CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ex doctrina data de voluntate nostra, declarat primo voluntatem Dei non esse liberam ad oppositos attus, quia hoc imperfectionis est in nostra, quae uno actu, quia limitatus, in diversa objecta tendere nequit, sed divinae actus est illimitatus sufficiens ad objecta omnia. Secundo, declarat esse liberam quoad opposita objecta et oppositos effectus, etsi hoc secuhdum non sit necessarium ad libertatem. Tertio, ait eam esse liberam qua operativa est, quia non est productiva, nec receptiva suae volitionis. Haec enim nostrae conveniunt ex imperfectione. Est tamen productiva rerum ad extra, sed prius secundum esse diminutum, de quo infra dist, 45. Quod dicit ndstram voluntatem videri liberam qua operativa, intellige formaliter, quia effective libera est qua productiva. Quarto ait voluntatem Dei necessario velle tantum suam essentiam, et omnia alia contingenter, de quo supra dist. 2. quaest. 1. sig. Ostenso esse, num. 20. et quoad secundam partem dist. 8. quaest. 5.sig. Quantum ad secundum ntim. 12. et dist. 10. et 8. distil. quaest, 1 .Quinto, ait voluntatem Dei utlest sub volitione, esse priorem tendentia in objecturni quia pro eodem instanti tam potentia Logica quam reali, potest tendere in oppositum.
Juxta praedicta (s) de voluntate, nostra, videnda sunt quaedam de voluntate divina. Et primo ad quae sit libertas ejus. Secundo, quae sit contingentia respectu volitorum. Tertium, scilicet quantum ad distinctionem Logicam propositionum, proportionabiliter idem est ibi et hic.
Quantum ad primum dico, quod voluntas divina non est indifferens ad diversos actus iiolendi et volendi, quia hoc in voluntate mea non erat sine imperfectione voluntatis. Voluntas enim nostra erat libera ad oppositos actus ad hoc, ut esset libera ad objecta opposite, et hoe propter limitationem utriusque actus respectu sui objecti) ergo posita Humilatione ejusdem volitionis ad diversa Objecta, non oportet propter libertatem ad opposita objecta ponere libertatem ad oppositos actus. Ipsa etiam voluntas divina libera est ad oppositos effectus, sed haec non est prima libertas, sicut nec in nobis. Remanet ergo libertas illa, quae est per se perfectionis et sine imperfectione, scilicet ad objecta opposita, ita quod sicut voluntas nostra potest diversis volitionibus tendere in diversa volibilia, ita illa voluntas potest unica volitione simplici illimitata tendere in quaecumque volibilia, ita quod si voluntas illa vel illa volitio esset tantum unius volibilis, et non posset esse oppositi, quod tamen est de se volibile, hoc esset imperfectionis in voluntate, sicut deductum est prius de voluntate nostra. Et licet in nobis (t) posset distingui voluntas, ut est receptiva, et ut est operativa, et ut productiva, ipsa enim est productiva actuum, et ipsa est qua habens operatur, formaliter volendo, et ipsa est receptiva volitionis suae, tamen libertas videtur esse ejus, inquantum est operativa, inquantum scilicet habens eam formaliter potest ea tendere in objectum. Ita igitur ponitur libertas in voluntate divina per se et primo, inquantum est potentia operativa, licet ipsa non sit receptiva, nec productiva volitionis suae, et tamen potest salvari in ea aliqua libertas inquantum productiva est. Licet enim productio in esse existentiae non concomitetur necessario operationem ejus, (quia operatio est in aeternitate, et productio esse existentiae est in tempore) tamen operationem ejus necessario concomitatur productio in esse volito ; et tunc non potest potentia illa voluntatis divinae primo quidem esse ut productiva, sed secundum quid, scilicet in esse volito,
et ista productio concomitatur eam ut operativa.
Quantum ad secundum (u) articulum dico, quod voluntas divina nihil aliud respicit necessario pro objecto ab essentia sua ; ad quodlibet igitur aliud contingenter se habet, ita quod posset esse oppositi, et hoc considerando ipsam, ut est prior naturaliter tendentia in illud objectum, nec solum ipsa ut voluntas prior est naturaliter suo actu, sed etiam inquantum est volens ; quia sicut voluntas nostra, ut prior naturaliter suo actu, ita elicit actum illum, quod possit in eodem instanti elicere oppositum ; ita voluntas divina inquantum ipsa est sub volitione, est prior naturaliter tendentia tali, et ita tendit in illud objectum contingenter, quod in eodem instanti possit tendere in oppositum objectum, et hoc tam de potentia Logica, (quae est non repugnantia terminorum, sicut dictum est de voluntate nostra) quam de potentia reali, quae prior est naturali actu suo.