CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ponit sententiam Henrici, et consistit in tribus. Primum, actum Dei consideratum ut est ab ipso, nullam exigere rationem praeter Deum, qui est ejus finis et efficiens. Secundum, ut actus Dei ordinatur ad ens ad finem, requiri aliquam rationem in illo ente. Tertium, in proposito, istam rationem esse bonum usum liberi arbitrii praevisum, et ex parte reprobi, malum usum. Scotus hanc impugnat, maxime quoad tertium dictum. Primo, quia ideo praevidet Deus bonum illum usum, quia ipse voluit futurum, et non est alia ratio, quare huic eum voluit, non illi, nisi quia sic ei placuit. Secundo, in parvulis non praevidetur talis usus bonus vel malus. Nec potest dici quod damnentur vel salventur propter opera quae facerent, si supervixissent, quia sic adultus moriens in gratia non praemiaretur secundum merita, quae actu habet. Hic nota hunc casum non esse Deo scibilem, si tollas ab eo scientiam mediam : eo ergo admisso, et illa admissa videtur a Doctore. Adducit Augustinum in Report. pro hac sententia, et est expresse August, de bono persever, c. 6. 7. et 9. et de correct, et grat. c. 7. et ep. 46. et 106. etlib. 83. qq. q. 68. et constat ex ep. Prosp. de Praedest SS.
Iste igitur improbans istam positionem dicit aliter, et hoc sic : Actus divinus potest considerari dupliciter, vel ut est a Deo agente, vel ut recipitur in aliquod passum, sive ut terminatur ad aliquod objectum. Primo modo nulla est ratio actionis divinae, neque ut finis nisi ut bonitas sua manifestetur, neque ut efficiens nisi voluntas sua. Secundo modo tamen est assignare aliquam rationem, per quam scilicet illud ens circa quod est actio, ut ens ad finem congruit fini. Et quod aliqua talis ratio sit ex parte entis ad finem, ostendit tripliciter. Primo, quia in rebus omnino aequalibus electio nominari non potest ; igitur si Deus istum eligit, aliqua est differentia electi a non electo. Secundo, quia in omnibus operibus misericordiae divinae videtur concurrere justitia ; ergo aliqua est congruentia ex parte illius, circa quod operatur misericorditer. Et tertio, quia consimiliter videtur non esse vel esse meritum electionis vel reprobationis, et ita licet malitia ex parte reprobati non sit causa damnandi a parte Dei, quia tunc Deus esset passivus, et temporale esset causa aeterni, tamen bene conceditur ex parte damnandi, malitia esse ratio motiva propter quam recipiatur in ipso aliqua actio, et sit circa ipsum ; ergo a simili videtur ex alia parte, quod absque imperfectione Dei in agendo, possit poni aliqua ratio ex parte praedestinati. Et iste innititur in ista conclusione auctoritati Augustini praeallegatae, 83. quaestionum, quae non videtur retractata, et hic potest introduci expositio Magistri superius posita.
Ulterius in speciali dicit, ouae sit ista ratio, quia bonus usus liberi arbitrii praevisus ex parte electi, et malus usus liberi arbitrii praevisus ex parte reprobati ; hoc declarat sic : licet gratia principaliter operetur in actibus bonis, tamen liberum arbitrium cooperatur, quod probat per Augustinum super illud Psalmi : Adjuva nos) Deus, salutaris noster, ubi dicit Augustinus : Cum ait, adjuva nos, nec ingratus est gratiae, nec tollit liberum arbitrium ;qui enim adjuvatur, etiam per seipsum aliquid operatur. Quando igitur offertur gratia viatori, si recipiat gratiam oblatam, et ei secundum usum liberi arbitrii bene cooperetur, meretur habere gratiam secundum gradum ulteriorem, sicut exemplificat in multis gradibus intermediis a statu peccati mortalis usque ad statum gloriae, quos non oportet modo enumerare omnes, et ita videtur quod totus bonus usus liberi arbitrii pro omnibus statibus praevisus, possit esse ratio electionis aeternae ipsius bene usuri, et ita ex alia parte de malo usu et reprobatione.
Et si objiciatur contra istud, quod bonus usus liberi arbitrii est per gratiam, ergo pertinet ad effectum praedestinationis, et ita non est ratio eligendi. Respondet, quod bonus usus quodammodo non includitur sub praedestinatione nec sub ejus effectu, licet non sit sine ejus effectu, nec sit distinctum, quod est praedestinationis ab eo quod est liberi arbitrii. Sic igitur secundum ipsum, et in communi, circa totum genus humanum, potest assignari bonus usus et malus usus, et de quocumque homine potest assignari ratio ex parte ipsius, non propter quam, sed sine qua non, tamen in speciali circa determinatum hominem, non est hominis illam rationem investigare, quamvis non desit, et vix possit sciri, cum in speciali secundum eum, magna inopia reddendae rationis Apostolus laboraverit, cum dixit ad Rom. 11. O altitudo divitiarum, quia in hoc constitit judicii Dei abyssus multa.
Sed contra istud arguitur : Primo, quia Deus non praevidet istum bene usurum libero arbitrio, nisi quia vult vel praeordinat istum bene usurum eo, quia sicut dictum est d. 39. certa praevisio futurorum contingentium est ex determinatione voluntatis divinae : si ergo offerantur voluntati divinae duo aequales in naturalibus, quaero quare istum praeordinat bene usurum libero arbitrio, etillumnon ? Non est bujus, ut videtur, assignare rationem nisi voluntatem divinam. Et haec est prima distinctio inter eos, quam per te sequitur electio vel reprobatio ; ergo in prima distinctione pertinente ad praedestinationem et reprobationem, sola ratio est divina voluntas.
Praeterea ista ratio quam ponit, non videtur communis omnibus praedestinatis et reprobatis. Primo quidem, quia non parvulis, in quibus non praevidet Deus usum bonum vel malum liberi arbitrii.
Et si dicas, quod etsi non praevideat usum talem, tamen praevidet istum bene fuisse usurum si supervixisset, illum fuisse male usurum si supervixisset, et ideo istum perducit ad Baptismum, et illum non, et iste salvatur, et ille damnatur.
Sed hoc ipse ita improbat, quia propter bonum usum praevisum alicujus, si supervixisset, non acceptatur vel damnatur. Tunc enim adultus secundum eos, moriens in gratia non praemiaretur secundum merita quae jam habet, sed secundum illa quae praevideretur habiturus si supervixisset. Similiter si loquamur de Angelis praedestinatis et non praedestinatis, quem usum liberi arbitrii praevidet Deus in isto, si offeratur gratia, quem non praevidet in illo, propior quem praedestinat istum et illum reprobat.