CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Solvit per ordinem argumenta allata in initio pro parte falsa ad quamlibet quaest, ex ii. quaest, propositis, et postea argumenta pro secunda et tertia opinionibus. Tractat in his solutionibus exquisilissima Logicalia, de quibus videndus est 1. Prior, q. 28 32. 33.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad primum pro prima quaestione dico, quod non est similis veritas in illis de futuro, sicut in illis de praesenti et de praeterito. In praesentibus quidem et praeteritis est veritas determinata, ita quod alterum extremum est positum, et ut intelligitur positum, non est in potestate causae ut ponatur vel non ponatur, quia licet in potestate causae, ut prior naturaliter est effectu, sit ponere effectum vel non ponere, non tamen ut effectus intelligitur jam positus in esse. Talis autem non est determinatio ex parte futuri, quia licet alicui intellectui sit una pars vera determinate, et etiam una pars sit vera in se determinate, licet eam nullus intellectus apprehenderet, non tamen ita, quin in potestate causae sit pro illo instanti ponere oppositum, et ista indeterminatio sufficit ad conciliandum et negotiandum. Si autem neutra pars esset futura, non oporteret negotiari vel consiliari ; ergo quod altera pars sit futura, dum tamen reliqua possit evenire, non prohibet consiliationem et negotiationem.
Ad secundum dico (b), quod scientiam esse unius partis, ita quod non possit esse alterius, ponit imperfectionem in ea. Similiter et in voluntate ponere eam esse unius, ita quod non possit esse alterius objecti volibilis, ponit in ea imperfectionem ; tamen scientiam esse unius, ita quod non sit alterius, et voluntatem similiter, nullam imperfectionem ponit, sicut et potentia est unius oppositi in actu determinate quod producit, et non alterius.
Dissimile tamen est de potentia et scientia et voluntate per hoc, quod potentia videtur dici esse unius oppositi tantum, quia tantum possit in illud et scientia et voluntas, non ita quod tantum sciat vel velit illud. Sed si accipiatur simili modo ex utraque parte, aequalis est determinatio ex utraque parte, quia quodlibet istorum est actu unius oppositi, non amborum. Quodlibet etiam istorum potest esse utriusque, sed potentiam esse alicujus, hoc videtur significare potentialem habitudinem ejus ad illud, scientiam vel voluntatem esse ejus, videtur significare actualem habitudinem ad idem ; nihil tamen mali sequitur, si simili modo accipiatur hinc et inde, quia tunc sicut ad scientiam scire, et ad voluntatem velle, ita ad potentiam producere, non autem posse producere: et sicut ad potentiam posse producere, ita ad scientiam posse scire, et ad voluntatem posse velle.
Ad primum (e) argumentum secundae quaestionis, dico, quod licet ad duas de inesse sequatur conclusio de inesse, non quidem syllogistice, (quia est oratio non syllogistica reducibilis in syllogismos multos,) tamen ex una de.inesse, et altera de possibili, nec syllogistice nec necessario sequitur conclusio de possibili. Ratio est, quia falli est rem opinari aliter esse, quam sit pro tunc pro quando creditur esse. Istud autem includitur in illis duabus praemissis de inesse, quarum altera significat istum credere hoc, et reliqua negat hoc esse, et hoc pro eodem instanti, et ideo sequitur conclusio de falli, non sic autem ex alia parte, quia illa de inesse affirmat unum oppositum pro illo instanti ; illa de possibili, affirmat potentiam ad alterum oppositum pro eodem instanti, non conjunctim, sed divisim ; et ideo non sequitur pro aliquo instanti quod possit esse conjunctio oppositi in re ad illud quod creditur, et ideo non sequitur possibilitas deceptionis, quae includit istam conjunctionem.
Similis est ratio (d) in mixtione de contingenti et de inesse, quare illa non teneat nisi sit etiam minor de inesse simpliciter. Ista etiam ratio patet, quia si ex opposito conclusionis arguatur cum illa de possibili, non infertur oppositum nisi alicujus de necessario, et ita oportet majorem esse realiter eamdem cum illa de necessario, ad hoc ut inferat conclusionem : non enim sequitur : Deus non potest decipi, et A potest non fore ; ergo Deus non scit A fore, sed sequitur, quod non necessario scit A fore. Quod apparet, quia si intellectus meus semper sequeretur mutationem in re, ita quod te sedente opinarer te sedere, et te surgente opinarer te surgere, non posset decipi, et tamen ex istis tu sedes pro A, et non possum decipi ; non sequitur, ergo necessario scio te sedere pro A: Ita in proposito, licet intellectus divinus non sequatur res sicut effectus causam, tamen concomitantia est ibi, quod sicut res potest non esse, ita intellectus divinus potest non scire, et ideo nunquam sequitur quod intellectus divinus cognoscat rem aliter quam est, et ideo nunquam possunt simul stare illa, quae requiruntur ad deceptionem. Sed sicut res scita potest esse, ita Deus potest eam scire, et sicut res scita potest non esse, ita Deus potest eam non scire, et si non erit, non sciet.
Ad secundam de illa (e) positione possibilis in esse, dico quod ex tali positione in se nunquam sequitur aliquod impossibile, tamen illa de inesse in qua ponitur illa de possibili, potest repugnare alicui, cui non repugnat illa de possibili posita in esse, quia antecedens potest repugnare alicui, cui non repugnat consequens, et tunc ex antecedente et suo repugnante, potest consequi aliquod impossibile, quod non sequitur ex consequente simpliciter, et eodem modo, quia non est sibi incompossibile. Nec mirum est si ex incompossibilibus sequatur impossibile, quia secundum Philosophum 2. Priorum, in syllogismo ex oppositis, sequitur conclusio impossibilis.
Dico tunc, quod posita ista in esse, possibile est me non sedere, ex ista sola nihil impossibile sequitur, sed ex ista et alia, scilicet Deus scit me sessurum, sequitur impossibile, scilicet Deum falli, et illud impossibile non sequitur ex impossibilitate ejus quod ponitur in esse, nec etiam ex impossibilitate aliqua, quae est absolute in ea, sed ex ipsa et quodam alio simul, quod est incompossibile. Nec hoc est inconveniens, quod illud quod est impossibile, sequatur ex aliqua de inesse, in qua ponitur alia de possibili, et aliqua de inesse, quia cum ista : ego sedeo, stat ista :
possibile est me stare i ista tamen de inesse, in qua ponitur illa de possibili, repugnat illi alteri de inesse, et ex illis duabus de inesse sequitur impossibile, ista scilicet, stans est sedens. Nec tamen sequitur, ergo illa quae ponebatur de possibili in esse fuit falsa, sed vel illa fuit falsa, vel alia cum qua sua de inesse accipitur, est incompossibilis suae de inesse.
Ad primum (f) argumentum tertiae quaestionis, concedo majorem, quod non est transitus sine mutatione ; sed in minori dico, quod hic nullus est transitus nec esse potest, quia transitus non potest esse sine successione, ita quod oppositum succedat opposito. Talis autem non potest esse in proposito, sicut enim non possunt simul stare scire et non scire, ita non potest simul stare, quod aliquando sciat, et aliquando non sciat, sine quo transitu ab opposito in oppositum successive non est mutatio.
Et si tu quaeras, saltem si potest non scire B quod scit, aliquid ergo aliter se haberet, quaero quid est illud?
Dico quod B in esse cognito, non tamen aliter quam prius se habuit, sed aliter quam nunc se habet, ita quod istud aliter esset non alicujus succedentis oppositi ad oppositum, sed esset alterius oppositorum, quod in eodem instanti posset inesse in quo suum oppositum inest, et hoc non sufficit ad mutationem.
Ad secundum dico (g), quod ista consequentia non valet : non i sciens A, potest scire A ; ergo 3 potest incipere scire A, et hoc quando est potentia praecise alicujus prioris naturaliter, ad oppositum posterioris pro eodem instanti, pro quo et in quo habet hoc posterius contingenter esse, sicut est in proposito. Tenet tamen gratia materiae in creaturis, ubi est possibilitas ad opposita successive. Sed licet illa non esset, adhuc tamen esset possibilitas ad utrumque illorum pro uno instanti.
Ad tertium (h) potest concedi quantum ad istud argumentum, quod ista potentia ad opposita sit potentia activa, puta quod intellectus divinus inquantum est actu per essentiam, et per actualem intellectionem infinitam, sit potentia activa respectu quorumcumque objectorum, quae producit in esse intellectio. Et cum dicitur, igitur ipsa non potest agere circa aliquid, circa quod prius non egit nisi prius mutetur, dico quod consequentia non valet, quando agens requirit objectum circa quod agat. Sicut in agentibus creatis, non oportet quod agens, si de novo agat, quod mutetur, si de novo appropinquetur sibi passum in quod agat ; ita in proposito, voluntas divina determinans fore aliquid ostensum ab intellectu, facit complexionem talem esse veram, et ideo intelligibilem, et ex hoc istud est praesens intellectui in ratione objecti. Et sicut voluntas potest facere istud volitum et non facere, ita posset esse verum et non verum, et ita potest cognosci et non cognosci ab isto intellectu naturali, non quidem propter aliquam contingentiam, quae quidem sit prius in isto agente naturali, sed propter contingentiam ex parte objecti, quod contingenter est verum propter actum voluntatis verificantis.
Et si objicias (i), quod adhuc non potest esse sine mutatione saltem in objecto intellecto, sicut nec illa approximatio passi naturalis ad agens naturale, potest esse sine mutatione passi, et forte ipsius agentis approximantis.
Respondeo, quod objectum istud non mutatur in isto esse, quia non potest esse successive sub oppositis, contingenter tamen est in isto esse, et haec contingentia est a parte voluntatis producentis ipsum in tali esse, et ista contingentia voluntatis potest esse sine mutatione voluntatis, sicut declaratum est in primo articulo solutionis.
Ad argumenta (k) quartae quaestionis. Ad primum, nego consequentiam. Ad primam probationem dico, quod si non sit in Deo necessitas alia quam immutabilitatis, hoc est, non alius modus necessitatis illorum, quos assignat Philosophus in 5. Metaph, nisi quartus, secundum quod est non contingere aliter se habere, quia alii modi necessitatis requirunt imperfectionem, sicut necessitas coactionis, et caeteri, tamen non est ibi sola necessitas immulabilitatis sic, quod immutabilitas ex se sit necessitas, quia immutabilitas ex se non privat nisi possibilem successionem oppositi ad oppositum. Necessitas autem simpliciter privat absolute possibilitatem hujus oppositi, et non tantum successionem hujus oppositi sicut hic, et ideo non sequitur, oppositum non potest succedere opposito, ergo oppositum non potest inesse. Ad secundam (1) probationem dico, quod licet omne esse existentiae possibile forte sit mutabile, (ponendo creationem secundam intellectum Avicennae, etiam ab aeterno esse mutationem) tamen in esse intellecto sive volito quod est esse secundum quid, non oportet quod omnis possibilitas, quae repugnat necessitati ex se formaliter, concludat mutabilitatem, quia istud esse non est esse reale, sed reducitur ad esse alicujus reale secundum se necessarii, propter cujus alterius necessitatem non potest esse hic mutabilitas ; et tamen illius alterius necessitas ex se non convenit huic formaliter, et ideo istud non est ex se formaliter necessarium, quia non habet esse extremi quod respicit realiter. Nec tamen est mutabile, quia secundum illud esse diminutum respicit extremum immutabile, et mutatio in aliquo inquantum respicit aliud, non potest esse sine mutatione in illo.
Ad secundum argumentum (m) dico, quod aliquid potest inesse Deo dupliciter, vel formaliter vel inesse, subjective, sicut Logice praedicatum quodcumque dicitur inesse subjecto. Primo modo concedo majorem, quia omne tale est Deus, et idem Deo necessario. Secundo modo non, sicut appellatio relativa potest inesse Deo, secundum quod Deus dicitur dominus ex tempore, et tamen ista appellatio non significat aliquid idem Deo, ita quod necessario sit idem Deo, vel idem quod ipse Deus, quia tunc non esset ex tempore.
Modo dico, quod Deum scire B, ratione hujus quod est scire absolute, est scire formaliter, et est in
Deo formaliter ; sed ratione scire, ut est hujus termini, non inest Deo nisi secundo modo. Est enim hujus termini, quia hoc scitum habet respectum ad scientiam divinam, et per hoc aliqua appellatio relativa inest Deo, sicut praedicatum subjecto.
Ad tertium (n) dico, quod nulla perfectio simpliciter in Deo dependet a creatura, nec etiam necessario simpliciter coexigit creaturam in quocumque esse, et ideo Deum scire B, prout intelligitur non tantum scire absolute, sed etiam prout transit super ipsum B, non est perfectio simpliciter, sed perfectio simpliciter cum addito, quod necessario concomitatur perfectionem simpliciter. Tunc dico, quod major illius argumenti est vera de perfectione illius scientiae absolute sumpta, sic autem minor est falsa, et probatio ejus non probat, nisi quod ad perfectionem simpliciter consequitur necessario, quod sit talis objecti, quia consequitur necessario quod habeat aliquem talem respectum ad talem perfectionem simpliciter, cum tamen nec ex tali respectu alterius ad ipsum, nec ex appellatione relativa ejus sit perfectio simpliciter in eo.
Ad argumenta (o) quintae quaestionis.
Ad primum dico, quod antecedens non est necessarium simpliciter. Et cum probatur, quia actus rationalis non distrahitur propter quamcumque materiam, etc. responsum est ad illam propositionem in articulo facto contra solutionem quaestionis quartae.
Ad secundum dico (p), quod illa mixtio non valet, nisi illa minor sit de inesse simpliciter ; et hoc non tantum, quod sit vera pro omni tempore, sed quod sit necessario vera, et forte oportet quod significet sumptum sub per se contineri sub medio, sufficit ad propositum quod oportet eam necessario esse veram ; et quod hoc requiratur, patet in ista instantia : omne quiescens de necessitate non movetur, lapis in centro terrae est quiescens ; ergo de necessitate non movetur. Conclusio non sequitur, et tamen minor semper est vera, non tamen necessario vera. Ita est in proposito, licet illa minor de inesse sit simpliciter vera, non tamen est necessario vera. Potest enim Deus non scire A, sicut potest non velle propter contingentiam, quae primo est in voluntate ad objecta secundaria, et ex hoc concomitanter in intellectu, sicut prius expositum est. Ad argumenta (q) pro secunda opinione. Ad primum concedo, quod immensitas est praesens omni loco, sed non omni loco actuali et potentiali, sicut argutum est in prima ratione contra istam opinionem. Et ita nec aeternitas propter suam infinitatem, erit praesens alicui tempori nisi existenti.
Per hoc patet ad exemplum illud de baculo in fluvio, quia enim baculus non habet unde posset esse praesens omnibus partibus aquae, ideo non est immensus respectu illarum, sed nunc aeternitatis habet quantum est ex parte sua, quod praesens esset omnibus partibus temporis si essent.
Per hoc ad aliud, cum dicitur quod nunc aeternitatis ut coexistit.
non aequatur nunc temporis, verum est, quia nunc aeternitatis est formaliter infinitum, et ideo excedit formaliter nunc temporis, non tamen coexistendo alteri nunc, sicut immensitas Dei praesens huic universo, non coaequatur huic universo, et ideo excedit formaliter, non tamen est alicubi nisi in hoc universo.
Per idem ad alterum patet, quia si totum tempus esset simul, aeternitas complecteretur illud, et ita concedo, quod aeternitas quantum est ex se habet infinitatem sufficientem ad complectendum totum tempus, si totum simul esset. Sed quantumcumque ponatur immensitas a parte unius extremi, propter quam ipsum posset coexistere cum quantocumque in altero extremo, cum coexistentia dicat relationem realem inter duo extrema, et ideo requirat ambo propter immensitatem unius extremi, non potest concludi coexistentia ad alterum,nisi tantum ad illud quod coexistit de alio extremo. Et ideo omnia ista argumenta procedunt ex insufficienti, videlicet ex immensitate aeternitatis, ex qua non sequitur coexistentia, quae dicit relationem ad alterum, nisi habeatur aliquid in altero extremo, quod possit esse terminus coexistentia cum isto fundamento, et tale non potest esse non ens, quale est omne tempus per praesens.
Aliud exemplum de centro et circumferentia simpliciter est ad oppositum, quia si imaginemur lineam rectam habentem duo puncta terminanda A et B, sit A punctus immobilis, et B circumducatur, sic est de pede circini, uno immobili, alio mobili, B circumductum causat circumferentiam secundum imaginationem Georaetrarum, qui imaginantur punctum fluens causare lineam. Hoc posito, si nihil remaneat de circumferentiaper fluxum ipsius B, sed tantum in circumferentia sit punctus iste, ita quod quandocumque punctus iste desinet esse alicubi, tunc nihil circumferentiae erit ibi, tunc nunquam circumferentia esset praesens simul centro, sed tantum aliquis punctus in circumferentia, si tamen tota circumferentia esset simul, tota praesens esset centro. Ita hic, cum tempus non sit circumferentia stans, sed fluens, cujus circumferentiae nihil est nisi instans actu, nihil etiam ejus erit praesens aeternitati quae est quasi centrum, nisi illud instans quod est quasi praesens, et tamen, si per impossibile poneretur, quod totum tempus esset simul stans, totum esset simul praesens aeternitati ut centro.
Auctoritates omnes Sanctorum, quae videntur sonare omnia esse praesentia aeternitati, intelligendae sunt de praesentia in ratione cognoscibilis, et non tantum cognoscibilis quasi cognitione abstractiva, sicut rosa non existens est praesens intellectui meo per speciem, sed de cognitione vera intuitiva, quia non aliter cognoscit Deus facta quam fienda, et ita perfecte sunt praesentialiter cognita ab intellectu divino fienda sicut facta.
Ad primum pro tertia opinione Boetius exponit se ibidem, et statim . immediate post, distinguit de necessitate consequentis et necessitate consequentiae. Per hoc concedo,
quod contingentia relata ad divinam scientiam, sunt necessaria necessitate consequentiae, hoc est, ista consequentia est necessaria: si Deus scit illa esse futura, illa erunt ; non tamen sunt necessaria necessitate absoluta, nec necessitate consequentis.
Ad aliud (r) pro tertia opinione dico, quod contingentia non est tantum privatio vel defectus entitatis, sicut est deformitas in actu secundo, qui est peccatum. Imo contingentia, 1 est modus positivus entitatis, sicut necessitas est alius modus ; et omne positivum, quod est in effectu, principalius est a causa priore, et ideo non sicut deformitas est ipsius actus a causa secunda, et non a causa prima, ita est contingentia, imo contingentia per prius est a causa prima quam secunda, propter quod nullum causatum esset formaliter contingens, nisi a causa prima contingenter causaret, sicut ostensum est.