CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Definit praedestinationem adaequate sumptam tam. respeclu gloriae quam respectu gratiae, licet saepius sumatur ab Augustino pro electione ad gratiam. Et resolvit Deum contingenter praedestinare, quia potest non praedestinare, licet non simul utrumque ; et ad quaestionem respondet praedestinatum posse damnari, quia non confirmatur, ita ut non possit peccare, quod Logice distinguendum vult, ut procedat in sensu divisionis, non compositionis.
Ad istam (a) quaestionem dico,
quod praedestinatio proprie sumpta dicit actum voluntatis divinae, videlicet ordinem electionis per voluntatem divinam, alicujus creaturae intellectualis vel rationalis ad gratiam et gloriam, licet posset accipi pro actu intellectus concomitante istam electionem. Sicut igitur in generali dictum est de libertate et contingentia voluntatis divinae, respectu quorumcumque objectorum secundariorum specialium, ita dicendum est respectu hujus objecti secundarii, scilicet velle huic gratiam et gloriam.
Ex hoc dico, quod propter illa quae dicta sunt in quaestione praecedente, quod Deus contingenter praedestinat illum quem praedestinat, et potest non praedestinare, non simul ambo opposita, nec successive, sed utrumque divisim in instanti aeternitatis.
Consimiliter dico (b) ad quaestio nem in se, quod iste qui est praedestinatus, potest damnari, noe enim propter ejus praedestinationem est voluntas ejus confirmata, et ite potest peccare, et ita pari ratione in peccato stare finaliter, et ita juste damnari, sed sicut potest damnari, ita potest non praedestinari.
Quantum autem (c) ad Logicam, propositio proposita distinguenda est secundum compositionem et divisionem, et in sensu compositionis per se extremum est homo vel persona praedestinata, sub ista determinatione praedestinatum, et iste sensus falsus est. In sensu autem divisionis, sunt duae categorica?, et enuntiatur de persona aliqua beati ficabili in una categorica esse praedestinatum, et in alia posse dam nari, et ista duo sunt vera de eodem subjecto ; nec ita vera, quod simul possunt esse opposita, nec etiam quod unum possit succedere alteri, quia in aeternitate est utrumque, sed vera simul inquantum volilio divina consideratur , ut prior naturaliter transitu ipsius super illud objectum, quod est gloria isti. In illo priori naturaliter non repugnat sibi esse oppositi objecti, imo posset aequaliter esse oppositi, licet non simul amborum. Ad primum argumentum dico (d), quod argumentum procedit ex falsa imaginatione, cujus imaginationis intellectus juvat ad intelligendum veritatem propositae quaestionis. Si enim, per impossibile, intelligeremus Deum adhuc non determinasse voluntatem suam ad alteram partem, sed quasi deliberaret, utrum vellet istum praedestinare aut non, bene posset intellectus noster capere, quod contingenter ipsum praedestinaret vel non praedestinaret, sicut patet in actu voluntatis nostrae. Sed quia semper recurrimus ad actum voluntatis divinae quasi praeteritum, ideo quasi non concipimus libertatem in voluntate illa ad actum, quasi jam sit positus absolute a voluntate. Sed ista imaginatio falsa est. Illud enim nunc aeternitatis in quo est iste actus semper praesens est, et ita intelligendum est de voluntate divina, sicut volitione ejus ut est hujus objecti, sicut per impossibile nunc inciperet Deus habere velle in isto nunc, et ita libere potest Deus in nunc aeternitatis velle quod vult, sicut si ad nihil esset voluntas sua determinata.
Tunc dico (e) ad formam argumenti quod praedestinatio hujus non transit in praeteritum, licet enim ipsa coexistiterit praeteritis quae transierunt, non tamen ipsa praeteriit, si illa praeterierunt quae coextiterunt sibi. Unde sicut dictum fuit dist. 9. verba diversorum temporum dicta de Deo, prout verissime competunt sibi, non consignificant partes temporis mensurantis actum illum, sed consignificant nunc aeternitatis, quasi mensurans illum actum, inquantum coexistens illis pluribus partibus temporis. Et ideo idem est Deum praedestinare et praedestinasse, et praedestinaturum esse, et ita contingens unum sicut aliud, quia nihil est nisi nunc aeternitatis mensurans illum actum, quod nec est praesens, nec praeteritum, nec futurum, sed coexistens omnibus istis.
Ad secundum dico, quod voluntas creata non potest impedire ordinationem voluntatis divinae, nam impedire esset, si staret propositum voluntatis divinae, et oppositum eveniret per voluntatem creatam ; hoc autem est impossibile, quia sicut voluntas creata potest mereri damnationem, ita etiam potest concomitanter sequi quod voluntas divina non praeordinaverit ipsam ad gloriam. Unde dictum est distinctione praecedente in solutione primi argumenti ad secundam quaestionem, quod Deus non potest falli, quia non potest stare intellectio ejus respectu actus cum opposito illius ; ita non potest impediri voluntas ejus, quia non potest stare ordinatio sui cum opposito ejus quod ordinavit.