CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(j) Quantum ad primum, dicit Doctor sic : quod voluntas inquantum est actui primus, libera est ad oppositos actus id est, quod voluntas ut consideratur ut principium operativum, libera est ad oppositos actus, scilicet positivos, videlicet ad velle et nolle, sive ad diligere et odire, quae important idem, ut patet a Doctorem 2. dist. 6. quaest. 2. et in 3. dist. 30. Sequitur: Libera etiam est mediantibus illis actibus oppositis ad opposita objecta in quae tendit, puta diligere unum objectum et aliud odire, ita quod unum habeat rationem dilecti, et aliud rationem oditi. Sequitur: Et Ulterius ad oppositos effectus quos producti, et hoc mediantibus potentiis exterioribus quibus potest imperare, ut facere aliquod corporale quod diligit, vel vult esse in rerum natura, et destruere aliquod corporale, quod odit esse in rerum natura. Sequitur: Prima libertas habet necessario imperfectionem annexa, scilicet potentialitatem passivam voluntatis, et mutabilitatem, patet, quia si potest in oppositos actus qui recipiuntur in ea, et non simul, sed successive, ideo quia recipiuntur, proprie notatur ibi potentialitas, quia vero successive recipiuntur, nbtatur mutabilitas, et etiam notatur mutabilitas, quia transiit a privatione unius actus ad alium recipiendum. Sequitur: Tertia libertas non est prima, quia etsi per impossibile, nihil efficeret extra, adhuc inquantum voluntas posset libere tendere in objecta, et sic habere velle et nolle absque hoc, quod nihil efficeret extra.
(k) De secundo, scilicet qualiter istam libertatem sequatur contingentia. Dicit Doctor, quod loquendo de libertate secundo modo in nobis, quae est ad opposita objecta, in quae tendit, concomitatur una potentia ad opposita manifesta, licet in ea non sit potentia ad simul velle et non velle, quia hoc nihil est, cum illud quod includit incompossibi- Iia sive contradictoria, nihil sit stmpliciter. Unde Scotus in quodlib. quaest. 3. dicit quod illud quod implicat contradictionem est verissime nihil, et non solum illud, sed etiam quia illud excludit omne esse extra intellectum et in intellectu. Quod enim est sic includens contradictionem, sicut non potest esse extra animam, ita fion potest esse aliquid intelligibile, vel ens aliquod in anima, quia nunquam Contradictorium cum contradictorio constituit unum intelligibile, nec sicut objectum cum objecto, neque sicut modus cum objecto. Sic tamen intelligendo, quod implicans contradictionem non intelligitur certitudinaliter, et cum assensu tanquam objectum unum ut dicit Doctor, ubi supra, et ut sic, non est unum intelligibile, licet forte posset intelligi indeterminate et sine assensu, et ut repugnans in se, et per consequens sequitur quod tale repugnans si non potest esse unum intelligibile cum assensu, quod multo minus nec erit volibile, et sic in voluntate non est potentia ad simul velle et noti velle.
(1) Est ergo potentia hujus causae ad
oppositum ejus, quod causat sine successione, id est, quod in eodem instanti quo producit hoc, posset producere oppositum, quia antequam determinavit se ad producendum illud, potuit se determinare ad producendum oppositum illius. Licet nunc legam Scotum, si tamen noluissem, nunc non legerem. Est tamen impossibile quod ego simul legam vobis Scotum, et noti legam, quia hoc nihil est, Ut dixi parunt supra. Sequitur: Et ista potentia realis est potentia prioris naturaliter, etc. De hoc tamen vide diffuse in secundo dist. 5. in qua quaeritur an voluntas potuit peccare in primo instanti, in quo habuit esse, et in dist. 25. et in quodlib. aliqualiter quaest. 16.
(m) Voluntati enim ut actus primus, etiam quando producit hoc velle, non repugnat Oppositum velle, id est, quod voluntas proquocumque instanti, sicut potest producere velle, sic potest producere oppositum, non intelligendo quod simul possit producere Utrumque, sed quod in illo instanti, puta A, sicut habet in potestate sua posse producere velle, ita habet in potestate sua posse producere oppositum, sicut enim in instanti A potuit producere velle, ita potuit producere oppositum illius. Et quando dicit, quod quando producit hoc velle, quod tunc non repugnat sibi oppositum velle, hoc ideo verum est, quia ut producit semper est prior natura producto, ut patet a Doctore in secundo, et ideo sibi in tali priori non repugnat oppositum. Tum etiam, quia contingentia voluntatis nunquam attenditur ante productionem, sed tantum quando producit: dicitur enim contingenter se habere quando actu producit effectum, ut putet a Doctore in secundo, et ideo quando producit velle, tunc potest producere oppositum, non tamen simul producit utrumque, etc. Sequitur: Libertatem igitur voluntatis nostrae inquantum est ad oppositos actus concomitatur potentia, tam ad opposita successive, (ita quod pro instanti A potest producere velle, et pro alio instanti oppositum) quam ad opposita pro eodem instanti, ut supra L patuit. Semper enim voluntas est naturaliter prior actu etiam in eodem tempore quo actus elicitur, et inquantum sic, prior est sufficienter causa libera et contingens, et e contra oppositum posset ponere in actu, licet illa duo opposita sint simul incompossibilia.
(n) Ex isto secundo sequitur tertium, scilicet de distinctione Logica, etc. Hic ponit duas conclusiones. Prima est de voluntate pro alio et alio instanti, et est ista : Voluntas volens A, potest non velle A, est vera in sensu divisionis, ut possibilitas significatur ad opposita successive, quia voluntas volens pro A potest non velle pro B. Secunda est de voluntate pro eodem instanti, et est ista: Voluntas non volens aliquid pro A potest velle illud pro A, est vera in sensu divisionis. Et infra declarat Doctor, quomodo sint verae in sensu diviso, non autem in sensu composito. Nam cum dico, voluntas volens A potest non velle A in sensu diviso, notatur quod pro quocumque instanti inest voluntati velle A, potest sibi inesse non velle A, et tunc non sequitur, quod possit simul velle A, et non velle A. Cum enim dicimus, voluntas volens .A potest non vellet in sensu diviso,non intelligitur quod simul velit A, et non velit A, quia hoc est simpliciter impossibile ; sed sic intelligitur, quod si velle A non inesset. in eodem instanti posset non velle A inesse voluntati. In sensu tamen composito esset falsa, quia esset sensus, quod voluntas in instanti B, simul vellet A, et non vellet A, et sic esset una categorica, cujus subjectum est voluntas volens A, et praedicatum non volens A, et tunc attribuit hoc praedicatum possibiliter, hoc est, cum modo possibilitatis subjecto, cui omnino hoc praedicatum repugnat, scilicet nolens A, et per consequens impossibiliter sibi convenit, quod notatur possibiliter convenire. Hoc enim praedicatum nolens A, notatur posse simul convenire huic subjecto: voluntas volens A, quod tamen praedicatum omnino sibi repugnat stante tali subjecto; sicut hic : album potest esse nigrum, in sensu composito, hoc praedicatum esse nigrum denotatur simul posse inesse huic subjecto album, et sic duo contraria simul posse verificari de eodem. Sed in sensu diviso sunt duae categorica enuntiantes de voluntate duo praedicata, in una propositione de inesse enuntiatur de voluntate, hoc praedicatum velle A, quae categorica intelligitur per compositionem implicitam, et in alia categorica de possibili enuntiatur possibiliter non velle A. Et est sensus, voluntas vult A, et voluntas potest non velle A praeexposito modo. Una enim istarum propositionum non repugnat alteri pro eodem instanti, nam voluntati isti in eodem instanti convenit velle A cum possibilitate ad oppositum pro eodem instanti, sicut significat ista de possibili. Exemplum hujus distinctionis est in ista : Omnis.homo, qui est albus currit, quae, posito isto casu, quod omnes homines albi currant et non nigri nec medii, vera est in sensu compositionis, et falsa in sensu divisionis. In sensu compositionis est una propositio habens unum subjectum determinatum per hoc, qui est albus; in sensu divisionis sunt duae propositiones enuntiantes duo praedicata de eodem subjecto, et sensus est, quod omnis homo est albus, et omnis homo currit. Similiter patet exemplum sequens : omnis homo. qui est albus, necessario est animal, quae in sensu compositionis est falsa, quia praedicatum non necessario convenit toti subjecto ; in sensu vero divisionis vera, etc.
(o) Sed contra istam distinctionem arguitur tripliciter, etc.
(p) Ad primum respondeo. Respondet Doctor * dicens quod illa propositio Philosophi potest esse categorica vel hypothetica, etc. Primo modo sensus est, quod si homo currit, necessario sequitur quod animal currit, vel sensus est, quod ista consequentia est necessaria, homo currit, ergo animal currit. Secundo modo sensus est, si homo currit, hoc consequens est necessarium, scilicet animal currit ; et hic sensus est falsus, quia animal currere semper est contingens, stat enim aliquam consequentiam esse necesariam, cujus tam antecedens quam consequens sunt contingentia, ut patet. Sequitur : Secundum autem quod est categorica. Vult dicere Doctor quod hoc totum, scilicet currere, si homo currit, praedicatur de animali cum modo necessitatis. Nam hoc praedicatum, scilicet currere absolute sumptum, non necessario inest animali, tamen ut sumptum, cum ista determinatione, scilicet si homo currit, tunc necessario inest animali, et significat, ut est categorica, quod animali necessario inest currere, si homo currit, et ista est vera de necessario, non tamen sequitur, ergo animal currere est necessarium, quia arguitur a secundum quid ad simpliciter, ut patet. Sequitur : Ita dico hic, quodsi ista propositio. Nunc Doctor applicat supradicta ad propositum, dicens, quod si ista propositio Philosophi accipiatur, ut est hypothetica temporalis, tunc necessitas, aut notat necessitatem concomitantiae vel concomitantis. Primo modo est vera. Secundo modo falsa. Et accipitur necessitas concomitantiae pro necessitate consequentiae, et concomitantis pro necessitate consequentis. Primo modo est sensus: omne quod est, quando est, necessario sequitur ipsum esse, et tunc propositio est vera. Secundo modo est sensus: omne quod est, quando est, necessario est, et tunc est falsa. Patet, quia aliquid quod est, contingens est, et tamen non est necessario, imo in quocumque instanti est, contingenter est, Deus enim pro quocumque instanti posset annihilare. Sequitur: Si autem accipiatur ut est categorica, tunc hoc quod est quando est. Vult dicere, quod quando hoc praedicatum esse determinatum per ly quando est, dicitur de subjecto, cum modo necessitatis, tunc est sensus: omne quod est quando est, necesse est esse, ita quod hoc totum quando est, necesse est esse, dicitur necessario de eo quod est, et talis necessitas est necessitas secundum quid, et sic non sequitur ex hoc, ergo omne quod est, necesse est esse, sed est fallacia secundum quid ad simpliciter, quia iste terminus esse simpliciter sumptus praedicatur de subjecto cum modo necessitas, et sic propositio isto modo est falsa. Sequitur.
Secundo principaliter arguit* Doctor per unam regulam artis obligatoriae,
scilicet posito falso contingenti, de praesenti est negandum ipsum esse, sed nullum possibile est negandum ; ergo falsum contingens pro instanti iii quo est, necessario est, et probatur illa regula per hoc, quod illud pdsllitm sustinendum est tanquam verum.
(q) Ad se eundum. Respondet * dicens quod illa regula est falsa, et probatio non valet, etc. Patuit enim supra quomodo voluntas volens A potest iion velle A, ideo non sequitur : voluntas in illo instanti A vult B, ergo simpliciter impossibile Velle, oppositum non Sequitur, ut patuit.
(r) Ad istud respondeo, etc. Respondet secundum Philosophum 9. Metaph. text. com. 10. et 17. quod habens potenliam ad opposita, etc. id est, Si aliquid simul habet potentiam faciendi opposita, tunc exeundo in opus, debet exire, sicut faciendi habet potentiam, id est, sicut factibilia pariuntur, quia non simul possunt esse, et noli debet in Opus exire sicut potentiam habet faciendi, id est, Simul utrumque facere, sicut Simul habet potentiam faciendi utrumque, quia Simul habeo potentiam, sed non ad oppbsila simul, quia referendo illum modum simul ad potentiam, tunc est vera, sed referendo illum modum ad opposita, tunc est falsa. Non sequitur, ergo potest velle A pro hoc instanti, et potest nolle A pro hoc instanti ; ergo potest nolle et velle simul in hoc instanti, habet tamen simul potentiam ad Utrumque divisim, id est, quod illorum voluerit, sed non ambo simul.