet cognitio, et ad hanc agit Lector. Removere prohibens est arcere indignos, ne approximent; vel ergo indignos homines, et hoc pertinet ad officium Ostiarii; vel daemones, et hoc pertinet ad officium Exorcistae.
Ex dictis apparet, quod non est proprius actus Diaconi legere E-vangelium, et Subdiaconi Epistolam: sed isti sunt remoti, et minus perfecti actus eorum; perfectiasimi autem et proprii illorum Ordinum sunt, quos habet unus immediate circa Eucharistiam dispensandam, alius circa materiam ejus offerendam.