IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(q) Sequitur etiam irregularitas tria non crimina, etc. Ex conditione servitutis, ut opponitur libertati, oritur irregularitas, quamdiu est obnoxius servus domino, seu servituti subjectus. Palet distinct. 54. ex toto Ululo de servis non ordinandis, Authent. Si servus, C. de Episcopis et Clericis, ex communi Theologorum in hac distinct. Ratio, quam assignat Doctor, est Leonis Papae epist. 1. cap. 16. habelur capitulo Generalis, et cap. 1. Ordinatus inscio domino et invito, si repetatur, debet reddi, nisi sit Sacerdos, cap. Ex antiquis, sed peculium reddere debet. Haec irregularitas tollitur per manumissionem, aut quacumque via restituatur libertati servus.
(r) Sequitur etiam illegitimatum, etc. Haec irregularitas patet ex textu citato, et in 6. in cap. consuluit, etc. juxta glossam, de servis non ordinandis, cap. Per venerabilem, etc. qui filii sint legitimi, et dist. 56. per multos textus in principio, intelliguntur illegitimi, qui non nascuntur ex matrimonio vero aut probabili, etiam ex bona fide alterius conjugis, quae sufficit ad legitlimationem prolis, modo matrimonium non fuerit clandestinum, cap. Ex tenore, qui sint filii legitimi, cap. Cum inhibitio,
etc. de clandestina desponsat. Legitimanlur nati ox soluto et soluta, qui habiles erant ad matrimonium, ipso superveniente, cap. Tanta, etc. qui sint filii legitimi.
(s) Sequitur etiam tertium, etc. Irregularitas ex mutilatione aliquando est cum culpa, aliquando sine culpa. Cum culpa fit etiam per voluntarium indirectum ut quando ipse dedit mutilationi in parte aut in toto membro causam, etiam occulto, ut si absciderit sibi partem, membrum aliquod aut partem membri, tunc est irregularis, ut patet cap Qui partem, distinct. 55. Quoad partis non notabilis abscissionem requiritur voluntas directa, et non sufficit indirecta, ut docet Navarr. e. 27. ut si in duello aliqua pars digiti fuerit abscissa ab alio, non facit irregularem a quia longe atrocius est, ut quis in seipsum ferrum stringat, quam ut ab alio indicatur: voluntas ergo directa, ut habet actum, est, quae punitur in illo textu. Quod si causam dedit, membrum etiam occultum abscindatur integre, ut si fiat Eunuchus ex paena delicti, fit irregularis secundum eumdem, qui citat Hostiensem et Joannem Andream, et communem sententiam. Et patet ex cap. Ex parte, etc. de corpore vitiatis, etc.
Oppositum hujus est etiam probabile, si rigor Canonum, et proprietas inspiciatur, qui videntur semper loqui de voluntate directa, ut indicat quamdam in seipsum ferocitatem, ut patet ex Canon. 22. et 23. Apostol. cap. Hi qui, distinct. 55. et cap. Maritum 33. distinct. etc. cap. Qui partem. Prior sententia, quia communis, securior est. Ad irregularitem ex voluntate directa culpabili sufficit, ut pars membri abscindatur. Ad irregularitatem ex voluntate indirecta, requiritur totum membrum absindi. Si mutilatio fiat sine culpa, incurritur quando ex carentia membri inducitur notabilis difformitas et indecentia, vel certe inhabilitas ad sacrum ministerium. Est communis, et patet ex titulis citatis a Doctore.
Quando autem neutrum horum inductitur, non incurritur irregularitas. Canon. 22 Apostolorum, ubi dicitur Eunuchos factos sine sua culpa non esse irrregulares, cap. 1. et 2. de corpore vitiatis, ubi definitur eos defectus, qui non inducunt impedimentum ministerii, aut deformitatem, non inducere irregularitatem. Item, c. Si partem. cap. Lator. cap. Praecepta, dist. 55. impedimentum usus Ordinis, et deformitas in laico inferunt irregularitatem simpliciter: in clerico vero ne ascendat ad Superiores Ordines ; in ordinato quoad usum si superveniat, respective ad usum illius Ordinis tantum ad quem impeditur, vel quem nequit sine scandalo (exercere. Si tamen aliquem actum Ordinis exercere potest sine scandalo, ad eum non fit irregularis, ut si Sacerdos, si careat manibus, nequit celebrare, potest tamen audire Confessiones. Si sit surdus, nequit hoc, potest illud, potest solemniter exercere officium Diaconi et Subdiaconi, nisi ad haec sit impeditus.
Morbus similiter incurabilis inducit irregularitatem, quando habet annexum impedimentum perpetuum aut deformitatem. Patet ex Canonibus citatis de corpore vitiatis, et de clerico aegroto, distinct. 55. requiritur ut sit incurabilis, ut inferat hanc irregularitatem, et ut impedimentum aut deformitas sit perpetua irregularitatis, quae ex vitio corporis incurritur, ad solum Papam spectat dispensatio, ut tenet communis.