Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
2. Sed videndum est utrum congruant huic verba ista, qui superius talia dixerat, quibus magis Deo videatur adhaesisse quam pavimento, ut conversatio ejus non in terrenis, sed in coelestibus haberetur. Quomodo enim potest intelligi terrenis adhaesisse qui dicit: Servus autem tuus exercebatur in tuis justificationibus; nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuae? Haec sunt enim verba ejus antecedentia, quorum antecedentium ista sunt consequentia, Adhaesit pavimento anima mea. An ex hoc intelligere debemus, quantumlibet quisque proficiat in justificationibus Domini, habere eum mortalis carnis affectum circa ista terrena, in quibus vita humana tentatio est super terram (Job VII, 1) ; et ab hac morte si perseveranter proficit, quotidie reviviscere, vivificante illo, cujus gratia homo noster interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16) ? Nam et illud Apostolus cum dicebat, Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino (Id. V, 6) , et concupiscebat dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I, 23) ; adhaeserat pavimento anima ejus. Unde et corpus ipsum, quia ex terra est, non absurde intelligitur pavimentum; quod adhuc quia corruptibile est et aggravat animam (Sap. IX, 15) , recte in illo congemiscitur et dicitur Deo, Adhaesit pavimento anima mea, vivifica me secundum verbum tuum. Neque enim non cum corporibus nostris semper cum Domino erimus (I Thess. IV, 12-16) ; sed tunc quia non erunt corruptibilia nec animas aggravabunt, si diligenter consideremus, non eis nos, sed ipsa nobis potius adhaerebunt, nos autem Deo. Unde alterius psalmi verba illa sunt, Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28) : ut vivant corpora ex nobis, adhaerendo nobis; nos autem vivamus ex Deo, quia nobis adhaerere Deo bonum est. Adhaesio quippe ista de qua dictum est, Adhaesit pavimento anima mea, non conjunctionem carnis et animae, quamvis et ipsam quidam intellexerint; sed carnalem magis animae affectum, quo caro concupiscit adversus spiritum 1526 (Galat. V, 17) , significare mihi videtur. Quod si recte accipitur, profecto qui dicit, Adhaesit pavimento anima mea, vivifiea me secundum verbum tuum, non id orat, ut de corpore mortis hujus, morte ipsius corporis interveniente solvatur; quod dies ultimus vitae hujus, qui propter ejus brevitatem non potest esse diuturnus, quandoque facturus est: sed ut concupiscentia qua concupiscitur adversus spiritum, magis magisque minuatur, et concupiscentia qua concupiscitur adversus carnem, magis ac magis augeatur; donec ista consumatur in nobis, et illa consummetur per Spiritum sanctum qui datus est nobis.