CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Sententia D. Thomae est, nullam rationem esse petendam eorum quae facit Deus circa creaturas, addit tamen eum aliquos salvare et aliquos damnare de massa perdita, ut sua bonitas multipliciter manifestetur per diversitatem, quia uno modo manifestari non potest. Sed quare hunc praedestinet, illum reprobet, nullam omnino vult esse petendam causam. Hanc sententiam quoad utramque partem late impugnat Henricus, cujus rationes clare proponit Scotus.
Omittendo ista, aliter dicitur, quod quidquid Deus operatur circa creaturas, solo beneplacito suae voluntatis operatur, ut super hoc non sit aliqua alia ratio vel causa petenda.
Quod confirmatur per illud quod dicitur Rom. 9. de Jacob et Esau : Cum nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret. Glossa, sicut non pro meritis praecedentibus, ita nec pro futuris, quia bona vel mala non erant
futura, nisi apposita gratia vel subtracta. Quod etiam Apostolus declarat subdens : An non habet potestatem figulus ex eadem massa, etc. Unde sicut sola voluntas figuli est ratio, quare de hac parte massae facit vas honorabile, et de illa vas contumeliae, nulla discrepantia existente in tota massa, quemadmodum non est in prima materia, quam tamen causa agens vestit in una parte forma nobiliori, in alia vero minus nobili. Sic sola voluntas beneplaciti Dei est ratio, quare de eadem massa aequaliter vitiata in primo parente, istum eligit ad gloriam, illum vero dimittit in condemnationem. Vel etiamsi non fuisset massa vitiata, et omnes essent aequales, non nisi gratuito unum eligeret , alterum vero dimitteret, utrobique faciendo gratiam illi quem eligeret, sed majorem illi quem eligeret ex massa vitiata, et illi justitiam quem ex massa damnata non eligeret, non autem justitiam illi quem secundum statum innocentiae existentem non eligeret.
Ulterius dicit ista positio, quod convenit assignare rationem ejus extrinsecam, quare Deus de tota massa perdita, voluit quosdam homines misericorditer liberare, et quosdam non ; nullam autem, quare potius hunc vel illum.
Ratio primi ponitur, ut scilicet bonitas ejus una et simplex existens in se, manifestetur multipliciter in rebus diversis simul, eo quod in nulla re tota bonitas manifestari potest, quia divinam perfectionem non attingit ulla, ut quemadmodum ad perfectionem universi requiruntur diversi gradus rerum in naturalibus, et etiam in materialibus ex eadem materia aequaliter se habente ad omnes ; sic etiam propter eamdem bonitatem et perfectionem manifestandam, requiruntur diversi gradus in moralibus, quia in hoc bonitas sua manifestatur quoad aliquem gradum supernaturalem. Reprobos enim juste puniendo manifestatur bonitas justitiae illius, sicut in glorificatis manifestatur bonitas misericordiae ejus. Sic enim Deus permittit juste mala fieri,ne bona impediantur, sed ut eveniant, et hoc tam in moralibus ut in proposito, quam in naturalibus ut in caeco nato Joan. 9. in quo Christus solam rationem ostendit esse, ut gloria Dei manifestaretur in illo, sed hoc non est ex defectu visus in caeco, sed ex ejus illuminatione miraculosa a Deo facta.
Et videtur hanc rationem assignare Apostolus Rom. 9. dicens : Volens Deus ostendere iram justitiae, etc. cui concordat exemplum de figulo de eodem luto faciente vas unum in honorem, aliud in contumetiam, de quo secundo Timoth. 2. dicit Apostolus : In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia.
De secundo dicitur, quod sicut in naturalibus cum prima materia tota sit uniformis, quare una pars est sub forma ignis, alia est sub forma terrae, alia sub forma hominis, etc. benepotest assignari ratio intrinseca, scilicet perfectio universi, et extrinseca, scilicet manifestatio potentiae, et sapientiae et bonitatis Dei. Sed quare haec pars materiae est sub hac forma, et haec sub illa, et non e converso, nulla ratio potest assignari, nisi sola voluntas artificis sic determinantis, sicut in omnibus operibus humanis, ut hic lapis figuretur sic ut situetur in altari, alter ita ut in cloaca, secundum quod Philosophus 2. Phys. dicit aliquos lapides esse bene fortunatos, et aliquos non ; hoc a mera electione artificis dependet. Sic dicunt in proposito, in particulari nulla est ratio, quare hunc praeelegit, et illum non.
Quod confirmatur per Augustinum super illud Joannis : Nemo venit ad me, nisi Pater meus, etc. ubi dicit, quare hunc trahat, et illum non trahat, noli velle dijudicare, sinon vis errare. Et dicunt, quod ex hoc quod Deus sic inaequalia ex aequalibus facit, non est iniquitas, quia in his, quae fiunt ex gratia sine debito, potest absque omni iniquitate Deus dare prout vult, juxta illud Matth. 20. Tolle quod tuum est, et vade, an non licet mihi quod volo facere ? tunc autem esset iniquitas, si esset datum ex debito.
Contra istam positionem arguit quidam, primo contra illam ralionem, quae assignatur in communi. Nam nullus defectus culpae sive paenae est de perfectione per se universi ; igitur nec per se requiritur ad manifestationem divinae bonitatis.
Et per hoc patet quod non est simile de differentiis rerum in esse naturali et morali, quia omnes species rerum distinctae in esse naturali, sunt per se de perfectione universi, non sic autem de differentiis in esse morali inter bonum et malum, vel inter beatum et miserum.
Item arguitur, quod si esset necessariura ad manifestationem divinae justitiae, damnatio aliquorum, ad hoc videretur sufficere damnatio daemonum. Non enim videntur homines et daemones in culpa et paena differre specie in esse morali ; pluralitas autem individuorum non est de perfectione universi.
Aut si dicas, quod alio modo manifestatur divina justitia in illis et in istis juste punitis.
Contra, ita manifestaretur divina misericordia pluribus modis, si Deus glorificasset aliquos homines innocentes, sicut glorificavit Angelos innocentes, vel aliquos Angelos vel homines, sine omni merito in seipsis, vel in alio, quod non fecit, cum magis tamen videretur de perfectione divinae bonitatis, pluribus modis manifestari misericordiam Dei quam Dei justitiam.
Praeterea arguit iste, quod non videtur quod ex intentione Deus fieri peccata permittat, ut ea postmodum puniat, quia non videtur quod per intentionem cujuscumque, plus sint permittenda mala fieri quam facienda, quia nullum malum culpae vel paenae potest esse per se intentum inquantum malum.
Et si dicatur, quod voluntas in permittendo nullo modo fertur super malum, sed solummodo super permissionem, ut intendat malum permittere esse vel fieri, non ratione totius, sed partis, arguit iste, quod saltem non est manifestum qualiter ex intentione Deus velit unum et non alterum. Unde non videtur quod Deus ex intentione malum permittat, sed solum ut bonum eveniat. Hoc patet in caeco nato, quem Deus permisit nasci caecum, non ut glorificetur in caecitate ejus, sed in miraculosa illuminatione. Hoc etiam patet in naturalibus, Deus enim non intendit defectum, sed si causae secundae sint impotentes, permittit effectum esse talem qualem causae possunt producere ; in hominibus etiam videmus quod qui permittit aliquem peccare, si posset eum prohibere vel impedire, peccat ; hoc igitur non est ponendum in Deo.
Praeterea, contra secundum membrum, scilicet quod nulla sit ratio in speciali, quare illum eligit, et illum non arguit, quod illud exemplum non est simile. In materia enim ut nuda est, non potest esse differentia propter quam sic sit disposita ad talem et talem formam, sicut nec in massa respectu diversorum vasorum ; sed in hominibus videtur posse inveniri alia dispositio in uno et in altero, propter quam huic congruat praedestinari, et illi non, sicut in materia non ut nuda, est dispositio propinqua, ut fiat sub alia forma, sicut patet de vino et aceto, non autem esset perfectissime disposita ad illam posteriorem, si non esset sub priore.
Et quod illi adducunt pro se Apostolum, dicit iste secundum glossam, quod Apostolus hoc dicit, non propter inopiam reddendae rationis, sed ut reprimat temeritatem incapacem ; nec est simile in exemplo de massa et figulo, nisi ex parte finis, non autem ex parte subjecti, quia hic in electione potest esse differentia in subjecto, ibi autem non. Et quoad hoc est congruentius exemplum Apostoli, quod ponit secundae ad Timoth. 2. de vasis argenteis et aureis, quia ibi est differentia in subjecto, secundum quam vasa fictilia fiunt in majorem contumetiam, lignea in minorem, aurea in honorem majorem, et argentea in honorem minorem.