IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
In hac distinctione agit Doctor de impedimentis seu inhabilitate, quibus persona excluditur a receptione Ordinis, aut ministerio in receptis. Dividitur in duas quaestiones, quarum prima continet inhabilitatem ex paena Canonica: secunda vero impedimentum ex sexu et aetate.
(a) In ista quaestione, etc. Dividit quaestionem in duos articulos. In primo agit de definitione et divisione paenae Canonicae, breviter et clare comprehendens fundamenta legum et earum resolutionem. In secundo articulo agit de effectu paenae Canonicae quoad impedimenta Ordinis conferendi, aut etiam in eo ministrandi, quem amplius declarat in responsione ad argumenta principalia, quae idem tangunt.
(b) Circa primum, paena Canonica, etc. Hic sumit paena late, ut comprehendit tam censuras proprie dictas, ut est excommunicatio, suspensio, interdictum, quam etiam impedimenta, seu privationes per Canones inductas, quae sunt ad actus spirituales, seu Ordinis: et dicuntur paenae late sumptae, sive propter delictum incurrantur, sive ob inobedientiam: et paena hoc modo sumpta est genus respectu censurae, sic etiam intelligenda est illa particula definitionis punitum per correlationem ad paenam late sumptam ; ex quibus patet definitio. Sunt autem septem paenae hoc modo sumptae, ut in littera patet.
(c) Prima, scilicet depositio est maxima, etc. Haec paena invenitur proprie in Ecclesiasticis personis, ut est spiritualis, quia est privatio gradus et functionis eorum ab Ordine, ab officio, et consequenter a beneficio, quod datur propter officium, et quando est depositio ex toto, aufert etiam statum, seu privilegium clericale: excommunica-
Lio et interdictum privationem inducunt eorum, quae communia sunt omnibus fidelibus: suspensio in aliquo convenit cum depositione, quod illa etiam sit clericorum et propter delictum, sicut depositio. Tamen depositio reddit personam perpetuo inhabilem ex natura propria hujus paenae, et per restitutionem personae in pristinum gradum, potest tantum tolli, quamvis legitime depositus nunquam aut raro restituitur: suspensio vero non reddit personam inhabilem simpliciter, et tolli potest per dispensationem. Hac ergo ratione dicit Doctor hanc esse maximam paenam, tum quia quia extensive tollit omnem gradum Ecclesiasticum, et etiam, quando est ex integro, statum clericalem, et natura sua est perpetua et irrevocabilis ex usu Canonum et Ecclesiae, licet simpliciter revocari posset a Pontifice per restitutionem personae in integrum.
Dicitpraeterea depositionem et degradationem, quando est ab omni gradu et privilegio Ecclesiatico, esse easdem ; quando vero degradatio est ab uno gradu tantum, ut depositio a Sacerdotio manentibus reliquis, degradationem esse partialem depositionem. In prima acceptione degradationis loquitur in sensu et modo Canonistarum, et quorumdam Canonum, qui utramque synonyme aliquando capiunt, et perinde significat degradatio depositionem a quocumque gradu, sive sit proprie ordo, sive ordo late sumptus pro quocumque gradu eminenti in Ecclesia, etiam officii et dignitatis, ut patet ex cap. 2. de paenis in 6. cap. Tuae, de paenis, ut ibidem Abbas c. Ne Clerici, vel voventes. In loco secundo distinguens degradationem a depositione, loquitur insensu Theologico, quatenus de gradatio est depositio a gradu ordinis proprie dicto, et privationem ejus inferi quantum ad usum et exercitium et in quantum eam inferre potest. Nam sicut gradus proprie dictus denotat ordinationis effectum, in ordine ad ministerium Sacramentorum proxime aut remote, et potissimum Eucharistiae ; ita degradatio proprie dicta est motus ad amotionem dicti gradus quoad usum, non vero quoad deletionem simpliciter, ut recte Doctor in sig. seq. de quo dictum est in quaest. praeced.
Alii discernunt inter haec, quod depositio, quando est totalis amotio ab ordine officio et statu clericali, se habet ut sententia lata in ordine ad degradationem realem quae fit per quamdam solemnitatem, quae est executio sententiae latae, et per eam consignatur persona judici saeculari punienda juxta leges fori civilis, et qualitatem criminis. Haec etiam distinctio recte probatur ex c. Degradatio, de paenis in 6. quod citat Doctor, etc. Novimus, de verbor. significat. quamvis dici posset degradationem, seu ipsam depositionem actualem fieri per sententiam, reliqua spectare ad solemnitatem et formam executionis.
(d) Ista paena qualiter infligitur, etc. Respondet nunquam a Jure infligi hanc paenam, nempe ut est amotio ab omni statu et privilegio Ecclesiastico, sed a judicet infligi: quae est sententia communis, et patet ex forma quae traditur in c. Illo citato, Degradatio, de paenis, quae requirit actionem judicis et sententiam, talis est: Auctoritate Dei omnipotentis, Patris et Filii et Spiritus sancti, ac nostra, tibi auferimus habitum clericalem, et exuimus te omni ordine, beneficio ac privilegio clericali, etc. Debet autem judex Ecclesiasticus efficaciter pro eo intercedere, ut citra mortis periculum, sententiam circa reum moderetur judex civilis, ex cap. Novimus, de verborum significatione.
Ad Episcopi depositionem requiruntur praeter Metropolitanum duodecim Episcopi ad sententiam ferendam; si Sacerdos deponatur, sex, praeter proprium Episcopum. Panormitanus in cap. Non potest etc. de re judicata. Si est Diaconus aut Subdiaconus, tres, 15. quaest. 7. c. Felix etc. Degradatio in 6. de paenis. Si non est in sacris, sufficit Episcopus cum Capitulo. Panormit. supra, Sylvest. v. Degradatio. Hic numerus requiritur tantum ad sententiam ferendam, qua lata, Episcopus aut Metropolitanus potest procedere ad executionem per realem degradationem, ut docet Panormitanus cap. Qualiter 2. de Accusationibus. Vide cap. Si quis, cap. Felix, cap. Si autem 15. quaest. 7.
Novissime Tridentiaum sess. 13. de reformatione, cap. A. statuit ad degradationem Presbyteri, et reliquorum inferiorum posse substitui alias personas, quando nequit haberi numerus Episcoporum a Canonibus praescriptus.Ad verbalem depositionem procedere potest Vicarius generalis Episcopi ; ad realem autem solus Episcopus, ut ibidem decernitur.
(e) Causae autem propter quas infligenda est, etc. Enumerat causas aliquas, ob quas infligenda est ex Canonibus: sed in tertio casu non intelligitur degradatio realis a statu clericali, quia textus id non comprehendit, cum dicat depositum a gradus Sacerdotali, detrudendum esse in monasterium ad agendum paenitentiam perpetuam. Paenae autem restringendae sunt; intendit ergo degradationem ab ordine, et verbalem, ut est depositio simplex et perpetua, non respectiva ad degradationem actualem et realem. Voluit enim exemplum utriusque degradationis subjicere ex Canonibus, non comprehendendo omnes casus: nam cum haec poena a judice feratur, plures circumstantiae concurrere possunt, quae crimen alias simplex dignum faciant hac paena, neque certa regula statui potest ; quod supponit etiam Doctor dicens crimen esse debere atrox, et illa exempla subjicit. Additur etiam a Doctoribus crimen falsificantis litteras Apostolicas : Ad falsariorum, de crimine falsi. Item, calumnia gravis contra Episcopum, cap. Si quis Sacerdotum. 11. quaest. 1. quamvis autem glossa in cap. ad Abolendam, dicat, ultra tres casus haeresis, falsiflcationis litterae Papae, et convicii in Episcopum non solere trad curiae saeculari. Panormitanus tamen in cap. Novimus, dicit pro crimine atroci et pernicioso degradari posse; et id supponere videtur Tridentinum et praxis. Huic paenae degradationis,quantum ad effectum privationis privilegii clericalis, affinis est paena clerici diffkdati, in c. Pro humani, de homicid. in 6. ut docet Geminianus ibidem, quia hic est extra omnem protectionem Ecclesiasticam, et habet eumdem effectum, quem degradatio et traditio personae judicio saeculari; imo amplius quod diffidatus aliquando a privato possit interfici.
(f) Qualiter remittitur ista paena? etc. Haec resolutio est communis, et patet ex dist. 50. cap. 1. et 2. Restituitur autem per traditionem solemnem omnium instrumentorum et aliorum, quae ablata sunt per degradationem. Degradatus etiam non alleviatur oneribus Ordinis sacri, quia manet inhabilis ad matrimonium, et obligatus ad officium divinum, quia paena aufert honores, et non onera.
(g) Secunda poena est infamiae, etc. De infamia et fama aliqua dicta sunt generaliter dist. 15. quaest. 4. ad effectum restitutionis famae. Hic autem agitur de infamia, ut est impedimentum Canonicum, et inducit irregularitatem.
Primo definit quod sit infamia et fama ; et patet definitio ex lib. Cognitionem, ff. de. varii, et extraordinariis criminibus, ubi dicitur quod fama sit illaesae dignitatis
status, vita et moribus comprobatus, et in nullo diminutus: infamia vero per argumentum a contrario, est status seu qualitas laesae dignitatis, vita et moribus reprobatus. Secundo discernit infamem et infamatum ; infamari enim quis potest per accusationem sui de aliquo crimine: sed non ideo erit infamis, hoc est, non incurret paenam infamiae, nisi ipsum peccatura sit publicum et notorie commissum, et ultra hoc requiritur ut sit tale peccatum, cui a Jure vel a judice talis sit annexa paena. Ita ut, inquit Doctor, omnis infamis est publice notatus de aliquo crimine, quod Jus punit paena infamiae; nam etiamsi quis committat aliquod crimen notorium, cui de jure non sit annexa talis poena, erit quidem in opinione hominum indignus officiis et dignitatibus ex natura rei: non tamen per paenam canonicam aut civilem infamiae, sine adminiculo Juris infligentis paenam ob tale factum, ideo collatio officii et dignitatis in ipsum erit valida.
Dicit tertio, aliquando incurri infamiam ipso Jure, aliquando per sententiam judicis infligentis, scilicet talem paenam secundum Jus: aliquando ab utroque,ubi tangit divisionem vulgarem infamiae in illam, quae est facti, et eam, quae est Juris. De priori habetur cap. Licet, etc. de testibus, et cap. Licet, etc. de probationibus. De infamia Juris habetur cap. infames, 3. quaest 7. in lib. 1. 2. 3. ff. de his qui notantur infamia. Infamia facti vocatur a Doctore infamia Juris, quia nempe ex sententia legis incurritur absque sententia judicis, aut Ordine judiciario. Haec ipsa dicitur facti, nempe ex ipso delicto, cui annexa est ex sententia lata legis, et incurritur sine ulla actione judicis, ut quando lex dicit: Ipso jure, ipso facto, eo ipso absque alia declaratione, etc. Ad hanc ergo incurreridam non requiritur notitia publica, sed commissio delicti, licet sit occultum: excipitur si lex inurat ipso facto paenam ob delictum notorium et manifestum, tunc enim paena non extenditur ultra materiam expressam, quia paenae sunt restringendae. Quod si delictum fiat publicum et notorium, tunc incurritur paena legis, quae etiam retrahitur ad tempus commissi delicti quantum ad effectum nullilatis actuum, quia lex annullat, ut fiunt ab infami. Excipiuntur actus publicae administrationis, qui tenent ex titulo existimato, ne Respublica, aut alii ex fraude particularis, patiatur damnum: actus tamen particulares, qui respiciunt favorem personalem, declarantur irriti, ut ordinatio recepta, quantum ad usum, dist. 81. tantis Daniel, etc. cadit dignitatibus, de excessibus Praelatorum, c. Inter dilectos, reg. infantibus, de reg. Juris in 6. et 3. quaest. 7.
Sed quid agendum tali, quando crimen est occultum? Respondetur secundum JPanormitanum in cap. ut si Clerici, etc. de Judiciis, quod renuntiare debet Praelatus, ut evadat sententiam infamiae. Hocquidem bene, si sine suiipsius proditione, et nota renuntiare potest, abstinere tenetur quantum potest ab illis actibus, ad quos ex paena incursa redditur inhabilis ipso facto, tamen nemo in seipsum paenam hanc legis exequi tenetur cum tam gravi detrimento: sollicitare ergo debet sui restitutionem prudendi modo, quo sibi et conscientiae consultat, nam licet dominio suae famae ex legis sententia privetur, tamen non privatur usu, et possessione facti, donec crimen fiat notorium, quamvis lex etiam crimini quomodocumque perpetrato talem paenam inducat, ad quam sufficit conscientia facti, et reipsa inducit effectus legales, scilicet privationem acquisitae dignitatis, et inhabilitatem acquirendae. Quia tamen his annexa est possessio actualis famae, quam nemo tenetur per se ipsum abdicare, antequam sit convictus notoreitate facti aut sententia, et Ordine iudiciario servato, non tenetur exequi paenam legis in praejudicium actualis possessionis famae, sed tenetur quantum potest abstinere ab actibus legitimis et providere sibi procurando restitutionem.
Noster Castro lib. 2. de lege poenali cap. 15. quamvis conclus. 4. teneat paenam civilem ipso Jure latam contra crimen etiam occultum tenere, excipit in fine paenam infamiae, ex eo quod infamia dependeat a communi opinione, quae manet integra ei, cujus crimen non est notorium, sed occultum. Caeterum infamia, ut hic sumitur per modum paenae privantis officiis et dignitate, et inhabilitantis ad eas acquirendas, longe differt ab infamia, qua quis diffamatur apud alios de crimine commisso, ut recte Doctor advertit in initio hujus textus. Crimen ergo perpetratum consummat causam paenae per sententiam latam ipsius legis, et superveniens ejus cognitio publica illud habet, ut tollat etiam actualem possessionem famae, quantum ad actus legitimos, quibus talis privatur.
Infamia Juris est, quando intervenit sententia et processus judiciarius; requitur autem sententia definitiva ad eam incurrendam, nec sufficit inlerloculoria, I. Verbum, c. Ex quibus causis, et cap. ultimo de temporibus ordinandorum, ubi glossa et communiter Doctores, et in cap. Vestra et cap. ultimo, de cohabitat. clericor. et mulier. cap. 1. de exceptionibus, etc. Ad infamiam, ut paena canonica, requiritur processus judiciarius ex capitulo citato de temporibus ordinandorum : Si proposita crimina, inquit, ordine judiciario comprobantur, etc. ordo autem judiciarius exigit accusationem. Unde Abbas in cap. Inquisitionis, etc. de accusat. dicit non valere sententiam per viam inquisitionis datam, sine ordine judiciario. Requiritur itaque ad hanc infamiam incurrendam factum Jure notatum tali infamia, et sententia infligens paenam, ut actu incurratur. Hoc autem contingit, vel quando delictum non sit notorium, nisi per processum judiciarium, et sententiam declaralivam: vel quando lex ipso facto non imponit paenam, sed praescribit imponendam per sententiam judicis.
Ex quibus patet triplex modus incurrendi hanc paenam, quem praescribit Doctor, nempe ipso Jure ,vel a judice, vel ab utroque simul. Ipso Jure, quando lex ipsa trahit et applicat paenam ipso facto sine sententia judicis ; a judice vero quando lex non comprehendit sententiam latam, sed ferendam a judice. Utroque modo quando delictum est occultum, ex quo incurritur ipso facto paena, et per processum judicialem probatur, et fit notoria per sententiam publicam et declarativam, quia tunc complete amittitur fama quoad dominium et possessionem etiam facti, ita ut sine injustitia possit quilibet de crimine loqui in publico, quod alias non liceret quamdiu crimen non fuit probatum evenientia lata, licet. contra charitatem in hoc offendi posset in aliquibus circumstantiis. (h) Sed quae est causa propter quam? etc. Hic textus patet ex allegata lege; cilat autem duos textus cap. Infames, et cap. Omnes vero infames, etc. qui habentur 6. quaest. 1. et cap. Beatus Petrus, eodem. Advertendum cum glossa in cap. Omnes, non omnem infamiam Jure civili inductam esse receptam a jure Canonico, qualis est illa quam incurrit vidua intra luctum nubens.
Haec infamia Juris civilis reddit impedimentum Canonicum, in quantum per Canones est recepta in Ordine ad hunc effedum. Praeterea, sunt alia crimina, ob quae ipsi Canones infligunt infamiam directe, et numerantur cap Infames. Hinc habetur divisio illa infamiae in civilem et Canonicam, etc.
(i) Quod remedium contra istam paenam ? etc. Resolutio haec communis est, purgatio Canonica tollit infamiam ex opinione criminis, quae dicitur vulgaris, et non probatur legitime. Infamia ex publico peccato tollitur per paenitentiam, si alioquin non est speciali paena infamiae notatum. Haec etiam Canonica est ex dicto capitulo, quamdiu persona in tali statu perseverat. Infamia civilis tolli potest directe per Principem, qua cessante, cessat etiam impedimentum Canonicum indirecte, nisi alias peccatum, ob quod incurritur, notatur infamia per Canonem in specie; paenitentia non sufficit ad tollendam infamiam, quae est paena specialis per legem, sed requiritur restitutio in integrum, ut bene Doctor et communis. Major est haec paena, quam depositio quoad vitam civilem, inquit Doctor, nisi ipsa depositio includat infamiam. Depositio nempe realis ob crimen, et verbalis indirecte includit infamiam, seu eam infert ipso Jure, non tamen quaevis depositio ab aliquo gradu infert infamiam, ut si contingat aliquem male promoveri, bona tamen fide ex parte ejus, licet aliunde irrepat vitium, v. g. si suspensus ab Ordine ordinet ignorantem, esse eum suspensum. Alio modo intelligi potest, nempe depositionem directe et ex intento legis inducentis talem paenam, loquendo de completa, etiam indirecte trahere infamiam, quam lex infamiae concurrens directe infert. Caeterum si non est depositio completa, non necessario infert hanc paenam nisi Jure aut facto eadem causa concurrat et depositionis et infamiae. De hac materia videantur Doctores in textus citatos, et in materia de accusatione, de testibus, de electione, de exceptionibus, de infamia et irregularitate ex ea redundante, de censuris, ubi Suarez copiose hanc materiam tractat disput. 48.
(1) Tertia paena est irregularitas, etc. Haec definitio ita intelligitur, ut irregularitas 1 per se et directe sit inhabilitas suscipiendi Ordines, etiam primam tonsuram, et reddit personam ex Jure Ecclesiastico inhabilem ad statum clericalem, et Ordinis. Haec inhabilitas personam directe respective ad Ordines, et per se afficit, sive ut Ordinem suscipiat, sive ut in eo ministret, ex quo possumus colligere differentiam hujus impedimenti ab aliis, primo a depositione et suspensione etiam perpetua ab Ordine, cum quibus magis communicat irregularitas, quia irregularitas respicit primo et per se personam, ita ut per accidens sit, an sit laicus, an Ecclesiasticus, reddendo ipsam incapacem Ordinis positive, et ministerii, directe quantum fieri potest ab Ecclesia. Depositio vero realis et verbalis sicut et suspensio etiam perpetua per modum privationis, se habent auferendo gradum et usum, ut depositio, quem alias habuit; vel solum usum, ut suspensio, non statuendo impedimentum positivum per modum inhabililatis, per quod subjectum fieret incapax positive, sed solum privationem ejus gradus, quem habuit, aut certe usus ; sicut ergo in Physicis diversa sunt in reipsa subjectum constitui incapax formae, quod denotat defectum potentiae proxime ad ejus receptionem et subjectum solum privari forma, quam habet ; ita et in moralibus diversa sunt subjectum reddere incapax positive auferendo ipsam capacitatem ad formam, et subjectum informatum privari forma quam habet, sive eam privando quantum ad esse, sive quantum ad usum; intelligo semper prout alias dictum est, inhabilitatem et privationem, ut ab Ecclesia induci possunt, quia non agitur de iis, quae ex divina institutione spectant ad Sacramentum, characterem et ejus potestatem, quod aliquoties advertisse sufficit, ne quae dicta aut dicenda sunt, ad haec referantur. Irregularitas ergo est inhabilitas positiva, ut dixi, ad Ordinem, et usum ejus in genere, vel in particulari, juxta naturam ejus, prout lege est praescripta respective ad unum, seu ad plures.
(m) Ista incurritur frequenter a Jure, quamvis, etc. Dividit hanc paenam per ordinem ad causam efficientem in eam, quae a Jure infligitur, et eam quae aliquando a judice infligi potest. De primo membro nulla est controversia: de secundo, scilicet an possit imponi ab homine, est dubium. Negativam partem tenet Solo in 4. dist. 22. quaest. 3. art. 1. Ledesma quaest. 26. art. 2. Noster Castro libro 2. de lege poenali, cap. ult. Navarr. in Summa cap. 27. Covarr. Clem. unica de homicid. in 1. part. Suarez disp. 40. sect. 4. dub. 2. Et in eamdem sententiam citari etiam potest Doctor, sicut ibi explicuimus, dist. 13. quaest. 3. sig. Restat ergo videre in fine, ubi ait paenam irregularitatis non incurrere concubinarium celebrantem, usurarium, infamem, qui paenituit, et celebrat ante restitutionem etiam, non fieri irregularem, quia talis paena non est Jure expressa, ac proinde non est amplianda. Tenendo ergo hanc sententiam, quae est frequentior Juris prudentium, quae fundatur in cap. Is qui, de sentent. excommunic. in 6. et in usu Ecclesiae intelligit Doctor, quantum est ex natura paenae non repugnare simpliciter, quin a judice imponi possit secundum Jura, quia nullum Jus id prohibet. Illud vero capitulum citatum intelligi potest de irregularitate Jure incursa, de qua tantum quaestio interrogabat: An scilicet celebrans in Ecclesia polluta factus sit irregularis ; neque hoc speciale est in irregularitate, sed commune omnibus paenis,quarum nulla incurritur ex vi Canonis, nisi in ipso Canone expresse comprehendatur per sententiam latam, ut communis est sententia.
Sicut ergo judex est lex viva, neque aliunde per Canones potestas ejus limitatur quoad hanc paenam, magis quam quoad aliam, neque alioquin excedit potestatem ejus ordinariam, nisi ostendatur limitatio aut reservatio hujus potestatis, quae inter Canones non invenitur. Sequitur ex hoc capite posse imponi a judice secundum Jura, id est, in crimine simili, in quo Jus talem paenam imponit. Et saltem dubium non est, quin Romanus Pontifex ob delictum hoc vel illud privatae personae hanc paenam imponere possit per modum sententiae ; illud ergo solum obstat, quod ex usu et consuetudine haec paena a solo Canone infligatur. An autem hic usus inducat vim legis, incertum est, quamvis in praxi sit sequendus, et jam videtur haec paena soli Romano Pontifici reservari statuenda. Neque video quid summopere repugnent aliqui ex praedictis Doctoribus huic sententiae, qui dicunt aliquam irregularitatem esse proprie censuram, ut Soto et Corduba, aliique quidam recentiores ; sive enim medicinalis, sive vere vindicativa dicatur, non videtur excedere potestatem judicis, sicut neque aliae censurae, ut suspensio etiam perpetua ab Ordine. Quidquid etiam dicatur de irregularitate ad susceptionem Ordinum, irregularitas ab usu Ordinum non videtur excedere in ratione paenae suspensionem perpetuam aut dispositionem ab Ordine, quae possunt fieri ab homine.
Neque alioquin desunt aliqua exempla Juris, quae possunt commode de hac paena intelligi, et continent privationem Ordinis per verbum futuri, quae est nota sententiae ferendae, sicut verbum praesentis et praeteriti sententiae latae, ex communi in I. Si quis major. C. de transactione Abbas, Decius c. At si Clerici, etc. de Judiciis, Tiraquellus in I. Si unquam, C. de revocat. donat. cap. Si qui Episcopi male ordinantes, ordinationis Jus amplius non habebunt, etc. cap. Si de his, eodem, vana est habenda ordinatio, cap. quoniam, dist. 47. de Clericis usurariis, etc. dejiciatur a clero, et alienus existat a regula, id est, extra regulam Ecclesiasticam, quod est esse irregularem ex communi interpretatione vocis, cap. Quoniam, dist. 48. cesset a clero, praecipitabitur a statu sui cleri, c. Clericus qui, distinct. 46. ut intelligit Majolus, denotant irregularitatem ferendam, non latam tamen, cap. Cum illorum, de sentent excommunic. ubi agitur de ordinatis in excommunicatione in perpetuum deponendis. Item 41. q. 3. cap. Si quis Episcopus, ubi decernitur paena irregularitatis in Episcopum, Presbyterum et Diaconum, qui in excommunicatione praesumpserint facere oblationem, vel matutinum et vespertinum sacrificium, quasi in officio suo agere sicut prius, non liceat ei in Concilio spem reconciliationis habere, nec ultra recolligi, etc. In quibus verbis non intelligitur reconciliatio ab excommunicatione, quia haec poenilenti non negatur, sed dispensatio ab irregularitate, ut communis cum Glossa ; est idem canon 4. Antiocheni, et in Concilio Martini Papae 37. Item cap. Theagualdum. eodem titulo, ubi in Concilio Nicolaus Papa depositis Coloniensi et Trevirensi, ab omni dignitate Ecclesiastica, statuit eamdem paenam : Definientes, inquit, quod si juxta praecedentem consuetudinem tanquam Episcopi ausi fuerint aliquid de sacro mysterio contingere, nullo modo liceat eis neque in alia Synodo restitutionis spem aut locum habere satisfactionis. Haec sententia licet secundum Canones hic fertur a judice, et . intelligitur de irregularitate.
Alio modo intelligi potest Doctor, videlicet non intendere hic irregularitatem imponi per sententiam judicis, nisi lato modo, nempe in re dubia per dedarativam, qua definit in hoc, aut illo casu dubio intervenire irregularitatem secundum jura. Haec interpretatio concordat, et ipsi Doctori loco supra citato et communi sententiae el praxi, ideoque tenenda ; unde illa verba ejus : Quamvis posset aliquando infligi a judice secundum Jura, id tantum important, cum enim Jura non inducunt, neque faciunt mentionem irregularitatis incurrendae, sed ex sententia lata incursae, ut communiter interpretes in caput citatum; ita judex non imponeret secundum Jura hanc paenam aliquando, nec posset secundum Jura, cum nec arbitraria sit, neque Jura sub judicis arbitrio eam disponunt, sicut disponunt alias paenas, quae ab homine imponi possunt. Unde quod dicat tantum aliquando et secundum Jura, referri debet ad hoc tantum quod in casu dubio requiratur sententia ejus declarativa.
Posset etiam tertio explicari, eum hic intelligere suspensionem perpetuam, quae aequivalet irregularitati, quia agens de suspensione videtur sentire eam esse ad tempus tantum ; irregularitas autem est: perpetua ex natura sua, et difficilis dispensationis.
(n) Incurritur autem a Jure ex quibus criminibus ? etc. Dividit secundo irregularitatem ex materia seu causa, ob quam incurritur, in tria membra. Primo, ut est ex crimine. Secundo, ut est ex non crimine. Tertio, ut est ex iis quae aliquando sunt crimen, aliquando non. Hoc tertium membrum generali divisione reduci potest ad duo prima, sicut reducit D. Thomas 64. 2. q. 64. art. 7. ad 3. et quaest. 108. art. 4. ad 2. Richardus in praesenti distinct. art. 4. quaest. 3. ad. I. et communis, quia tamen in ordine ad effectum moralem et dispensationem, diversa ratio habetur irregularitatis quando est conjuncta culpae, ab ea quam habet sine culpa, ideo distinguit ut tertium membrum.
Dubitari solet an irregularitas ex culpa sit censura Partem affirmativam docet Solo in distinct. 22. loco citato, et alii. Hinc infert, quando in Bulla Cruciatae datur facultas absolvendi a censuris, comprehendi irregularitatem ex culpa.
Respondetur tamen oppositum esse sequendum, ut patet ex cap. Quaerenti, etc. de verborum significatione, ubi sub censura non comprehenduntur, nisi excommunicatio, suspensio, interdictum, sub quibus non comprehenditur irregularitas. Secundo, quia a censuris datur potestas absolvendi, irregularitas autem non tollitur per absolutionem, sed per dispensationem, ut constat. Deinde tertio, quia in Bulla Cruciatae, et aliis similibus exprimitur concessio seu facultas absolvendi a censuris et peccatis reservatis tanquam diversa a facultate dispensandi in votis, et irregularitatibus, in quibus additur confessio nova.
Dices beneficia Principis largissime interpretanda esse, lib. de benef, de constit. Princip. privilegia esse amplianda, cap. Olim, etc. de verborum significatione.
Respondetur limitari privilegia ad formam verborum, et rigorem et materiam subjectam. Irregularitas non venit nomine censurae, sublatio ejus non venit appellatione absolutionis, sed dispensationis ; sicut ergo potestas absolvendi a censura nequit extendi ad id quod non est censura, et sicut potestas absolvendi nequit exerceri nisi per absolutionem, quae in alia forma et modo fit differenti a dispensatione, per quam tollitur irregularitas, sic etiam neque potestas absolvendi a censura comprehendit irregularitatem, in qua per potestatem datam dispensatur, non absolvitur.
(o) Ex criminibus quatuor pertinentibus ad Ordines, etc. Primum crimen est simonia in ordine, scienter commissa. Hanc inducere irregularitatem probat ex 1. quaest. 1. cap. de caetero, et locis citatis in argumento ad oppositum, in eodem titulo. Plura capita eamdem paenam habent. Deinde, dicit dispensationem spectare ad solum Pontificem, ex cap. Nobis, de Simonia ; ita discernenda est allegatio Doctoris. Tertio, dicit, quod si, ignorante illo, commisssa sit Simonia ab alio, qui pretium in favorem ejus dedit, eum non effici irregularem, nisi cum constiterit de errore, quia tunc manet suspensus ab Ordine,donec liberetur. Quod si in eo statu exequatur actum Ordinis, manet irregularis.
Quoad primum, qui putant ex cap. ls qui, sentent excommun. in 6. non incurri irregularitatem, nisi paena sit Jure expressa. Item, non posse imponi consequenter ab homine, negant illa Jura comprehendere irregularitatem, sed paenam depositionis aut degradationis aut suspensionis; et hoc consequenter, quia ut constat ex illo titulo plures continent sententiam etiam judicis, et eadem forma verborum exprimitur modus paenae, alias dicendum esset, hanc paenam posse aliquando esse a judice. Sed oritur inde inconveniens, nempe paenam irregularitatis vix probari posse ex antiquis Decretis fuisse in usu, cum nullam ejus sub propria appellatione mentionem faciunt, sed utantur vocabulo depositionis, suspensionis, ejectionis, irritationis, et hujusmodi.
Secundo dicunt per Simoniam per se non incurri irregularitatem in Ordine, sed ratione excommunicationis aut suspensionis adjunctae, aut interdicti. Hoc etiam non videtur subsistere, quia decreta antiqua loquuntur expresse de psa Simonia,
ob quam inducunt paenas, ut patet percurrendo illum titulum causa 1. quaest. 1. vel ergo in antiquis Decretis non includitur haec paena, vel incurritur propter peccatum Simoniae. Item, Extra de Simonia, cap. Nobis, etc. in fine, ubi electio Simoniaca dicitur reprobata, et dispensari non posse cum electo per Episcopum ; dispensatio autem supponit irregularitatem. Item cap. per tuas, etc. decernitur ut simoniace ordinatus Diaconus non ascendat ad superiores Ordines, neque in susceptis ministret, nisi fuerit dispensatus, cap. Si quis ordinaverit, etc. in fine. Ordinatus simoniace manet ab Ordine suspensus donec fuerit dispensatus ; per illam autem suspensionem intelligi potest irregularitas, quia suspensio non proprie dispensatur, censura. Ex quibus patet ordinatum simoniace incurrere hanc paenam ob ipsam simoniam, et non solum ob censuram annexam. In Jure autem novo, ut Extravaganti Pauli II. Cum detestabile, simonia realis punitur excommunicatione, et reliquis . censuris et paenis contra simoniacos quo- libet modo latis. Tridentinum sess. 21. cap. 1. easdem paenas contra simoniace ordinantes statuit. Item, Decretis Sixti V. contra male promoventes et promotos, quam licet quod alia Clemens VIII, reduxit ad terminos Juris communis ; tamen quoad paenam in male promotos et promoventes simoniace, reliquit in suo vigore ; per haec ergo Jura reviviscit paena irregularitatis, si unquam lata fuit contra Simoniacos in Ordine. Videtur ergo dicendum quod suspensio per modum paenae latae in Jure antiquo contra male promotos simoniace, et quae ab aliquibus dicitur perpetua, non differat ab irregularitate, neque esse proprie censuram, sed illam suspensionem medicinalem et temporariam, quae supponit contumaciam, esse censuram.
Tertium dictum Doctoris tenet Fellnus in cap. Per tuas, de Simonia, asserens esse communem. Et patet argumento cap. Nobis fuit, etc. de Simonia, quem citat Doctor gloss. in cap. de Simoniace, eodem titulo. Contrarium hujus docent aliqui ex fundamento supra allegato, quia nempe illa paena non est Jure expressa ; ita Navarrus in Summa cap. 25. et alii posteriores. Sed contra licet ipse non contrahat irregularitatem, tamen quia Simonia ex culpa aliorum intervenit, in odium ejus haec videntur statuta expresse, ut ex titulo de Simonia variis capitulis continetur aequivalenter in beneficiis et officiis, quibus intervenit Simonia ex culpa aliorum, nesciente promoto, quae officia debent dimitti et resignari, quando constat de Simonia. Haec autem Jura non sunt nova decreta, sed declaratio antiquorum, quae perinde comprehendunt, vel a fortiori Simoniam in Ordine commissam quomodocumque, nisi in fraudem ordinati fiat, ordinationemque ipsa irritam statuunt. Vide Glossam cum additione c. At si Clerici, etc. de judiciis, ubi illas paenas intelligit de irregularitate.