CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(s) Juxta praedicta de voluntate nostra, videnda sunt quaedam de voluntate divina, et ponuntur aliquae conelusiones.
Prima conclusio : Voluntas divina non est indifferens ad diversos actus, quia voluntas divina habet tantum unum actum, et non plures, ut satis patuit supra dist. 2. quaest. 1. Eodem enim modo probatur unitas numeralis actus voluntatis divinae, quo probatur unitas numeralis actus intelligendi intellectus divini. Si enim esset indifferens ad actus oppositos, puta ad velle et nolle, tunc esset imperfectio, sicut etiam patuit de voluntate nostra. Voluntas enim nostra non posset esse libera ad diversa objecta, nisi esset libera ad diversos actus, quia quilibet actus voluntatis est limitatus respectu sui objecti. Sed actus voluntatis divinae, cum sit formaliter intinitus, est simpliciter illimitatus, et sic idem actus numero poterit esse ad diversa objecta, imo eodem actu potest velle infinita objecta. Et sic eodem actu omnes creat, omnes conservat, omnes praedestinat quos vult, omnes reprobat quos vult, et simpliciter eodem actu numero omnino eodem ex natura rei (licet forte diverso propter diversos respectus) facit quidquid facit.
(t) EI licet in nobis, etc. Secunda conclusio: Voluntas nostra consideratur tripliciter. Primo, ut productiva sive eliciti ea actuum. Secundo, ut receptiva actuum. Tertio, ut operativa, id est, inquantum per actus attingit objecta volubilia. Et hoc tertio modo dicitur voluntas, ut qua habens formaliter operatur; sicut etiam primo modo dicitur voluntas ut qua habens ipsam producit actus; et secundo modo dicitur voluntas ut qua habens recipit actus. Ipsa enim est ratio formalis supposito habenti eam producendi actus et recipiendi, et similiter operandi. Tamen hoc tertio modo attenditur magis proprie libertas voluntatis, quia hoc modo est qua habens operatur formaliter circa objecta volibilia; est enim ipsa quae suppositum formaliter vult objecta volibilia. Et hoc modo ponitur libertas in voluntate divina per se et primo, supple inquantum est operativa, licet ipsa non sit productiva operationis suae, quia tunc realiter distingueretur ; nec similiter sit receptiva, quia hoc est imperfectionis, quia diceret potentialitatem. Addit etiam quod non est necesse, si voluntas divina vult res, quod ex hoc res actu existat, quia in aeternitate voluit quidquid vult, ut infra patebit dist. 45. et tamen res non fuerunt ab aeterno. Tamen bene sequitur quod vult aliquid extra se, quod illud producat saltem secundum quid, scilicet in esse volito, et sic ab aeterno produxit quaecumque voluit in esse tantum volito, quae dicitur productio secundum quid.
(u) Quantum ad secundum. Tertia conclusio : Voluntas divina nihil necessario vult nisi essentiam divinam, et omnia intrinseca illi essentiae, alia autem quae sunt extra essentiam suam, vult tantum contingenter. Prima pars hujus conclusionis, scilicet, quod velit necessario essentiam , etc, supra patuit dist. 10. quaest. 1. quomodo cum necessitate stet libertas voluntatis, et magis patebit in quodlib. quaest. 16. Secunda pars, scilicet quod omnia alia tantum contingenter velit, satis ostensum est supra dist, secunda quaest, prima dist. 8. quaest, ull. et aliqualiter dist, 10. et patet etiam in secundo dist, prima, quaest, prima, et dist. 37. et in quodlib. quaest. 16. Et hic similiter patet quomodo contingenter se habet ad quodlibet aliud a se, ita quod etiam posset esse oppositi, modo praeexposita, ut scilicet considerando ipsam, ut est prior naturaliter tendentia in illud objectum, nec solum ipsa in volitione prior est naturaliter suo actu, sed etiam inquantum est volens, quia in eodem instanti quo vult, puta A, posset oppositum velle potentia Logica, quae est non repugnantia terminorum, et reali potentia, scilicet ex naturali prioritate ad suum actum. Ipsa enim voluntas divina existens actu sub volitione, qua primo vult essentiam divinam, est prior naturaliter tali tendentia, quia ipsa volitio in se est naturaliter prior omni tendentia, qua tendit in alia a se ; tendentia enim ipsa est simpliciter posterior, et ideo in eodem instanti quo tendit in objectum aliquod, volendo ipsum, posset non tendere, ut patuit.