CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textus Magistri Sententiarum)
De scientia Dei quantum ad speciales effectus. Praedestinatio vero de bonis salutaribus est et de hominibus salvandis. Ut enim ait Augustinus in libro de Praedestinatione Sanctorum: " Praedestinatio est gratiae praeparatio, quae sine praescientia esse non potest. Potest autem sine praedestinatione esse praescientia. Praedestinatione quippe Deus ea praescivit, quae fuerat ipse facturus ; sed praescivit Deusetiam quae non esset ipse facturus, idfest, omnia mala. " Praedestinavit eos quos elegit, reliquos vero reprobavit, id est, ad mortem aeternam praescivit peccaturos.
An aliquis praedestinatorum possit damnari; vel reproborum salvari?
Praedestinatorum nullus videtur posse damnari, nec reproborum aliquis posse salvari. Unde Augustinus in libro de Correctione et gratia: " In Apocalypsi, inquit, dicitur: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. Si alius non est accepturus, nisi iste perdiderit, certus est electorum numerus, " id est, non potest augeri vel minui. Ad hoc autem objiciunt quidam, nitentes probare, numerum electorum posse augeri et minui, sic: posset
Deus non apponere gratiam quibus apponit, et posset subtrahere quibus non subtrahit ; quod si fieret, utique damnarentur. Possent ergo damnari isti, qui tamen salvabuntur. Posset itaque minui electorum numerus ; ita etiam posset augeri, quia posset apponi gratia quibus non apponitur, per quam salvarentur. Possent ergo salvari, habita gratia, qui tamen sine ea damnabuntur ; posset itaque augeri numerus electorum. Quibus respondemus, ex ea ratione dictum esse et verum esse, numerum electorum non posse augeri vel minui, quia non potest utrumque simul esse, scilicet ut aliquis salvetur et non sit praedestinatus, vel ut aliquis praedestinatus sit et damnetur. Intelligentia enim conditionis implicitae veritatem facit in dicto, et impossibilitatem in verot Si vero simpliciter intelligatur, impossibilitas non admittitur, ut cum dicitur: praedestinatus potest vel non potest damnari, et reprobus potest salvari. In his enim et hujusmodi locutionibus ex ratione dicti dijudicanda est sententia dictionis. Alia namque fit intelligentia, si per conjunctionem haec accipiantur dicta,atque alia, per distinctionem, ut supra, cum de praescientia agebatur, praetaxatum est. Si enim, cum dicis: praedestinatus non potest damnari, intelligas ita,
id est, non potest esse, ut praedestinatus sit et damnetur, verum dicis, quia conjunctim intelligis ; falsum autem si disjunctim, ut si intelligas, istum non posse damnari, quem dico praedestinatum. Potuil enim non esse praedestinatus, et ita damnaretur.
Quomodo adhuc instant quaestioni?
Verumtamen adhuc instant et secundum conjunctionem argumentando ita procedunt. Non enim, inquiunt, potest esse, ut aliquis praedestinatus sit et damnetur. Utrumque istorum simul esse non potest ; sed alterum horum non potest non esse, scilicet quin iste sit praedestinatus: ab aeterno enim praedestinatus est et non potest modo non esse praedestinatus. Cum ergo impossibile sit, simul utrumque esse, et impossibile sit, alterum non esse, videtur, non posse alterum esse, sci licet ut damnetur. Quod si est, ergo non potest esse, ut non salvetur. In hujus quaestionis solutione mallem alios audire quam docere. Dicimus tamen similem de praescientia posse moveri quaestionem ; ideoque tam hic quam ibi, unam facimus responsionem dicentes, determinandum fore illud, cui innititur tota haec quaestio, scilicet impossibile est, alterum non esse, scilicet quin iste modo sit praedestinatus ; ab aeterno enim iste praedestinatus est. Distinguendum enim est, cum ait : Iste non potest modo non esse precdestinatus, vel non potest modo esse, quin sit praedestinatus. Hoc enim et conjunctim et disjunctim intelligi potest. Non enim potest esse, ut ab aeterno sit praedestinatus et modo non sit praedestinatus, nec potest esse simul, ut sit praedestinatus et non sit praedestinatus; sed tamen potuit esse ab aeterno, quod non esset praedestinatus, et potuit ab aeterno non esse praedestinatus. Et sicut ab aeterno Deus potuit eum non praedestinare, ita conceditur a quibusdam, quod et modo potest Deus eum non praedestinasse. Ab aeterno ergo potest Deus non praedestinasse eum ; ergo potest iste non fuisse praedestinatus. Si vero non fuisset praedestinatus, nec modo esset praedestinatus ; ergo potest modo non esse praedestinatus. Ita et de praescientia et de praescitis dicunt, quod in actionibus vel in operationibus Dei et hominum nullatenus concedunt. Ex quo enim aliquid factum est vel dictum, non concedunt, quod possit non esse vel non fuisse, imo impossibile est, non esse vel non fuisse quod factum est vel dictum, referentes possibilitatem vel impossibilitatem ad naturam rei existentis. Cum vero de praescientia vel praedestinatione Dei agitur, possibilitas vel impossibilitas ad potentiam Dei refertur, quae semper eadem fuit et est, quia praedestinatio, praescientia, potentia unum in Deo est.
Quid sit reprobatio Dei, et in quibus consideretur, et quis sit praedestinationis effectus ?
Cumque praedestinatio sit gratiae praeparatio, id est, divina electio, qua elegit quos voluit ante mundi constitutionem, ut ait Apostolus ; reprobatio e converso intelligenda est praescientia iniquitatis quorumdam et praeparatio damnationis eorumdem. Sicut enim praedestinationis effectus illa gratia est, qua in praesenti justificamur atque ad recte vivendum et in bono perseverandum adjuvamur, et illa qua in futuro beatificamur ; ita reprobatio Dei, qua ab aeterno non eligendo quosdam reprobavit, secundum duo consideratur, quorum alterum praescit et non praeparat, id est, iniquitatem, alterum praescit et praeparat, scilicet aeternam paenam. Unde Augustinus ad Prosperum et Hilarium : " Haec, inquit, regula inconcusse tenenda est, peccatores in peccatis praescitos esse, non praeparatos, paenam autem esse praeparatam. Praeparavit enim Deus, ut ait Augustinus in libro de bono perseverantiae, in praescientia sua, quibus voluit bona sua; et quibuscumque donat, proculdubio se donaturum esse praescivit. " " Praeparavit etiam Deus, ut ait Fulgentius, malis ignem aeternum, illis utique, quos juste praeparavit ad luenda supplicia ; nec tamen praeparavit ad facienda peccata. Praeparavit enim Deus, quod divina aequitas redderet, non quod humana iniquitas admitteret. Non enim, sicut praeparavit Sanctos ad justitiam percipiendam, sic praeparavit iniquos ad justitiam amittendam, quia pravitatis praeparator nunquam fuit. "
Sicut ergo praedestinatio Dei proprie est praescientia et praeparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur quicumque liberantur ; ita reprobatio Dei est praescientia maliliae in quibusdam non finiendae et praeparatio paenae non terminandae. Et sicut praedestinationis effectus est gratiae appositio, ita reprobationis aeternae quodammodo effectus esse videtur obduratio. " Nec obdurat Deus, ut ait Augus -tinus ad Sixtum, impertiendo malitiam, sed non impertiendo gratiam, sicut nec digni sunt. Quibus enim non impertitur, nec digni sunt nec merentur ; potius ut non impertiatur, hoc digni sunt, hoc merentur. " Unde Apostolus ait: Cujus vult miseretur Deus, et quem vult indurat;misericordiam appellans praedestinationem et praecipue praedestinationis effectum, id est, gratiae appositionem, obdurationem vero gratiae privationem. " Non enim, ut ait Augustinus ad Simplicianum, intelligendum est, quod Deus ita induret, quasi quemquam peccare cogat ; sed tamen quibusdam peccatoribus misericordiam justificationis suae non largitur, et ob hoc eos indurare dicitur, quia non eorum miseretur, non quia impellit, ut peccent. Eorum autem non miseretur, quibus gratiam non esse praebendam aequitate occultissima et ab humanis sensibus remotissima judicat " ; quam non aperit, sed miratur Apostolus dicens: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei !
(Finis textus Magistri).