CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Haec propria sententia Scoti videtur, quae est etiam communis antiquorum et recentiorum, et consistit in duobus. Primum est praedestinationis ex parte nostra nullam esse causam vel rationem. Secundum reprobationis positivae dari causam, scilicet peccatum finale. Primum probat, quia volens, etc. Secundum probat, quia secundum Augustinum, Deus non prius est ultor quam homo peccator. Et ponit quatuor instantia circa hanc materiam, et exemplum quo suam opinionem declarat, et propositis duobus dubiis, nullam sententiam firmiter asserit, sed ignorantiam cum Paulo confitendo, liberum relinquit sentire quod placuerit, salvatis salvandis, quia hoc totum inscrutabile est.
Potest aliter dici (b), quod praedestinationis nulla est ratio etiam ex parte praedestinati aliquo modo prior ista praedestinatione ; reprobationis tamen est aliqua causa, non quidem propter quam Deus effective reprobat, inquantum est actio a Deo, sicut argutum est in praemissa opinione, quia tunc Deus esset passivus, sed propter quam ista actio sic terminetur ad istud objectum et non ad aliud.
Primum probatur, quia volens ordinate finem, et ea quae sunt ad finem, prius vult finem quam aliquod entium ad finem, quia propter finem alia vult ; ergo cum in toto processu, quo creatura beatificabilis producitur ad perfectum finem, finis ultimus sit beatitudo perfecta, Deus volens huic aliquid istius ordinis, primo vult huic creaturae bealificabili finem, et quasi posterius vult sibi alia, quae sunt in ordine illorum, quae pertinent ad illum finem. Sed gratia, fides, merita, et bonus usus liberi arbitrii, omnia ad istum finem sunt ordinata, licet quaedam remotius et quaedam propinquius ; ergo primo isli vult Deus beatitudinem quam aliquod istorum, et prius vult ei quodcumque istorum, quam praevideat ipsum habiturum quodcumque istorum ; igitur propter nullum istorum praevisum vult ei beatitudinem.
Secundum probatur, quia damnatio non videtur bona nisi quia justa, f nam secundum Augustinum 11. super Gen. c. 24. Non prius est Deus ultor, quam aliquis sit peccator. Videtur enim esse crudelitatis punire aliquem, non praeexistente in eo culpa ; igitur a simili, non vult prius aliquem punire quam videat aliquem esse peccatorem. Non igitur primus actus voluntatis divinae circa Judam, est velle damnare Judam, prout Judas offertur in puris naturalibus, quia tunc videretur velle damnare sine culpa ; sed videtur quod oportet Judam offerri voluntati divinae, sub ratione peccatoris, antequam velit ipsum damnare ; ergo cum reprobare sit velle damnare, reprobatio habebit ex parte objecti rationem aliquam, scilicet peccatum finale praevisum.
Hoc confirmatur auctoritate Augustini in lib. de Praedest. Sanctorum, et ponitur in littera.
Contra istud (c), Petrus et Judas aequales in naturalibus voliti a Deo in esse existentiae in illo instanti, in quo offeruntur voluntati divinae in existentia naturali, et aequales, Deus per te primo vult Petro beatitudinem : quaero tunc quid vult Judae ? Si damnationem, habetur propositum, quia tunc reprobat sine omni ratione. Si beatitudinem, ergo praedestinat Judam.
Dici potest, quod in isto primo instanti, nihil vult Judae, sed tantum est ibi negatio volitionis gloriae. Et similiter quasi in secundo instanti naturae, quando vult Petro gratiam, adhuc nullus actus positivus voluntatis divinae est circa Judam, sed tantum negativus. In tertio instanti, quando vult permittere Petrum esse de massa perditionis sive dignum perditione, et hoc sive propter peccatum originale sive actuale, tunc vult permittere Judam simili modo esse filium perditionis ; et hic est primus actus positivus, uniformis quidem circa Petrum et Judam. Sed ex isto actu est illud verum (d), Judas erit finaliter peccator, positis illis negationibus, scilicet quod non vult sibi dare gratiam nec gloriam. In quarto instanti offertur Judas, ut peccator finaliter voluntati divinae, et tunc ipse vult juste punire et reprobare Judam.
Nec mirum quod non ponitur similis processus praedestinationis et reprobationis, quia bona omnia attribuuntur principaliter Deo, mala autem nobis ; et ita Deum praedestinare sine ratione, congruit bonitati suae, sed ipsum velle damnare non videtur sibi immediate posse attribui respectu objecti, ut cogniti in suis puris naturalibus, sed tantum respectu objecti ut cogniti in peccato mortali finali.
Potest confirmari ista responsio per simile. Ponamus duos ex parte sui aeque fgratiosos mihi, quorum alterum diligo, alterum non et istum quem diligo, praeordino ad aliquod bonum, per quod possit mihi placere ; illum autem quem non diligo, non praeordino ad tale bonum. Si ita esset, quod in potestate mea esset permittere eos posse offendere, possem velle permittere utrumque offendere, et ex quo illum perducere non volo ad illud, per quod posset mihi placere, praescirem offensam ejus fore perpetuam, et ita me juste punire eum, praescirem autem offensam alterius remittendam sive commutandam ad quod vellem.
Sed adhuc (e) contra istud instatur, quia Deus certitudinaliter non praevideret Judam esse malum secundum istam viam, nam sola permissio alicujus actus, et certitudo de permissione, non facit certitudinem de illo actu, quia oportet habere aliquam causam effectivam ; igitur ex hoc solo quod Deus praescit se velle Judam permittere peccare, non erit certus de Juda peccaturo, vel Judam esse peccaturum ; vel loquamur de Angelo bono et malo, qui non erant in peccato originali, ex hoc inquam solo, non videtur quod sciat Luciferum esse peccaturum, et ex hoc solo (ut videtur) non offertur sibi Lucifer ut peccator.
Praeterea, quid est istud velle permittere Luciferum peccare ? Si hoc est aliquis actus positivus voluntatis respectu peccati, igitur videtur quod vult eum peccare. Si non est actus positivus respectu actus peccati, sed respectu actus permissionis, tunc erit actus reflexus, et tunc erit quaerere de ista permissione quis actus sit. Si actus positivus voluntatis, ergo videtur adhuc quod Deus habeat actum positivum respectu peccati quod permittit.
Primum isloium solvitur per hoc, quod Deus praescit se cooperaturum Lucifero ad substantiam illius actus, qui erit peccatum. Hoc autem praescit, quia vult cooperari illi, si est peccatum commissionis, vel praescit se non cooperaturum ad actum aliquem, si non vult ipsum, et hoc si iste actus primus (f) est peccatum omissionis ; et sciendo se cooperaturum ad talem substantiam actus cum non circumslantiis debitis, vel non cooperaturum ei ad actum necessarium, et per consequens quem omittet, sciet illum peccaturum, ita quod scit hunc peccaturum, non solum quod scit se permissurum, sed etiam quia scit se cooperaturum huic ad substantiam actus non circum stanti onati, et per consequens iste committet, vel non cooperaturum ei ad actum necessarium, et per consequens iste omittet.
Secundum dubium difficultatem quaerit tangentem divinam voluntatem, de qua non modo, sed alias.
De istis opinionibus omnibus, quia Apostolus videtur disputans de ista materia ad Romanos in fine, quasi totum imperscrutabile relinquere: O altitudo (inquiens) divitiarum sapientiae et scientiae Dei. Et quis novit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit ? ideo ne scrutando de profundo secundum dictum Magistri, eatur in profundum, eligatur quae magis placet, dum tamen salvelur libertas divina sine aliqua injustitia, et alia quae salvanda sunt circa Deum, ut liberaliter eligentem, et qui aliam opinionem tenuerit, respondeat ad ea quae tacta sunt contra eam.
Ad primum argumentum principale (g) respondeo, quod summa bonitas potest stare cum liberali communicatione, licet non sit illa aequalis omnibus. Potest enim summe bonus ex libertate libere communicare, et ut ostendat se non necessario liberalem, sed liberalem libere communicativum ; potest enim sic liberalis, aliquibus duobus apprehensis aequalibus, velle bonum non aequaliter communicare, nec in hoc fit injustitia aliqua, sicut dicit tertia opinio, quia nihil est ibi debitum.
Ad secundum dico (h), quando sunt aliqua duo aeque volibilia et ordinabilia ad aliquem finem, et ex parte sui habent rationem illam propter quam sunt volenda ab aliqua voluntate, voluntas praeacceptans unum illorum alteri ad illum finem, peccat secundum acceptationem personarum ; talis est autem omnis voluntas creata, quia respectu illius, bonitas amabilis est ratio recte amandi. Non sic voluntas increata respectu alicujus boni alterius ab essentia sua ; nullum enim aliud bonum (quia bonum) ideo amatur ab illa voluntate, sed e converso, et ideo non potest acceptare personas, quia non est in eis bonitas, quae sit sibi ratio amandi.
Ad primum in oppositum (I), qui vult tenere aliam viam, potest dicere sicut dicit quarta opinio, quod Apostolus in hoc redarguit praesumptuosos inquirentes illa, quorum non sunt capaces, non autem propter inopiam reddendae rationis, saltem in communi, licet in particulari nesciatur, quod malum praevidet Deus in isto, propter quod reprobet eum ; et in istis specialibus peccatis praevisis, est altitudo divitiarum et sunt judicia incomprehensibilia. Cui videtur concordare illud vocabulum judicii , quia judicium est de particulari agibili ; usitate enim non dicimus de principiis praedictis sive de legibus statutis esse judicia, sed de aliquo particulari actu judicatur, secundum principia practica sive leges statutas, et ideo non obstante quod sit principium practicum statutum per divinam voluntatem, quod omnis praevisus finaliter malus damnetur, tamen de particularibus assumendis, subaudi, iste praevidetur sic finaliter malus, et ille sic, quasi ex hoc judicatur iste reprobatus propter hoc, et ille propter illud, ista judicia sunt inscrutabilia. Non enim scit homo nec potest scire, in quod peccatum Deus vult permittere istum cadere, respectu cujus sit non volitio conferendi gratiam, ut sic offeratur tanquam finaliter peccator in illo peccato, et sic propter illud peccatum praevisum reprobetur. De bonis autem potest poni quod nulla sit ratio, sicut dictum est in quinta opinione.
Et si contra hoc arguas, quod saltem circa bonos non erunt judicia inscrutabilia, facile enim est dicere de eis, quod quia vult, ideo salvat, potest dici quod de eis inquantum praedestinat, non est judicium, neque de facto in existentia, neque quasi in praescientia divina, judicium enim est de aliquo facto vel praeviso. Sed de malis, licet non sit judicium de facto, quia non peccaverunt,potest tamen condemnatio diei judicium de eis in praescientia Dei, ubi dicuntur mali, et tunc inscrutabilas judiciorum potest referri ad malos, ex parte quorum ponitur aliqua ratio, licet illae rationes ex parte diversorum, propter quas quasi ex parte eorum feruntur judicia, sint inscrutabiles, et per hoc judicia inscrutabilia.
Ad aliud, facit pro quinta opinione, quia probat ex parte praedestinatorum nullam esse rationem, sed non ex parte damnandorum.