IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Excommunicationem esse a Jure et ab homine, sed non posse ferri nisi pro peccato mortali gravi, quod comitatur contumacia. Est communis, et prima pars habetur 11. quaest. 3. c. Nemo Episcoporum, et docet Leo epist. 89. Idem est de suspensione et interdicto, ut tenet Suar. 5. tom. disp. 4. sect. 4, contra Navar. c. 27. n. 165. et alios. Secundam partem de contumacia tenet D. Thoin. 4. dist. 18. q. 2. art. 1. quaestiuncula 3. Solo 5. de just. q. 6. art. 2. Navar. c. 27. n. 9. et 11. Covarr. c. Alma mater, part. 1. sig. 9. n. 4. et seq. ab excommunicatione ab homine, solus excommunicator vel ejus superior, absolvit ; ab excommunicatione Juris non reservata, omnis confessor, ex c. Nuper de sentent. excomm. Richard. 4. dist. 18. art. 9. q. 3. Gabriel quaest. 3. art. 3. Bon. q. 6. fin. Soto dist. 2?. quaest. 3. art. ?. Summistae v. Absolutio, Syl. Ang. Cajetan. Suarez tom. 5. disp. 24. sect. 4. et communis. Scotus tamen parvi facit textum citatum ad propositum.
Quarta (u) paena est excommunicatio, de qua quid sit, dictum est distinctione declina nona, quinto articulo solutionis; et hoc de excom municatione majori, quae est simpliciter excommunicatio; minor siquidem non est excommunicatio, nisi secundum quid, quia secundum quid excludit a communione fidelium, puta in Sacramentis.
Unde etiam incurritur, patet, quia quandoque a Jure, quandoque a judice. Et quidem a Jure quandoque erat possibile dicere numerum, imo erat parvus numerus, quando fuerunt decretales compilatae sub Gregorio IX. sed hodie quis numerare sufficiat, et cum crescant in infinitum, crescentibus moribus capitum, non oportet circa hoc membranas implere.
Hoc tamen dico, quod nec a Jure, nec a judice debet infligi, nisi pro peccato mortali, nec pro quocumque, sed gravi, cum quo etiam concomitatur contumacia, quia quamdiu aliquis est paratus satisfacere pro culpa, et audit Ecclesiam, quare habendus est sicut Ethnicus et publicanus? cum secundum Christum paena ista infligatur quasi ultima, illi, qui non vult audire Ecclesiam, qui est finaliter contumax.
Quis autem sit minister Juris inferendo hanc paenam, dictum est supra dist. 19. ubi prius, quia ad simpliciter excommunicandum, nullus est nisi cui subsunt omnes fideles; ergo nec aliquis alius, nisi ut commissarius auctoritate illius.
Qualiter (r) relaxatur? Respondeo, quod per absolutionem factam ab illo qui excommunicavit, si est excommunicatio a judice vel a superiore ejus. Si autem est a Jure, per absolutionem ejus, qui Jus condidit, nec hoc solum, ut dicunt multi, sed per absolutionem cujuscumque Sacerdotis, quando legislator non reservavit sibi istam absolutionem, et probant per capitulum Extra de sententia excommunicationis, Nuper. Sed illa probatio parum cogit, quia non sequitur: ille non reservat; ergo concessit, loquendo de forma consequentiae, etiam secundum Jura, quia posse absolvere cadit sub illa regula : Quod non est concessum, videtur esse prohibitum, quia non compe tit alicui absolvere a sententia commissa a superiore, nisi sit sibi concessum.
Comparando autem istam paenam ad praecedentem, haec simpliciter est gravior, quantum ad intentionem, quia excludit ab omni communione alias licita: illa tantum ab his quae pertinent ad Ordines; sed ista reputatur levior, quia facilius remititur, sed hoc est ad oppositum: ista enim ideo facilius remittitur, quia gravissima est, et a pluribus excludit ; illae autem duae paenae, scilicet irregularitatis et excommunicationis, possunt esse et publicae et privatae ; et quoad hoc quod possunt esse privatae, sunt minus graves, quam alterutra praecedentium, quae duae semper sunt publicae.