In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
In privativa Ecclesia, intelligendo per hanc, ipsum tempus Apostolorum, vel ei vicinum, rarus videtur fuisse usus quorumdam Ordinum, quia pauci erant tunc fideles. Tamen Cornelius creatus ann. 254. epist. ad Fabianum, ponit tunc Romae fuisse Diaconos septem, Subdiaconos totidem, Acolytos 42. Exorcistas cum Lectoribus et Ostiariis 52. Iidem numerantur in Concil. Rom. sub Sylv. c. 3. et in Concil. Carthagin. IV. et licet ponat Psalmistam, can. 10. advertit non esse Ordinem. Isidor. 7. etym. 12. Rabanus de instit. cleric. c. 6. Hugo 2. de sacr. P. 3. cap. 5. Florent. et Trident. haec. 7. tantum ponunt et explicant. De quo Castro v. Ordo. Vasquez 3. part. tom. 2. disput. 236. et seq.
Ad (k) tertium dico, quod in primitiva Ecclesia erant pauci credentes, et ideo pauci ministri sufficiebant ad dispensandum eis Eucharistiam, et ideo non oportuit tunc ministros in singulis gradibus institui. Post autem multiplicata est fides, et etiam concomitabatur devotio ad communicandum quotidie; et tunc fuit necessitas habendi multos ministros ad singula ministeria ad Eucharistiam pertinentia ; et ideo tunc Ecclesia multos ministros in singulis gradibus instituit.
Nec tamen tunc de novo instituti sunt illi Ordines, imo Magister in littera dicit quod Christus actus singulorum Ordinum in seipso exercuit, et etiam quod antiquitus praefigurabantur in quibusdam gradibus correspondentibus eis in lege Mosaica. Sed Ordines ab antiquo instituti, tunc quando multiplicatus est numerus fidelium, collati sunt ministris, quos prius non oportuit conferri alicui, quia non fuit prius necessarium ejus ministerium.
Haec est etiam ratio, quare modo in Ecclesia non sunt in singulis Ordinibus determinati ministri, quia etsi modo sit multiplicata multitudo fidelium, tamen est * immutata laetitia devotione. Unde multi vix semel in anno volunt communicari, et ideo circa Eucharistiam dispensandam non oportet modo tot ministros assistere. Et propter hoc quatuor Ordines non sacri simul conferuntur, ita quod nullus est deputatus ad ministrandum in gradu inferiori, quasi ille sit sibi proprius, et alius alii.
Ad aliud Dionysii, Isidori et Canonis patet ex dictis in secundo articulo; qui enim negant Episcopatum esse Ordinem, exponunt eos accipere Sacramentum pro Sacramentali.