Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
1. (( vers. 33.)) In psalmo isto magno sequitur quod nobis, adjuvante Domino, considerandum atque tractandum est: Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper. Apostolus dicit, Justo lex non est posita, injustis autem et non subditis, et caetera, quae ibi concludens ait, Etsi quid aliud sanae doctrinae adversatur, quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi (I Tim. 1, 9-11) . Numquid ergo talis erat iste qui dicit, Legem pone mihi, Domine, qualibus beatus Paulus dicit positam legem? Absit. Si enim talis esset, non superius dixisset, Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Quid est ergo quod orat ut sibi lex a Domino ponatur, si non ponitur justo? An eo modo non ponitur justo, quomodo posita est populo contumaci, in tabulis lapideis (Exod. XXXI, 18) , non in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 3) ; secundum testamentum vetus ex monte Sina, quod in servitutem generat (Galat. IV, 24) , non secundum testamentum novum, de quo scriptum est per Jeremiam prophetam, Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Juda testamentum novum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti: quoniam ipsi non permanserunt in Testamento meo; et ego neglexi eos, dicit Dominus. Quoniam hoc est testamentum quod constituam domui Israel: Post dies illos, dicit Dominus, dabo leges meas in mentibus eorum, et in cordibus eorum scribam eas (Jerem. XXXI, 31-33) ? Ecce quomodo vult iste legem sibi poni a Domino; non sicut injustis et non subditis, ad vetus testamentum pertinentibus posita est, in tabulis lapideis; sed sicut sanctis filiis liberae, hoc est supernae Jerusalem, filiis promissionis, filiis haereditatis aeternae, sancto Spiritu tanquam digito Dei in mente datur, et in cordibus scribitur: non quam memoria teneant, et vita negligant; sed quam sciant intelligendo, faciant diligendo, in latitudine amoris, non in timoris angustiis. Nam qui timore poenae, non amore justitiae opus legis facit, profecto invitus facit. Quod autem invitus facit, si posset fieri, mallet utique non juberi: ac per hoc legis, quam vellet non esse, non est amicus, sed potius inimicus; nec mundatur opere, qui immundus est voluntate . Talis non potest dicere quod iste dixit in superioribus versibus, Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum; quia illa dilatatio charitatem significat, quae secundum Apostolum legis est plenitudo (Rom. XIII, 10) .