Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum (a) sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis ?
Alens. 1. p. q. 28. m. 3. o. 3. D. Thom. l.p. q. 23. a. 5. et 8. et 3 p. q. 24. a. 3. D. Bonuv. hic a. 1. g. 1. et 2. Richardi, a 2. q. 1. Occham. q i. Gabr. q. 1. o. 2. Rubion. 17. 1. a. 2. Suarez 1. p. lr. 2. lib. I. c. 8. et lib. 2. c. 23. et per tolunt. Vasq. 1. p. d. 91. et sequent. Bellarm. lib. 2. de grat, et lib. c. 9. et 10. et seq. Vide Scot. in Reporl. d. 42. q. 4.
Circa distinctionem quadragesimam primam, de causalitate passiva praedestinati, quaero unum : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis ? Quod sic, quia si sola voluntate, absque aliqua alia ratione, hunc praedestinaret et illum reprobaret, igitur non videretur esse summe bonus, quia non summe liberalis, nec communicativus. Posset enim bonum suum aeque communicare illi, quem non praedestinavit, ex quo sine omni ratione in alio, illum praedestinat ex sua libertate sola, et ita posset istum praedestinare.
Praeterea, si duo aequales in naturalibus apprehendantur ab intellectu suo, et solo actu voluntatis suae, sine alia ratione ex parte eorum, istum reprobat et illum praedestinat ; igitur videtur acceptator personarum, quia aequales quantum ex parte sua, et ad finem aequaliter ordinabiles, non aequaliter amat ad istum finem ; hoc videtur acceptare personam, praeferendo eam alteri ad illum finem ad quem non est magis ex se praeferenda ; sed consequens est impossibile et contra Pe-10. trum Act. 10. In veritate comperi, quia non est personarum acceptor Deus.
Contra, Rom. 9. Cum enimnonx ium nati fuissent, aut aliquid boni egissent aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est.
Praeterea, ibidem exemplificat de figulo,qui de eadem massa potest formare unum vas in honorem, et aliud in contumetiam ; ex quo videtur arguere a simili de praedestinatione hujus et reprobatione alterius.