IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De ordinatis ab haereticis. Solet etiam quaeri, si haeretici ab Ecclesia praecisi et damnati possint tradere sacros Ordines, et si ab eis ordinati, redeuntes ad Ecclesiae unitatem, debeant reordinari. Hanc quaestionem perplexam ac pene insolubilem faciunt Doctorum verba, qui plurimum dissentire videntur. Videntur enim quidam tradere, haereticos sacros Ordines dare non posse, nec illos qui ab eis ordinati videntur, gratiam recipere. Dicit enim Innocentius : "Arianorum clericos non videri suscipiendos cum Sacerdotii, vel ministerii alicujus dignitate, quibus solum Baptisma ratum esse permittit, quod in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti percipitur ". Dicit etiam, eos "non posse dare Spiritum sanctum quem amiserunt", et "ordinatos ab haereticis caput habere vulneratum; et eum qui honorem amisit, honorem dare non posse, nec illum aliquid accepisse, quoniam in dante nihil erat, quod ille posset accipere ". Tradit etiam,"venientibus ab haereticis per manus impositionem laicam tantum tribuendam communionem, nec ex his aliquem in clericatus honorem vel exiguum subrogare". Gregorius etiam dicit, sacrilegam esse Arianorum consecrationem, cum ex eorum manu communio percipitur. Cyprianus etiam dicit, omnia quaecumque faciunt haeretici, carnalia, inania et sacrilega esse, et eorum "altaria falsa et illicita Sacerdotia et sacrificia sacrilega", qui "more simiarum, quae, cum homines non sint, formam imitantur humanam, vultum Ecclesiae Catholicae et auctoritatem sibi vindicant, cum ipsi in Ecclesia non sint "; et cum sint sacrilegi, Sacerdotium administrant, et altare ponunt, cum nec sacrificari oblatio illic possit, ubi Spiritus sanctus non sit; nec cuidam Dominus per ejus preces et orationes prosit, qui Deum ipsum violavit. Hieronymus quoque asserit, "omnia quae offeruntur ab haereticis, contaminata esse in conspectu Domini: quia, licet sancta videantur specie sui, tamen quia contacta sunt ab illo qui pollutus est, polluuntur omnia". Idem :" Odit Deus sacrificia haereticorum et a se projicit; et quoties in nomine ejus congregati fuerint, detestatur foetorem eorum et claudit nares suas ". Idem : "Illi offerunt panem sacrilegum", etc. Leo etiam testatur, "extra Ecclesiam nec rata esse Sacerdotia, nec vera esse sacrificia ". Idem etiam dicit: "Per crudelissimam vesaniam in
Alexandrina sede omnium Sacramentorum lumen extinctum: intercepta est sacrificii oblatio, defecit chrismatis sanctificatio, et parricidalibus manibus impiorum omnia se subtraxere mysteria ". His aliisque testimoniis astrui videtur, Sacramenta Ecclesiastica, praecipue corporis et sanguinis, ordinationis et confirmationis, per haereticos non posse ministrari.
Auctoritates ponit, quae videntur praemissis obviare.
Contra autem alii sentire videntur, quod ab haereticis etiam praecisis sacri Ordines, sicut et Baptismus, tradi valeant; nec ab haereticis redeuntes, qui illic ordinati sunt et baptizati, iterum ordinandi sunt, sicut nec baptizandi. Unde Augustinus : "De haereticis etiam damnatis quod quidam dicunt : Baptisma quod accepit, non amittit qui recedit ab Ecclesia; jus dandi quod accepit amittit; multis modis apparet inaniter dici: Primo, quia nulla ostenditur causa, cur ille qui illud Baptisma amittere non potest, jus dandi possit amittere. Utrumque enim Sacramentum est, et quadam consecratione utrumque homini datur, illud, cum baptizatur, et istud, cum ordinatur. Ideo non licet in Catholica Ecclesia utrumque iterari. Nam si quando ex ipsa parte venientes, etiam praepositi, pro bono pacis, correcto schismatis errore, suscepti sunt, et si visum est opus esse, ut eadem officia gererent, quae agebant, non sunt rursus ordinandi; sed sicut Baptismus in eis, ita ordinatio mansit ingra, quia in praecisione fuerat vitium, quod unitate pacis est correctum, non in Sacramentis, quae ubicumque sunt, ipsa sunt. Et cum ipsi expedire videtur Ecclesiae, ut praepositi eorum, venientes ad Catholicam societatem, honores suos ibi non administrent ; non eis tamen ipsa ordinationis Sacramenta detrahuntur, sed super eos manent ; ideoque non eis manus imponitur, ne non homini, sed ipsi Sacramento fiat injuria. Sicut autem in Baptismo est jus, quod per eos dari possit: sic in ordinatione jus dandi est, utrumque quidem ad. perniciem suam. Sed aliud est non habere, aliud per niciose habere, aliud salubriter habere ". Idem : "De his qui ab Ecclesiae unitate separati sunt, nulla jam quaestio est, quin habeant et dare possint ; sed perniciose habent pernicioseque dant, quia extra vinculum pacis sunt. Neutri Sacramento facienda est injuria. Sicut non recte habet quia ab unitate recedit, sed tamen habet, et ideo redeunti non redditur ; sic etiam non recte dat qui ab unitate recedit, sed tamen dat ; et ideo, qui ab eo accipit, venienti ad unitatem non iteratur". Idem : "Aliud est non habere aliquid, aliud est non jure habere, vel illicite usurpare. Non igi tur ideo non sunt Sacramenta Christi et Ecclesiae, quia eis illicite utantur non modo haeretici, sed etiam omnes impii ; sed illi corrigendi sunt et puniendi, illa autem sunt agnoscenda et veneranda". Item Gregorius : "Quod dicitis, ut qui ordinatus est iterum ordinetur, valde ridiculum est. Ut enim baptizatus semel iterum baptizari non debet: ita qui consecratus semel in eodem Ordine non valet iterum consecrans. His aliisque auctoritatibus videtur asseri, in omnibus impiis, etiam in haereticis praecisis et damnatis, Christi Sacramenta permanere cum jure dandi; possunt enim dare, sed perniciose, et quibus dederint non sunt iterum ordinandi. Quae praemissis ex opposito obviare videntur.
Determinatio praemissae contradictionis auctoritatum.
Haec autem quidam ita determinant. Dicunt enim, haereticos, accepta Sacerdotali vel Episcopali unctione, ab Ecclesia recedentes Baptimi quidem dandi jus retinere, sed non habere facultatem tribuendi sacros Ordines, vel consecrandi dominicum corpus, postquam praecisi sunt et damnati ab Ecclesia ; sicut degradatus Episcopus non habet potestatem largiendi sacros Ordines, facultatem tamen baptizandi non amisit. Quod vero Augustinus ait intelligitur dictum de haereticis, qui non sententia Ecclesiae, sed pravitate sensus sui a fidei veritate ac doctrinae unitate divisi sunt: qui, licet tales sint, jus tamen ordinandi et consecrandi habent. Et qui ab eis ordinantur ante manifestam praecisionem, etiamsi cum eis aperte exierint et sententia Ecclesiae damnati fuerint, tamen si redierint, iterum ordinandi non sunt. Et ubicumque legitur de ordinatis ab haereticis, quod servatis ordinibus ministrare valeant, vel iterum ordinandi non sint: de hujusmodi accipiendum dicunt. Nam postquam praecisi fuerint et damnati judicio Ecclesiae, jus ordinandi et consecrandi eis detractum asserunt, ut degradatis, vel excommunicatis. Alii vero dicunt,. Sacramenta ab haereticis et praecisis secundum formam Ecclesiae celebrata vera esse et rata, quia recedentes ab Ecclesia jus dandi et consecrandi non perdiderunt: et qui sic ab haereticis ordinantur, cum redeunt, iterum ordinandi non sunt. Quae vero ab haereticis aliter quam in Ecclesia fiunt, falsa sunt et inania: et qui a talibus ordinari videntur, non munus, sed vulnus accipiunt. Et secundum hanc differentiam varie de his loquuntur Doctores. Quidam vero dicunt, eadem Sacramenta ab haereticis praecisis posse celebrari, quae a Catholicis, si ab illis forma Ecclesiae servetur, et ab eis celebrata vera esse et rata quantum ad se, quantum vero ad effectum falsa esse et inania et in his qui male tractant, et in his qui male suscipiunt: ideo irrita et falsa, quia quod promittunt et conferre creduntur non tribuunt ; damnanda etiam dicuntur, quia illicite dantibus vel accipientibus sunt in judicium ; polluta etiam dicuntur, non quantum ad se, sed propter indignam haereticorum tractationem. Ideo Gregorius communionem Arii vocat execrationem, et Innocentius Bonosii ordinationem damnationem, non quod ita in se sint, sed quia male dantes vel accipientes tales facit; sicut etiam Hieronymus sacrificia eorum panem luctus vocat, non quantum ad se, sed quantum ad effectum. Nonnulli vero tradunt, illos haereticos, qui in Ecclesia ordinati sunt, jus ordinandi et consecrandi, etiam cum separati fuerint, habere; qui vero, in schismate vel haeresi positi, ab eis ordinati et inuncti fuerint, illo jure carent, ideoque cum ordinare volunt, vulnus potius infigunt, quam gratiam conferant.
De simonia, unde dicitur, et quid sit ?
De simoniacis vero non est ambigendum, quin sint haeretici, qui tamen ante sententiam degradationis et ordinant et consecrant. Et licet simoniaci proprie dicantur qui instar Simonis Magi impretiabilem gratiam pretio conducere volunt, et qui pro ministerio sacro pretium recipiunt in modum Giezi, Giezitae vocandi sunt; omnes tamen et dantes et accipientes simoniaci dicuntur, et utrique eadem sententia percelluntur.
De his qui a simoniacis ordinantur scienter, vel non.
Differt tamen inter eos qui ordinantur a simoniacis scienter, et eos qui ignoranter. " Qui enim scienter a simoniacis se permiserint consecrari, imo execrari, eorum consecratio omnino irrita est. Qui vero ordinantur a simoniacis, quos cum ordinantur nesciunt esse simoniacos, qui et tunc pro Catholicis habentur, eorum ordinatio misericorditer sustinetur ".
De his qui dicunt, se emere corporalia, et non spiritualia.
" Si vero aliqui objecerint, se non consecrationes emere, sed res ipsas, quae ex consecratione proveniunt ; penitus desipere probantur. Nam quisquis horum alterum vendit, sine quo alterum non habetur, neutrum invenditum derelinquit".
De distinctione simoniacorum.
Simoniacae autem haeresis tripartita est distinctio. Alii enim simoniace a simoniacis ordinantur: alii simoniace a non simoniacis , alii non simoniace a simoniacis. Unde Nicolaus Papa : " Statuimus decretum de simoniaca tripartita haeresi, id est, de simoniacis simoniace ordinantibus vel ordinatis, et de simoniacis simoniace a non simoniacis, et de simoniacis non simoniace a simoniacis. Simoniaci simoniace ordinati vel ordinatores secundum Canones a proprio gradu decidant ; simoniaci etiam simoniace a non simoniacis ordinati similiter ab officio removeantur ; simoniacos vero non simoniace a simoniacis ordinatos misericorditer per manus impositionem pro temporis necessitate in officio permittimus permanere. Quod intelligendum est de his qui ordinantur a simoniacis ignorantes, eos esse simoniacos. Hos facit simoniacos non reatus criminis, sed ordinatio simoniaci ".
De his qui violenter a haereticis vel simoniacis ordinantur.
Similiter, cum decernit Alexander Papa, " simoniacos omnino damnandos ac deponendos, subintelligendum est : nisi violenter quis attractus fuerit. De his enim et a quibuslibet haereticis violenter ordinatis, dicit Innocentius, quod possunt habere aliquem colorem excusationis, si statim discedunt ab eis et pessimo eorum conciliabulo renuntiant".
De aetate ordinandorum.
De aetate ordinarum ita decrevit Nicolaus Papa : " Sacri, inquit, Canones sanxerunt, ut Subdiaconus non ordinetur ante quatuordecim annos, nec Diaconus ante vigintiquinque, nec Presbyter ante triginta. Deinde si dignus fuerit, ad Episcopatum eligi potest "; quod nos etiam pari modo servari jubemus. Item Fabianus : " Si quis triginta aetatis non impleverit annos, nullo modo Presbyter ordinetur, etsi valde sit dignus ", quia et ipse Dominus triginta annorum baptizatus est, et sic coepit docere. (Finis textus Magistri.)