In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Exacto explicat, quomodo servi illegitimi, et turpiter mutilati vel infirmi, sint irregulares, per expressa Jura. Vide Summistas v. Irregularitas. Henriquez lib. 14. c. 8. Suarez tom. 5. disp. 49. et duabus seq.
Sequitur (q) etiam irregularitas tria non crimina, utpote servitutem dist. 54. ut Extra de servis non ordinandis, per totum. Ratio autem, quia servus est possessio domini, et ideo non debet ab eo auferri, ipso invito. Quando autem ordinatur, fit inhabilis ad quosdam actus serviles, quia si de facto fuit ordinatus, domino inscio, nec de novo consentiente, debet sibi reddi; tamen dominus non debet eum actibus dedecentibus Ordinem suum applicare, sed debet servire domino suo in actibus decentibus statum suum.
Sequitur (r) etiam illegitimatum, Extra de filiis Presbyt. non ordinandis, e. 1. et 2. et ratio, quia praesumuntur imitatores paternae incontinentiae; tales praesumuntur etiam male morigerati, quia male educati; tamen cum eis satis faciliter dispensatur. Unde Benedictus XI. cum quodam tali sine dispensatione ordinato et in Ordinibus ministrante, postea faciliter dispensavit, sicut ipse vidi Bullam dispensationis.
Sequitur (s) etiam tertium non crimen, scilicet turpem vel enormem mutilationem, vel infirmitatem, ut habetur Extra de corpore vitiatis non ordinandis, cap. Exposuiti, et 55. distinct. Si Evangelica, et praecedenti, et Extra de Clerico debilitato. Quod si non sit mutilatio deformis, nec ipse fuerit in culpa illius mutilationis, non excluditur, ut habetur dist. 55. Si quis a medicis, et duobus cap. seq. Si autem fuerit in culpa, ut si seipsum mutilaverit, ut ibidem habetur, Si quis absciderit, cum tali vix dispensatur. Unde Nicolaus IV. cum difficultate magna dispensavit cum quodam tali, quamvis Religioso. Consimiliter est dicendum de infirmitate enormi vel non enormi.