IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Accipientem beneficium simoniace teneri restituere Extra. Cum detestabile, de Simonidi, c. Si quis l. qucest. 1. Non tamen tenetur ad id jure divino; tum quia alias, si eo ignorante fleret Simonia, ad id teneretur; tum etiam quia per alia peccata homo non efficitur jure divino incapax beneficii. Ita Navar. c. 23. num. 103. 104. Covar. reg. Peccatum, part. 2. sig. 9. Alia tamen spiritualia simoniace accepta non tenetur quis dimittere ante sententiam, quia hoc Jure non habetur. Lesa, lib. 2. c. 35. dub. 29. 30. Docet Doctor an incurratur irregularitas in furti va Ordinum susceptione et in administratione in Ordine non suscepto, vel in censura, et per clara et expressa Jura.
Simoniacus (p) autem in beneficio non sic graviter punitur; tamen ex quo sibi constat quod simoniace illud obtinuit, tenetur resignare, et toto tempore quo tenet, injuste tenet, et tenetur ad restitutionem omnium, quae percepit. Haec probantur de Simonia in diversis capitulis. De furto in Ordine, distinguo, quia aut prohibetur per excommunicationem, ne quis accedat nisi de illo Episcopatu, et prius legitime examinatus et receptus; aut non est talis excommunicatio vel prohibitio. In utroque casu furtive se ingerens est irregularis, sed in primo indispensabiliter, nisi per Papam; in secundo dispensabiliter per Episcopum. Probatur Extra de eo, qui furtive Ordines suscepit, in 1 . cap. et 2. in text. et in gloss.
De tertio crimine, quod ad ipsum sequatur irregularitas, habetur Extra de Clerico non ordinato ministrante, per totum. De quarto, habetur Extra de Clerico excommunicato, vel deposito ministrante, per totum. Et hoc intellige majori excommunicatione, quia, ut habetur ibidem, c. Si cel. licet in minori excommunicatione celebrans graviter peccet, nullius tamen irregularitatis notam incurrit. Intellige etiam postquam scivit se esse excommunicatum. Si enim haberet ignorantiam invincibilem, non tenetur cavere ab actibus Ordinum; nec exercendo illos, incurrit irregularitatem, Ut habetur ibidem, extra Apostolicae, in gloss. utpote si quis excommunicavit alium per litteras, et a tempore sigillationis litterae, voluit eum statim esse excommunicatum, ille non tenetur se habere pro excommunicato, quousque littera ad eum pervenerit.
Si autem non sit ignorantia invincibilis, nec omnimoda incertitudo, ut si per famam vel rumorem publicum devenerit ad eum notitia de excommunicatione, irregularis est, licet cum eo mitius agatur. Probatur Extra de translatione Episcoporum, inter corporalia. Sic etiam si non servetur paena interdicti,ut habetur Extra de excessibus praelatorum et subditorum, Tanta; tamen illud capitulum bene posset exponi. Sequitur etiam non servantem suspensionem, ut habetur Extra de sententia, et re judic. Cum aeterni, et Ex tra de sententia excommunicationis, cum medicinalis.