CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Explicata contingentia tam ex parte voluntatis nostrae quam ex parte voluntatis divinae, nunc declarat unde est certitudo scientiae Dei de futuro contingenti, et dicit quod ostensis terminis, quorum unio est contingens, vel complexione neutra, voluntas eligens alteram partem facit eam determinate et immutabiliter veram, et essentia illud verum ostendit intellectui, et explicat exemplo quomodo simul necessaria et contingentia repraesentat sine ulla sui mutatione. Hic tangitur punctum arduum de concordia liberi arbitrii cum determinatione aeterna Dei de actu hominis futuro in tempore, et puto secundum Scotum non determinasse Deum talem futuritionem absolute, sine omni praevisione cooperationis liberae nostrae. Nam 2. dist. 37. quaest. 2. sig. Ad solutionem, ait Deum decrevisse dare rectitudinem actui, si homo dare vellet, ubi Leuchet. et infr. dist. 41. sig. Sed hoc videtur, dicit Deum non determinasse efficaciter Petrum amare, nisi praeviso quod ipse Petrus vellet amare, et similiter loquitur Bassol. 2. dist. 37. art. 3. sig. Sic igitur dico. Item Scot. supr. dist. 17. quaest. 2. sig. Ad solutionem, num. 39. et 40. ait voluntatem esse equum liberum, et gratiam sessorem naturalem, et probat illam esse principaliorem causam, non gratiam quod non esset verum, si Deus absolute determinaret voluntatem sua gratia. Philippus Faber hic disp. 54. cap 5. fatetur libertatem cum tali absoluto decreto non consistere, et ideo Scotum intelligit de decreto conditionato. Haec admittere videntur scientiam conditionatam, de qua Scotus sub his terminis (sicut nec alii antiqui) non fecit mentionem, quam iste recens Scotista expresse admittit, quod secundum Scotum, et pro libertate probabile mihi videtur.
Viso de contingentia rerum, quantum ad existentiam, et hoc considerando respectu voluntatis divinae, restat videre secundum principale, qualiter cum hoc stat certitudo scientiae ejus. Hoc potest poni dupliciter : Uno modo per hoc, quod intellectus divinus videt determinationem voluntatis divinae, videlicet illud fore pro A, quia voluntas illa illud determinat fore pro eo : scit enim illam voluntatem esse immutabilem et non impedibilem.
Vel aliter (a), quia ista via videtur ponere quemdam discursum in intellectu divino, quasi ex intuitione determinationis voluntatis et immutabilitatis ejus, concludat hoc fore. Potest poni aliter, quod intellectus divinus, aut offert simplicia, quorum unio est contingens in re, aut si offert complexionem, offert eam sicut neutram, et voluntas eligens unam partem, scilicet conjunctionem istorum pro aliquo nunc in re, facit illud determinate esse verum ; hoc erit pro A, hoc autem existente determinate vero, essentia est ratio intellectui divino intelligendi istud verum: et hoc naturaliter quantum est ex parte essentiae, ita quod sicut naturaliter intelligit omnia principia necessaria quasi ante actum voluntatis divinae, quia eorum veritas non dependet ab illo actu, et essent cognita ab intellectu divino, si per impossibile non esset volens, ita essentia divina est ratio cognoscendi ea in illo priori instanti naturae. Quia tunc sunt vera, non quidem quod illa vera moveanl intellectum divinum, nec etiam termini eorum ad apprehendendum talem veritatem, quia tunc intellectus divinus vilesceret, quia pateretur ab alio ab essentia sua. Sed sicut essentia (b) divina est ratio cognoscendi simplicia, ita et complexa talia, tunc autem non sunt vera contingentia, quia nihil est tunc, per quod habeant veritatem determinatam. Posita autem determinatione voluntatis divinae, jam sunt vera, videlicet pro illo secundo instantis et hoc idem erit ratio intellectui divino (quod erat in primo) intelligendi ista, quae sunt jam vera in secundo instanti, et fuissent cognita in primo instanti, si fuissent in primo instanti.
Exemplum, sicut si in oculo meo ex potentia mea visiva esset unus actus videndi objectum, qui semper
. staret, tunc si aliquo praesentante nunc, sit iste color praesens, nunc ille, oculus meus videbit nunc hoc,
nunc illud. Et tamen per eamdem visionem, tantummodo erit differentia in prioritate et posterioritate videndi, propter objectum prius et posterius praesentatum ; et si unus color fleret naturaliter praesens, et alius libere, non esset differentia formaliter in visione mea, quin ex parte sua oculus videret naturaliter utrumque, tamen contingenter posset videre unum et necessario aliud, inquantum sibi unum sit praesens contingenter et aliud necessario ; ita utroque istorum modorum ponitur intellectum divinum cognoscere existentias rerum. Patet secundum utrumque, quod est determinatio intellectus divini ad illud existens, ad quod determinatur voluntas divina et immutabiliter, quia non potest voluntas determinare, quin intellectus determinate apprehendat illud quod voluntas determinat, et immutabiliter, quia tam voluntas quam intellectus sunt immutabiles, ex dist. 8. et hoc quantum ad tres quaestiones primas ; et tamen cum istis stat contingentia objecti cogniti, quia voluntas volens hoc determinate, contingenter vult hoc exprimo articulo.