IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(u) Quarta paena est excommunicatio, etc. Vide Scholiuin, quod summarie fundamentum hujus doctrinae exponit; quoad numerum vero vide Tolelum in Summa, lib. 1. c. 14. et deinceps, Suarez tom. 5. de censuris, Regiualdum in praxi lib. 9. Sayrum de censuris, lib. 3. et Navarr. in Sumo, c. 27. Summistas verb. Excommunicatio. Fertur ob peccatum mortale et grave, cui annexa est contumacia, et idem de interdicto et suspensione. Tridentin. sess. 25. cap. 3. de reformat. cap. Praesenti 5. q. 2. Veritatis, etc. de dolo et contumacia, cap. 2. de testibus cogendis, cap. Honoratus d. 75. August. de corrept. et gratia, cap. 15. cap. Nullus 11. quaest. 3. Est communis. Abbas in cap. ultimo, de cohabitatione clericorum et mulierum, Felinus in cap. Apostolicae, etc. de exceptione. Ideoque non pro omni peccato etiam mortali ferenda est, sed pro gravi, cui annexa est contumacia, ut dicit Doctor. Et ratio quam assignat, est efficax, quia haec potestas data Ecclesiae explicatur in illo loco, quem insinuat Doctor Matth. 18. et ejus exercitium declaratur fieri debere contra eos, qui non audiunt Ecclesiam, qui sunt contumaces, ut docet D. Thom. in 4. distinct. 18. quaest. 2. artic. 1. quaestiunc. 3. Noster Castro lib. 2. de lege poenali, concl. 4. Covarr. in cap. Alma mater, Navarr. in Summa, cap. 27. nam. 9. et 11. Solo in 4. distinct. 22. quaest. 1. artic. 2. et lib, 5. de Justitia et Jure, quaest. 6. artic. 2. Suarez disput. 4. sect. 5. Quin etiam haec censura non debet fieri, nisi in casu quo alia remedia et monitiones nullum habeant effectum. Unde Tridentinum sess. 25. de reformat. c. 14. in casu concubinalus clericorum sic ordinat procedendum, ut primo admoneantur. Secundo, nisi emendati fuerint, priventur tertia parte fructuum. Tertio, privatione beneficii, officii, portionum, pensionum, et inhabiles fiant ad dignitates, officia, beneficia. Quarto, tandem excommunicentur, si in delicto haeserint, aut intermissum cousortiun repetant. Quis autem sit Minister juris ? etc.-vide distinct. 19.
(x) Qualiter relaxatur? etc. Tenet communem sententiam de absolutione ab excommunicatione non reservata ex c. Nuper, etc. de sentent. excommunicat. Sed probationem ex illo capite dicit non esse efficacem, quantum ad vim consequentiae, quia simpliciter non sequitur ; conditor Canonis non reservat, ergo concessit. Non sequitur, inquam, per ipsa Jura, ex regula : Quod non est concessum, videtur esse prohibitum. Et clarum est rationem praedictam non tenere universaliter in materia jurisdictionis, neque ex natura rei, neque etiam de Jure, universaliter loquendo, quod requiritur ad vim consequentiae; non ex natura rei, quia inferior nequit dispensare in lege superioris, ut Parochiis in statuto Episcopali, aut Episcopus in lege Pontificia; neque consequenter potest propria auctoritate tollere effectum legis, aut paenam, quae ex lege est auctoritate propria ; non sequitur eadem consequentia universaliter secundum Jura, ut patet de dispensasione legum, et irregularitatum, alias sequeretur quod Episcopus posset dispensare in gradibus prohibitis, verbi gratia, contrahendi matrimonium, eo ipso quod non sit prohibita dispensatio ; saepe enim in lege non fit expressa mentio concessionis, verbi gratia, in cap. Dilectus, etc. de temporibus ordin. expresse dicitur quod
Archiepiscopus non potuerit dispensare cum Episcopo, ut eodem die tres sacros Ordines conferret : Quia hujusmodi dispensatio, inquit Pontifex, a Canone minime est permissa, ubi glossa colligit non posse Episcopos dispensare in Jure ordinario, nisi in casibus sibi permissis.
Ante autem declarationem illam Pontificis non legitur prohibitio specialis facta in illo casu, aut reservatio expressa potestatis, praeter illam solam, quae ex vi legis, ut a potestate superiori emanavit, orta est. Simile est illud Tridentini sess. 7. de Sacram. in genere, canon. 13. ubi negatur posse Episcopos aut alios Praelatos Ecclesiae habere potestatem mutandi aut innovandi Ritus communes Ecclesiae, ministrandi Sacramenta. Videantur Doctores in capitulo, et si Clerici, etc. de judiciis, etc. cum glossa. Ratio ergo Pontificis in c. Nuper, de sentent. excommun. intelligenda est de absolutione ab excommunicatione, quia id conceditur vel supponitur concessum ex usu et praxi Ecclesiae, cujus optima congruentia est illa, quam Doctor infra insinuat sig. Comparando, etc. de facilitate remissionis seu absolutionis ab excommunicatione : ideo, inquit, facilius remittitur, quia gravissima est, et a pluribus excludit, ob periculum itaque animarum, et quia non debet protrahi absolutio, quando reus satisfacit, et se disponit cap. Qua fronte, etc. de appellat. ideo ex intentione Ecclesiae auferenda est; et haec potestas ad Praelatos ordinarios emanat, non ex propria auctoritate, sed ex Ecclesiae et Pontificis indulgentia. Diversam rationem ab hoc inducit potestas dispensandi in lege aut aliis paenis. Ideoque non valet illud axioma : Quidquid potest Papa in universali, Ecclesia, potest Episcopus in sua dioecesi, nisi prohibeatur, etc. Fallit enim in pluribus, quia plura potest Pontifex circa irritationem aliquorum actuum, quod nequit Episcopus: plura impedimenta statuere et inhabilitates, quod nequit Episcopus. Item, statuere circa ministerium Sacramentorum plura, quae nequit Episcopus. Idem patet in dispensationibus etiam.