IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Definit interdictum, ac dividit ponitque ejus causam efficientem et auferentem. Ponitur enim et aufertur quandoque a Jure, quandoque ab homine. Definit etiam ac dividit ponitque eodem modo causas effectivas et destructivas suspensionis. Omnia sunt clara, et per expressa Jura, resoluta. Vide Summistas, v. Interdictum, et v. Suspensio.
Quinta (y) paena est interdictum, quae est arctatio a quibusdam actibus Ecclesiasticis exercendis, vel ab assistendo quibusdam talibus. Et licet ista paena aliquando possit infligi loco, et non personae, quandoque personae, et non loco, quandoque utrique: et sicut infligitur, ita est servanda: tamen, ut est distincta paena a caeteris, frequentius infligitur loco, et non personis, nisi dum in loco sunt, ut scilicet in tali loco non liceat celebrare solemniter divina, nec alios interesse.
Et ista paena interdicti quandoque contrahitur a Jure, quandoque a judice. A Jure occurrit exemplum de receptantibus usurarios extraneos, Extra de usurariis : Usurarum voraginem, et est hodie in 6. lib. A judice propter causas innumeras ; communius propter inobedientiam communem populi terrae. Relaxatur (z) per illum qui posuit interdictum: quandoque etiam relaxatur in certis casibus a Jure, ut patet Extra de sentent. excoinm. cap. Alma mater Ecclesia, et est hodie ib 6. lib.
Sexta (a) paena est suspensio, quae est prohibitio ab aliquo alias conveniente, et hoc ad tempus: in hoc distinguitur ista paena specialiter contra alias. Haec (b) autem est multiplex, quia quaedam est suspensio ab officio ; quaedam a beneficio ; quaedam ab ingressu Ecclesiae: et ultra quandoque incurritur ipso Jure, ut habetur Extra de sent. et re judic. Cum aeterni, et Extra de sentent. excomm. Cum medicinalis. Et etiam in suscipiendo Ordines ab Episcopo, qui renuntiat loco et dignitati tali, quia qui executionem non habet, executionem non confert) et ita si Ordinem confert, suscipiens tamen, executionem non habet, ideo est suspensus. De
- hoc 1. quaest. 7. Daibertum, et Extra de
- ordinat. ab Episc. qui renunt. cap. 1. in gloss. Similiter de ordinato scienter simoniace, ut dictum est supra: frequenter autem infligitur a judice nunc illa, nunc ista. Tollitur autem per relaxationem factam talis suspensionis ab eo qui eam tulit, vel a superiori ejus.