CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad istam quaestionem. Pro intelligentia hujus litterae praemitto aliqua. Primo, quod tantum est unus actus voluntatis divinae, omnino indistinctus ex parte rei, sicut etiam tantum est unus actus intelligendi intellectus divini, omnino indistinctus ex parte rei, ut patuit supra dist. 2. quaest, 1. Ille tamen actus potest accipi multipliciter non in se, sed secundum diversas comparationes sive terminationes, sive transitiones super diversa objecta, sive super idem objectum diversimode consideratum. Et sic voluntas divina eodem simpliciter actu re omnino indistincta, et diligit Deum et creaturam, ut patet a Doctore in 3. dist. 32. et creat et gubernat, et.praedestinat et glorificat, ita quod transit diversimode super aliud et aliud objectum diversificatur secundum alium et alium respectum. Et sic quando transit super naturam intellectualem ordi nando ipsam ad gratiam et gloriam, dicitur praedestinatio : proprie tamen dicitur praedestinatio, ut transit super creaturam rationalem ordinando ipsam ad gloriam tanquam ad finem ultimum. Praedestinatio enim proprie respicit finem ultimum, non autem ordinata ad illum finem,cujusmodi est gratia et merita, ut patebit in quaestione immediate sequenti.
Secundo praemitto, quod electio potest dupliciter accipi, scilicet proprie, et sic actus voluntatis respectu finis quo voluntas vult immediate finem in se, dicitur electio, ut patet a Doctore supra quaest, ult. prolog. Aut electio accipitur proprie ut actus voluntatis respectu eorum, quae sunt ad finem, quo voluntas vult aliquid propter finem, id est, ordinando illud ad finem, et hoc contingit dupliciter. Primo, volendo aliquid propter finem praecedente dictamine intellectus, sive cognitione vere practica. Secundo, nullo modo praecedente aliqua cognitione vere practica, sed sola apprehensione simplici terminorum. Primo modo,in nobis est electio proprie, non autem in voluntate divina. Secundo modo, electio proprie est in voluntate divina, ut patet a Doctore supra quaest, ult. prolog. Praedestinatio ergo est electio, sive actus electivus voluptatis divinae, quo eligit creaturam rationalem ad vitam aeternam. Tertio praemitto, quod solus actus voluntatis divinae ut comparatur ad creaturas, est formaliter contingens, ita quod voluntas, mediante illo, potest in opposita contradictorie, ut supra declaratum est, quaest, ult. prolog, et dist. 2. quaest. 1. et dist. 8. quaest, vit. Nullus autem alius actus in divinis dicitur formaliter contingens, quia tota contingentia est a voluntate divina, mediante actu suo, ad creaturam comparato, ut patet a Scoto ubi supra ; ut autem actus voluntatis divinae comparatur ad essentiam divinam, etsi sit formaliter liber, ut probat Doctor supra dist. 10. quaest. 1. prolixe, in quodlib. quaest. 16. nullo tamen modo est formaliter contingens, quia quidquid est in Deo ad intra, est simpliciter necesse esse, ut patet a Doctore in pluribus locis. Ex hoc infero, quod ex quo praedestinatio respicit creaturam (non enim praedestinatur aliquid increatum, ut patet a Doctore in 3. dist. 7. quaest, ult.) sequitur quod erit actus voluntatis divinae, cum ille solus possit esse formaliter contingens. Non potest ergo accipi pro actu intellectus divini, quia ille non est, nec formaliter liber, nec formaliter contingens, ut patet a communiter Theologis, licet possit dici liber vel contingens participative, ut patet a Doctore in simili supra dist. 2. parte 2. et in quodlib. quaest. 16.
Et quando dicit quod praedestinatio potest accipi pro actu intellectus concomitante electionem istam, debet sic sane intelligi, quod actus intellectus divini, quo cognoscit electionem voluntatis divinae, qua elegit creaturam rationalem ad gloriam, est praedestinatio, quia est actus, quo intellectus divinus praescit praedestinatum formaliter ; tamen non potest dici praedestinatio, sed tantum quia concomitans actum divinae voluntatis electivum alicujus creaturae rationalis ad gloriam, quae proprie dicitur praedestinatio, et sic patet ista littera. Sequitur in littera Doctoris ibi: Ex hoc dico, etc. Super isto passu vide glossam quam feci super, dist. 2. quam diligenter nota.
(b) Consimiliter dico. Hic Doctor dicit absolute, quod ille qui est praedestinatus potest damnari, quia non est voluntas praedestinati propter ejus praedestinationem confirmata, scilicet ut peccare non possit, et ita potest peccare, et in peccato permanere, et sicut potest damnari, ita potest non praedestinari.
Sed quaeritur, posito quod Joannes sit praedestinatus, an voluntas divina possit non praedestinare, ita quod heri fuerit praedestinatus, et hodie non sit praedestinatus. Hoc requirit longum tractatum. Et est similis difficultas, an voluntas divina possit nunc salvare Judam ipsum actu glorificando, et similiter an nunc possit damnare Petrum, et actu privare gloria aeterna.
Dico, quod si voluntas divina potest ista facere, quod similiter potest et primum facere. Si dicatur ergo voluntas divina mutaretur, et si dicatur, quod nulla accideret mutatio, die conformiter his, quae dicta sunt in illa expositione super secundo, non determinando tamen me, nec hic, nec ibi, sed submittendo me semper judicio peritioris, et pedibus sanctae Romanae Ecclesiae.
(c) Quantum autem ad Logicam. Hic Doctor distinguit secundum sensum compositum et divisum, et in sensu composito propositio est falsa, scilicet praedestinatus potest damnari, quia sensus est, praedestinatus damnatur. Vel ista propositio est possibilis : praedestinatus damnatur. Sicut ista: album potest esse nigrum, in sensu composito valet istam, ista propositio est possibilis: album est nigrum. Et secundum aliquos omnis propositio modalis in sensu composito est singularis categorica de inesse, sicut ista : Possibile est omne album esse nigrum, id est, ista propositio est possibilis: omne album esse nigrum. Et sic patet, quod ista in sensu composito est falsa: praedestinatus potest damnari. In sensu vero diviso est vera, quia sunt duae categoricae, puta Franciscus est praedestinatus, et Franciscus potest damnari. Sicut etiam ista est vera in sensu diviso: album potest esse nigrum, id est, Franciscus est albus, et Franciscus potest esse niger, quia tunc possent verificari duo opposita de eodem pro eodem instanti, sed pro alio instanti, sic et ista :- praedestinatus potest damnari, id est, Joannes est praedestinatus, et Joannes potest damnari: posse enim damnari non potest verificari simul pro eodem instanti naturae,
licet pro eodem instanti aeternitatis.
Sed dicuntur tamen vera simul, inquantum divina volitio consideratur ut prior naturaliter transitu ipsius super illud objectum, quod est gloria isti: in illo priori naturaliter non repugnat sibi esse oppositi objecti, imo posset esse aequaliter oppositi, licet non simul amborum. Et ideo hoc quod dico posse damnari, non potest succedere huic, quod est esse praedestinatum, ita quod si Joannes sit actu praedestinatus in aliqua duratione posteriori, non potest esse damnatus. Et ratio, quia omnis determinatio voluntatis divinae semper est ab aeterno, et nihil de novo vult, quin ab aeterno praeordinatum fuerit, ut patuit supra d. 39. et infra patebit d. 45. et sic patet littera Doctoris. Si tamen Deus possit nunc aliter ordinare quam ab aeterno ordinaverit, ipse novit.
(d) Ad primum argumentum dico. Hic Doctor respondet ad argumenta principalia. Quorum primum probat, quod semel praedestinatus de necessitate salvabitur. Si dicatur, posito quod praedestinaverit ab aeterno, potest tamen nunc ipsum reprobare. Concedo enim quod si est praedestinatus, quod non potest esse non praedestinatus, quia praeteritum non potest non praeteriisse, quia si praeteritum posset fieri non praeteritum, tunc esset mutatio de non ente in non ens, quod non est intelligibile. De hoc vide Doctorem in 4. dist. 1. quaest. 6.
Dico, quod Doctor in isto argumento supponit, quod omne volitum a voluntate divina est simpliciter volitum ab aeterno, licet non pro aeterno. Si enim haberet novam determinationem, posset esse mutatio in voluntate divina, ut patet supra dist. 30. in simili de actu intellectus, et expresse dist. 39. praesupponit ergo quod si aliquid est praedestinatum ab aeterno, pro nulla duratione sequenti oppositum evenire non potest; ergo si est praedestinatum, ab aeterno non potest non praedestinari, ergo necessario praedestinatur.
(e) Tunc dico. Respondet Doctor per quoddam exemplum satis clarum ,et res. ponsio stat in aliquibus dictis. Primo, quod in aeternitate non est transitus in praeteritum neque in futurum, sed omnia sunt ibi praesentia. Aeternitas enim est mensura sive duratio omnino indivisibilis.De hoc in 2. dist. 2. et sic ista propositio, ut comparatur ad aeternitatem, scilicet Deus praedestinavit Joannem, est falsa de rigore sermonis, haec autem est vera: Deus praedestinavit, ita quod quidquid Deus determinat, semper ut in praesenti determinat, et omnia sunt sibi simpliciter praesentia. Secundo, quod instans aeternitatis potest coexistere cuicumque differentiae temporis, scilicet praeteritae, praesenti et futurae, et sic praedestinatio ut comparatur tempori nostro, potest dici praesens, praeterita et futura.
Et nota, quod voluntas divina semper praedestinat quos praedestinat, et sic omnes beatos semper praedestinat. Sicut dicimus, quod semper creat, ita quod pro tota duratione ipsius creaturae semper est verum dicere, quod semper ipsam creat, ita quod ut comparatur ad aeternitatem, non dicimus quod ipsam creavit vel creabit, sed tantum hoc est verum ut coexistit creatio tempori nostro ; et sic, ut praedestinatio comparatur sive ut coexistit tempori nostro, istae sunt verae: Deus praedestinavit Petrum,nunc praedestinat,
et cras praedeslinabit, et post cras. Dico ergo ad argumentum, quod sicut in instanti aeternitatis contingenter praedestinat, ita potest oppositum, ut supra patuit d. 39. et sic praedestinatio non est simpliciter necessaria.