CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ut ostendat quomodo prima contingentia sumenda sit a voluntate divina, tria explicat quoad voluntatem nostram. Primum in ea esse triplicem libertatem, scilicet ad oppositos actus, objecta et effectus. Prima est imperfectionis. Tertia non requiritur ad perfectionem. Media omni caret imperfectione. Secundum, juxta hanc libertatem, etsi non habeat voluntas nostra potentiam ad simul velle et nolle, habet tamen ad velle, post nolle, et e contra. Item, si tantum esset per unum instans,haberet potentiam ad hoc vel illud indifferenter, de quo 2 dist. 5. et 25. et quodlib. 16. Est etiam tertia potentia Logica, quando voluntas producit actum ad ejus oppositum, quia ut producit, est prior naturaliter producto. Repugnat tamen simul habere actus oppositos. Tertium, quomodo ista sit vera, divisive, non compositivo, voluntas volens pro A, potest non velle pro A, ubi explicat sensum compositum et divisum, adducens et solvens instantias.
Quantum ad primum (j) dico, quod voluntas inquantum est actus primus, libera est ad oppositos actus ; libera etiam est mediantibus illis actibus oppositis ad opposita objecta in quae tendit, et ulterius ad oppositos effectus quos producit. Prima libertas habet necessario aliquam imperfectionem annexam, quia potentialitatem passivam voluntatis, et mutabilitatem. Tertia libertas non est prima, quia si per impossibile, nihil efficeret extra, adhuc inquantum voluntas, posset libere tendere in objecta. Media autem ratio libertatis ipsa est sine imperfectione, imo necessaria ad perfectionem, quia omnis potentia perfecta potest tendere in omne illud, quod est natum esse objectum talis potentiae ; ergo voluntas perfecta potest tendere in omne illud quod natum est esse volibile. Libertas igitur prima sine imperfectione inquantum est libertas, est ad opposita objecta in quae tendit, cui ut sic, accidit ut oppositos effectus producat.
De secundo (k) dico, quod istam libertatem concomitatur una potentia ad opposita manifesta. Licet enim non sit in ea potentia ad simul velle et non velle, quia hoc nihil est, tamen in ea est potentia ad velle post non velle, sive ad successionem oppositorum actuum, et ista potentia etiam est manifesta in omnibus mutabilibus ad successionem oppositorum in eis, tamen est et alia non ita manifesta absque omni , successione. Ponendo enim voluntalem creatam tantum habere esse -in uno instanti, et quod ipsa in illo instanti habeat hanc volitionem, non necessario tunc haberet eam. Probatio, si enim in illo instanti haberet eam necessario, cum non sit causa nisi in illo instanti quando causaret, ergo simpliciter voluntas, quando causaret, eam necessario causaret. Non enim modo est contingens causa, quia praeexistebat ante istud instans in quo causat, et tunc ut praeexistens potuit causare vel non causare, quia sicut hoc ens quando est, est necessarium vel contingens, ita causa quando causat, tunc causat necessario vel contingenter ; ex quo igitur in isto instanti causat hoc velle et non necessario, ideo contingenter.
(1) Est ergo potentia hujus causae ad oppositum ejus, quod causat sine successione, et ista potentia realis est potentia prioris naturaliter, ut actus primi ad opposita, quae sunt posteriora naturaliter, ut actus secundi. Actus enim primus consideratus in illo instanti, in quo est prior naturaliter actu secundo, ita ponit illum in esse tanquam effectum suum contingenter, quod ut prior naturaliter posset aeque ponere aliud oppositum in esse. Hanc etiam potentiam realem activam priorem naturaliter ipso quod producitur, concomitatur potentia Logica, quae est non repugnantia terminorum. Voluntati (m) enim ut est actus primus, etiam quando producit hoc velle, non repugnat oppositum velle ; tum quia causa contingens est respectu sui effectus, et ideo non repugnat sibi oppositum in ratione effectus ; tum quia ut subjectum est, contingenter se habet ad istum actum ut informatur, quia subjecto non repugnat oppositum sui accidentis per accidens. Libertatem igitur voluntatis nostrae, inquantum est ad oppositos actus, concomitatur potentia tam ad opposita successive quam ad opposita pro eodem instanti, hoc est, quod alterutrum possit ponere in esse sine altero, et ista potentia secunda est causa realis actus prius naturaliter quam Logica ; sed quarta potentia non concomitatur istam, scilicet ad opposita simul, quia illa nulla est. (n) Ex isto secundo patet tertium, scilicet distinctio hujus propositionis : voluntas volens A, potest non velle : haec enim in sensu compositionis falsa est, ut significetur possibilitas hujus compositionis : voluntas Volens A , non vult A ; vera autem est in sensu divisionis, ut significetur possibilitas ad opposita successive, quia Voluntas volens pro A, potest non velle pro B. Sed si etiam accipiamus propositionem de possibili unientem extrema pro eodem instanti, puta istam : voluntas non voletis aliquid pro A, potest velle illud pro A, adhuc ista est distinguenda secundum compositionem et divisionem ; et in sensu compositionis est falsa, scilicet quod si sit possibilis, quod ipsa sit simul volens pro A, et non volens pro A ; sensus vero divisionis est Verus, scilicet ut significetur quod illi voluntati, cui inest velle pro A, possit inesse non velle pro A, sed non sic simul stabit, scilicet istud non velle, quia tunc illud velle non inesset.
Et ad intelligendum istam secundam distinctionem, quae est obscurior, dico quod in sensu compositionis est una categorica, cujus subjectum est istud : voluntas non volens pro A, et praedicatum volens pro A, et tunc tantum attribuitur hoc praedicatum possibiliter huic subjecto cui repugnat, et per consequens impossibiliter sibi convenit, quod notatur possibiliter sibi convenire. In sensu divisionis sunt duae propositiones categoricae, enuntiantes de voluntate duo praedicata ; in una propositione de inesse enuntiatur de voluntate hoc praedicatum non velle A, quae caetegorica intelligitur per compositionem implicitam ; in alia autem categorica de possibili enuntiatur possibiliter velle A. Et istae duae propositiones verificantur pro A, quia significant praedicata sua attribui subjecto pro eodem instanti, et hoc quidem verum est, nam voluntati isti in eodem instanti convenit non velle A, cum possibilitate ad oppositum pro A, sicut significat ista de possibili.
Exemplum hujus distinctionis est in ista: omnis homo qui est albus, currit, quae, posito isto casu, quod omnes homines albi currant, et non nigri nec medii, vera est in sensu compositionis, et falsa in sensu divisionis. In sensu compositionis est una propositio habens unum subjectum determinatum per hoc, qui est albus ; in sensu divisionis sunt duae propositiones enuntiantes duo praedicata de eodem subjecto. Consimiliter in ista : omnis homo qui est albus, necessario est animal, quae in sensu compositionis est falsa, quia praedicatum non necessario convenit toti huic subjecto ; in sensu vero divisionis vera est, quia de eodem subjecto notantur dici duo praedicata, alterum necessario, alterum absolute sine necessitate, et ambo conveniunt, et ambae illae categoricae verae sunt.
Sed contra istam (o) distinctionem arguit tripliciter, quod ipsa non sit Logica, nec quod potentia aliqua sit pro aliquo instanti ad oppositum ejus, quod inest in illo instanti. Primo per istam propositionem primi Perihermenias : omne quod est, quando est necesse est esse.
Secundo per illam regulam artis obligatoriae : Posito falso contingenti de praesenti, in instanti negandum est ipsum esse, quam regulam probat ille per hoc quod illud positum sustinendum est tanquam verum ; ergo sustinendum est pro aliquo instanti pro quo est possibile. Non autem est verum possibile pro illo instanti pro quo est positum, quia si esset possibile pro illo instanti, ergo posset esse verum, et tunc vel per motum vel mutationem. Sed neutro modo, quia motus non est in instanti, nec mutatio est in aliquo instanti ad oppositum ejus, quod tunc inest, quia simul sunt mutatio et terminus mutationis.
Praeterea tertio, si pro aliquo instanti sit potentia ad aliquid, cujus oppositum inest ; aut ista est potentia cum actu, aut ante actum. Non cum actu, patet, nec ante actum, quia tunc esset ad actum pro alio instanti quam pro quo inest illa potentia.
Ad primum respondeo (q), quod illa propositio Aristotelis potest esse categorica vel hypothetica, sicut et ista : Animal currere, si homo currit, est necessarium. Haec quidem, secundum quod conditionalis est, est distinguenda, secundum quod necessarium potest dicere necessitatem consequentiae vel consequentis. Primo modo est vera, secundo modo est falsa. Secundum autem quod est categorica, sensus est, hoc totum, currere si homo currit, praedicatur de animali, cum modo necessitatis, et categorica est vera, quia praedicatum sic determinatum necessario inest subjecto, licet non praedicatum absolute ; et ideo tunc arguere a praedicato sic determinato ad praedicatum absolute sumptum, est fallacia secundum quid ad simpliciter.
Ita dico hic quod si ista propositio , Aristotelis accipiatur, ut est hypothelica temporalis, tunc necessitas aut notat necessitatem consequentiae vel consequentis ; ut consequentiae, vera est; ut consequentis, falsa. Si autem accipiatur ut est categorica, tunc hoc quod est, quando est, non determinat compositionem implicitam in hoc quod est, sed compositionem principalem significatam per hoc quod est esse, et tunc praedicatum hoc esse quando est, denotatur dici de subjecto quod est, cum modo necessitatis, et sic est propositio vera. Nec sequitur, ergo necesse est esse, sed est fallacia secundum quid ad simpliciter, sicut in alio patet. Nullus igitur sensus verus hujus propositionis denotat, quod esse aliquid in instanti in quo est, sit simpliciter necessarium, sed tantum quod sit necessarium secundum quid, scilicet quando est, et cum hoc stat quod in illo instanti in quo est, sit simpliciter contingens, et per consequens quod in illo instanti posset oppositum illius inesse. (q) Ad secundum, illa regula est falsa, et probatio ejus non valet, quia licet positum debeat sustineri sicut verum, potest sustineri pro illo instanti, non negando illud instans esse pro quo est falsum, quia non sequitur, est falsum pro illo instanti, ergo est impossibile, sicut innuit illa probatio. Et cum dicit, si potest esse verum pro instanti pro quo est falsum, aut potest verificari pro illo instanti, etc. dico quod nec sic, nec sic, quia ista possibilitas ad veritatem ejus non est possibilitas aliqua cum successione, ut alterum post alterum insit, sed est potentia ad oppositum hujus, quod inest alicui inquantum est prior naturaliter illo actu.
Ad tertium dico, quod est potentia ante actum, non ante duratione, sed ante ordine naturae, quia illud quod praecedit naturaliter istum actum, ut praecedit actum naturaliter, posset esse cum opposito illius actus ; et tunc negandum est, quod omnis potentia est cum actu vel ante actum, intelligendo ante, pro prioritate durationis ; vera autem est intelligendo ante, pro prioritate naturae.
Quod si objicitur contra illud, quia si potest velle A pro hoc instanti, et non vult A pro hoc instanti, ergo potest non velle A pro hoc instanti, quia ad illam de inesse sequitur illa de possibili, et tunc videtur sequi, quod possit velle A, et non vellet, simul pro eodem instanti.
(r) Ad istud respondeo, secundum Philosophum 9. Metaph. quod habens potentiam ad opposita sic faciat, ut faciendi habet potentiam, non autem ut potentiam habet faciendi, ita quod modus refertur ad terminum potentiae, non autem ad potentiam ipsam, quia simul habeo potentiam ad opposita, sed non ad opposita simul. Tunc dico, quod non sequitur, potest velle hoc in instanti A, et potest nolle hoc in A; ergo potest velle et nolle in A, quia potest esse potentia ad utrumque oppositorum disjunctim pro aliquo instanti, etsi non ad ambo illa simul. Quia sicut est possibilitas ad unum illorum, ita est ad non esse alterius, et e converso, sicut ad reliquum, ita ad non esse istius. Non igitur simul ad esse hujus et istius oppositi, quia possibilitas ad simultatem non esset, nisi esset ad ambo concurrentia in eodem instanti, quod non habetur per hoc quod ad utrumque divisim est potentia pro isto instanti. Exemplum hujus apparet in per inanentibus : hoc corpus potest esse in hoc loco in A instanti, et aliud corpus potest esse in eodem loco in A instanti ; igitur ista duo corpora esse possunt simul in A instanti, non sequitur. Ita enim hoc corpus potest esse ibi, quod potest illud corpus non esse ibi, et e converso; et ideo non sequitur, si potentia est ad utrumque pro eodem sive in instanti sive in loco, ergo ad ambo simul, sed fallit, quandocumque utrumlibet illorum duorum excludit alterum. Ita etiam non sequitur, possum tota die portare istum lapidem, sicut portabile aliquid adaequare virtuti meae, et possum tota die portare alium lapidem ; ergo possum simul portare ambos. Non sequitur, quia hic utrumque ad quod est potentia divisim, excludit reliquum ; simultas autem nunquam posset inferri ex sola identitate illius unius instantis vel loci, sed oportet cum hoc habere conjunclionem istorum duorum respectu tertii, quae dicuntur esse simul.