In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Ordinationem (Ordo enim proprie est ipse gradus seu character invisibilis) esse Sacramentum. Hanc supponit Doctor. Ita Dionys. 5. Eccles. Hierarch. Leo epist. 81. Gregor, lib. 4. in lib. Reg. c. 5. Concil. Chalccd. can. 2. act. 15. Fier. Decret. Eugen. Trident. sess. 13. can. 3. de quo Bellarm. lib. 2. de sacr. Ordin. Castro v. Ordo. Waldens. tom. 2. c. 123. Ponit descriptionem ordinationis longam, sed valde utilem et doctrinalem.
De (e) tertio articulo dico, quod loquendo proprie de Sacramento, Ordo non est Sacramentum, quia omne Sacramentum est signum sensibile, et Ordo (ut dictum est) quidam gradus est spiritualis. Tamen accipiendo Sacramentum pro signo invisibili, sicut aliquid dicitur res et Sacramentum, hoc modo potest dici Sacramentum, quia signum convenientis gradus executioni actus debiti illi gradui, et etiam signum illius actus convenientis tali gradui.
Quid (f) ergo est sextum Sacramentum ? Dico quod ordinatio, cujus descriptio potest esse ista : Ordinatio est institutio alicujus in gradu Ecclesiae prceeminente, cui convenit aliquod ministerium circa Eucharistiam exhibendum, facta a ministro idoneo, certa verba proferente, et simul cum intentione debita ministerium gradus illius aliquo signo visibili repraesentans, ex institutione divina efficaciter signans gratiam praeeminentem, qua ordinatus digne aliquod ministerium exequalur.
Et secundum universalem istam rationem ordinationis possunt proportionaliter accipi rationes speciales Ordinum, puta ordinationis in Sacerdotem : Institutio in gradu Ecclesiae simpliciter praeeminent disponens habentem ad conficiendum Eitcharisliae Sacramentum, facta ab Episcopo certa verba, cum intentione debita, proferente.
Et si circa particulas hujusmodi descriptionis particularis, quaeras, quis est minister idoneus? Respondeo, dico quod Episcopus est solus in sacris Ordinibus: in aliis autem non sacris aliquando ex commissione aliqui privilegiati, ut Abbates.
Si (g) quaeras quae verba, vel quae forma? Respondeo, illa quam Episcopi habent in suis libris Episcopalibus, (h) Sed in Sacerdotio videtur probabile, quod ibi sint duae formae partiales, in quarum altera confertur potestas conficiendi Eucharistiam; in reliqua potestas absolvendi in paenitentia. Et istis conjunguntur duae materiae, hoc est, duo signa visibilia propria : formae primae traditio calicis et patenae cum hostia : Accipe potestatem celebrandi, etc. secundae formae, impositio manus Episcopi super caput : Accipe Spiritum sanctum, ut sic Episcopus concorditer agat summo Episcopo Christo, qui, ut dictum est prius, contulit potestatem Apostolis tam conficiendi quam absolvendi. Ex hoc etiam patet quomodo sunt septem Ordines, qui sunt * institutiones in ordinibus; et illi septem dicuntur contineri sub Sacramento Ordinis, vel magis proprie sub Sacramento ordinationis, inquantum est unum Sacramentum.