IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum paena Canonica impediat a susceptione et collatione Ordinum ?
D. Thoro. 2. 2. quaest. 100, art. 6. Richard. hic art. 2. quaest. 3. et 4. D. Bonav. art. 2. per totum. Suarez tom. 5. disp. 11. sect. 3. et disp. 12. sect. 2. n. 25. ubi de Excommunicatione,
et disp. 33. sect. 3. de Interdicto. disp. 31. de eo qui in censura Ordines suscepit.
Circa hanc distinctionem vigesimamquintam, quaero de suscipiente Ordines duas quaestiones. Prima est, utrum paena Canonica impediat a susceptione et collatione Ordinum? Quod non: excommunicatus, vel irregularis, si attentet conficere, conficit: ergo a simili Episcopus excommunicatus vel irregularis, si attentet ordinare et facere quod facit Ecclesia, ordinat ; et iste qui suscipit, si intendit ordinari, ordinatur. Consequentia patet per locum a simili, quia simile videtur hinc inde; et etiam per locum a minori, quia quod non impedit executionem actus nobilioris, non videtur impedire executionem actus minus nobilis.
Praeterea, irregularis non excluditur a perceptione aliorum Sacramentorum, quin, si intendat recipere, recipiat; nec ergo istius. Consequentia patet a simili. Antecedens patet, quia irregularis potest accipere Sacramentum Paenitentiae, alioquin praecluditur sibi salus.
Praeterea, nulla paena Canonica magis excludit ab aliquo gradu vel actu Ecclesiastico quam haeresis; sed haeresis non excludit, ut habe tur 1. q. 1. Quod quidem.
Oppositum 1. q. 1. de caetero, et cap. proximo : Simoniacos omnino damnamus; t post, talem susceptionem vel collationem irritam decrevimus; et c. Si qui : qui scienter se a simoniacis consecrari permiserint, eorum consecrationem omnino irritam decrevimus.
Praeterea, Ecclesia potest dare potestatem conferendi Ordines, ut patet, quia consecrandi Episcopum ;ergo potest auferre ;ergo aliam paenam Cunonicam potest infligere Episcopo, propter quam non possit conferre Ordines.
Praeterea, Ecclesia illegitimat personas ad contrahendum matrimonium, ita quod si attentant, nihil faciunt ;ergo multo magis potest reddere Episcopum illegitimum ad actum spiritualem, ita quod si attentet, nihil facit. Consequentia probatur, quia magis videntur subesse Ecclesiae illa quae sunt de Jure positivo, quam quae sunt de Jure naturali, et divino. Sed quaecumque ordinatio Ecclesiae per istas dignitates Episcopatus, et hujusmodi, videtur pertinere ad Jus positivum Ecclesiae ;saltem adeo non videtur esse de lege naturae, et divina, sicut matrimonium.
SCHOUUM.
Defluit paenam Canonicam, et dividit in septem species, depositionem, degradationem, infamiam, irregularitatem, excommunicationem, interdictum et suspensionem ;et singulas pro brevitate, cui studet, exacte explicat.
In (a) ista quaestione primo est videndum de paenis Canonicis, de quibus quaerit quaestio. Secundo, qualiter excludant ab Ordinis collatione vel susceptione. Circa primum (b) paena Canonica, ut intelligimus in proposito, est paena inflicta per Canones, prohibens vel arcens punitum ab aliquo gradu Ecclesiastico, qui alias sibi liceret. Hoc ultimum additur, quia si alias non liceret sibi, non est paena, quia non est paena, laico, quod non possit conficere, quia hoc alias sibi non competit: sed Sacerdoti ordinato paena esset. Dixi autem secundum Canones, quia sive a Canone infligatur, sive a ju ice, non a Canone, tamen ad hoc ut sit justa, debet secundum Canones infligi. Dixi autem prohibens vel arcens, quia paena de qua loquimur, vel intelligitur arctare tanquam prohibito tantum, vel si aliquo modo ulterius, de quo dicitur in secundo articulo, iste modus continetur sub arcere vel arctare.
In speciali septem sunt hujusmodi paenae Canonicae, videlicet depositio, degradatio, infamia, irregularitas, excommunicatio, interdictum et suspensio. De istis et per ordinem dicendum est, et singulis in se et qualiter incurrantur, et quali remedio remittuntur; et comparando eas ad invicem secundum gravitatem et permanentiam.
Prima, (c) scilicet depositio est maxima, quia totalis amotio a statu clericali, etsi degradatio sit amotio ab omni gradu clericali, tunc idem est depositio et degradatio. Si autem degradatio sit depositio tantum a determinato gradu, reservato tamen gradu alio, sicut a Sacerdotii gradu remanet gradus clericalis, tunc degradatio est quaedam partialis paena respectu depositionis.
Sed quomodo depositus amovetur a statu et gradu clericali ? Respondeo, non quod character Ordinis sibi tollatur, nec per consequens Ordines suscepti, sed tollitur licentia exercendi actum (cujuscumque Ordinis, et etiam privilegium illud quod competit ordinatis. Unde talis traditur Curiae saeculari, ita quod et quantum ad actus Ecclesiasticos, et tutelam personarum Ecclesiasticarum, et quantum ad forum, totaliter excluditur de numero personarum Ecclesiasticarum.
Ista (d) paena qualiter infligitur ? Respondeo, nunquam a jure, sed praecise infligenda est a judice. Forma autem, secundum quam infligenda est, habetur Extra de paenis, cap. Degradatio, et est hodie in 6. lib. Causae autem (e) propter quas infligenda est, sunt peccata enormia, utpote haeresis, schisma, revelatio confessionis;de primo Extra de hae reticis, Ad abolendam: de secundo Extra de schismaticis, Ad scindendos, in 6. lib. de tertio Extra de paenit. et remiss. Omnis utriusque sexus.
Qualiter (f) remittitur ista paena? Respondeo, non nisi per restitutionem in integrum, ab eo qui potest restituere, qui ponitur solus Papa, quamvis legitime depositus non legatur postea restitutus.
Secunda (g) paena est infamia, quae est status laesae dignitatis, quantum ad vitam et mores, sicut fama est status illaesae dignitatis quantum ad vitam et mores. Haec autem laesio diversimode incurritur. Ubi sciendum quod non est idem esse infamem et infamatum. Infamatus est qui de crimine aliquo publice accusatur. Infamis autem non est propter talem impositionem criminis, sed vel per crimen publicum publice commissum, ut forte si publice perjuravit, vel quodcumque aliud crimen publice commisit, propter quod Jus determinat aliquem fore infamem;vel quia a judice, coram quo probatur crimen ejus, judicatur infamis . ita quod omnis infamis est publice notatus de crimine, quod Jus punit paena infamiae. Sed quandoque non est in judicio de hoc convictus, et tunc est infamis tantum a Jure, et non a judice;quandoque convictus, et tali paena a judice punitus ;et tunc est utroque modo infamis, et a Jure et a judice. Ex istis patet secundum, qualiter infamia contrahatur ;prima enim infamia contrahitur ex impositione criminis infamatorii;secunda incurritur a Jure vel judice puniente tale crimen tali paena. Sed (h) quae est causa propter quam incurritur infamia secundo modo? Respondeo, 6. quaest. 1. Infames: Omnes infames esse dicimus, quos leges saeculi infames appellant ; ergo illae le ges saeculares punientes crimen infamiae, sunt Canonicae ;et illae leges habentur ff. de his qui notantur infamia, per totum.
Quod (i) remedium contra istam paenam? Respondeo, contra infamiam primo modo, quando aliquis est infamatus, est purgatio Cano nica, ut habetur Extra de purgatione Canonica, Ex tuarum; illa enim purgatio totaliter tollit illam infamiam vel infamationem. Contra infamiam secundo vel tertio modo, quae quasi est eadem, licet a diversis Jure et judice, non est remedium, nisi restitutio in integrum ab eo qui potest sic restituere, Ex tra de testibus, Testimonium, in gloss. Arcetur. Ista paena est simpliciter gravior quantum ad vitam civilem, quam depositio, nisi depositio includat istam, quia haec prohibet ab omni actu legitimo, etiam post actam paenitentiam, quia talis per sona vilis est, Extra de reg. Juris : Informibus pontce dignitatis patere non debent.
Tertia (1) paena est irregularitas ;et ista est inhabilitas ad susceptionem et executionem actuum Ordinum. Ista incurritur (m) frequenter a Jure, quamvis posset aliquando infligi a judice secundum Jura. Incurritur (n) autem, Jure ex quibusdam criminibus et ex quibusdam non criminibus, et ex quibusdam quae quandoque possunt esse crimina quandoque non crimina. Excriminibus (o) quatuor pertinentibus.ad Ordines vel actus eorum, quorum unum est simonia: aliud furtum in Ordine: tertium ministerium in Ordine non suscepto ;quartum contumacia in non servando paenas Ecclesiaticas.
Simonia vel potest esse in Ordine vel in beneficio. Quod si in Ordine et scienter, ita scilicet quod ordinatus sciat se simoniace ordinari, solus Papa dispensat, Extra de simonia, Nobis, et 1. q. 1. ut argutum est ad oppositum: ex quo enim legislator consecrationem eorum omnino non irritat, sibi soli convenit relaxare. Si autem est ignorans ignorantia invincibili, utpote alius, de quo penitus nescit, pretium dedit ut ordinaretur, non efficitur irregularis, nisi, postquam constiterit sibi, exequatur actum Ordinis sic suscepti. Unde postquam sibi constat de Ordine sic suscepto, suspensus est ab actu illius Ordinis, quousque a tali suspensione liberetur.