Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
4. (( vers. 39.)) Amputa, inquit, opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua suavia. Quis est qui suum opprobrium suspicatur, et non magis novit suum quisque opprobrium, quam cujuslibet alienum? Suspicari enim potius alienum potest homo, non suum; quoniam quod suspicatur, ignorat: in suo autem opprobrio non est cujusque suspicio, sed scientia, ubi loquitur conscientia. Quid est ergo quod ait, Opprobrium meum quod suspicatus sum? Nimirum de superiore sensu etiam iste ducendus est: quoniam quamdiu non avertit homo oculos suos ne videant vanitatem, quod in seipso agitur, hoc de aliis suspicatur; ut propter quod ipse colit Deum, vel propter quod bona opera facit, propter hoc credat et alterum facere. Possunt quippe homines videre quod agimus; cujus autem rei contemplatione agamus occultum est: et ideo datur suspicionibus locus, ut audeat homo judicare de occultis hominum, et falsa plerumque, et, si vera, tamen incognita temere suspicari. Propterea Dominus cum de ipso fine loqueretur propter quem justitiam facere debemus, ut oculos nostros a contemplatione averteret vanitatis, monuit ne propter laudes hominum bona opera faciamus, dicens: Attendite ne faciatis justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis. Monuit, ne propter pecuniam, dicens: nolite vobis thesaurizare in terra; et, Non potestis Deo servire et mammonae. Monuit ne propter ipsum necessarium victum atque vestitum, dicens: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini (Matth. VI, 1, 19, 24, 25) . Et cum haec omnia monuisset, quia possumus suspicari eos quos juste vivere videmus, et quo fine faciant non videmus, propter aliquid hujusmodi benefacere; 1535A continuo subjecit: Nolite judicare, ne judicemini (Id. VII, 1) . Unde et hic cum dixisset, Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum; addidit, quia judicia tua suavia, id est, judicia tua vera. Veritatis enim amator suave clamat esse quod verum est. Hominum autem judicia de occultis hominum, non suavia, quia temeraria. Et ideo suum dixit opprobrium quod de aliis est suspicatus; quia et hoc quod Apostolus ait, Comparantes semetipsos sibimetipsis (II Cor. X, 12) , non intelligunt: hoc enim proclivius homo suspicatur in alio, quod sentit in seipso. Hoc itaque opprobrium suum petebat auferri, quod in se senserat, et in aliis fuerat suspicatus; ut non esset diabolo similis, qui de occultis sancti Job suspicatus est quod non gratis Deum coleret, quem poposcit tentandum, ut crimen quod objiceret inveniret (Job I, 9-11) .