IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(y) Quinta paena est interdictum, etc.
Definit interdictum quod sit arctatio a quibusdam actibus Ecclesiasticis exercendis, vel ab assistendo illis actibus. Dicitur artactio seu prohibitio, seu privatio, quae communis est omnibus paenis. Dicitur a quibusdam actibus Ecclesiasticis exercendis, vel ab assistendo, etc. ut comprehendat usum tam activum quam passivum, quia utrumque modum aliquando includit haec paena, quoad laicos passivum, quoad clericos activum etiam. Dicit etiam ab aliquibus actibus, : etc. quia quidam actus excipiuntur, ut conferre Baptismum et Chrisma, paenitentiam, viaticum, prohibetur extrema unctio, sepultura, et juxta aliquos matrimonium, et Ordo, si conferendus sit laicis, et divina officia. Differt haec paena ab excommunicatione quoad actus, quibus privat, quod excommunicatio sit privatio eorum, ratione communionis. Interdictum vero privat directe usu illorum actuum, et per se quatenus res sacrae sunt, et independenter a communione membrorum, quam spectat excommunicatio. Differt a suspensione, quod haec privat usu activo, et respective ad personas particulares, nempe Ecclesiasticas. Interdictum comprehendit utrumque usum, et etiam communiter, seu usum eorum, quae communia sunt populo et clero.
Interdictum dividit in locale, personale et mixtum, si dirigatur ad locum erit locale ; si ad personam, personale; utrumque potest esse generale et particulare, quorum differentia et natura ex forma interdicti colligi potest. Et quia de natura paenae est, ut non comprehendat nisi eos ad quos dirigitur, tunc spectanda est proprietas verborum, et quid importatur per subjectum, ad quod dirigitur paena; nam si clerus interdicitur, non comprehenditur populus, neque si populus, comprehenditur clerus, neque etiam alii, qui non sunt membra populi, sed omnes et singulos illius corporis tantum comprehendit paena. Circumstantia sententiae, et materia spectanda est, ut verus sensus ejus comprehendatur, ut, v. g. si interdicatur clerus, quia ex usu Ecclesiastico saepe haec vox sumitur pro clero saeculari solo; aliquando etiam ut comprehendit regularem, dubium esse potest an in odiosis appellatione clori veniant Regulares, spectanda est forma sententiae, et materia ut intelligatur, si sententia etiam ad regulares extendatur: nam quando in materia, seu causa non communicant, sic etiam in paena non videntur comprehendi, nisi aliud forma sententiae declaret. Non comprehendi autem in odiosis nomine cleri Regulares, docet Sylvester Interdictum 5. Sed in hoc regula generalis assignari nequit: spectanda enim est forma sententiae, ut cap. Si sententia, de sententia excommunicationis in 6. ubi nomine cleri comprehenduntur Regulares. Sed casus ille ad lolam communitatem oppidi spectabat, cujus onera sentire debebant ; quando autem causa est particularis cleri secularis, tunc non videnlur comprehendi Regulares nomine cleri, nisi alias ex sententia ipsa constet, vel certe in causa communicent.
Interdictum mixtum est, quando non solum locus interdicitur, sed etiam aeque specialiter persona determinate vel indeterminate, vel communitas; aut certe quando primario persona interdicitur, ut Princeps, et locus ad quemcumque pervenerit ; quod interdictum dicitur a quibusdam ambulatorium vel deambulalorium. Ejus mentio fit in c. Non est vobis, etc. de sponsalibus, etc. Dilectis filis, etc. de appellationibus. Interdictum generale locale non includit interdictum generale personale, neque e contra, per se loquendo, quamvis a judice conjungi possint, patet cap. Si sententia, allegato. Interdictum particulare personale non infert interdictum particulare locale: at contra interdictum particulare locale infert particulare personale, nempe ejus qui dedit causam interdicto locali, qui simpliciter est interdictus ubique, donec satisfacienti relaxatur paena, ex dicto capitulo, si sententia, etc. Idem dicas de interdicto generali locali inferre personale, quoad eos, qui causam interdicto dederunt, quia locus non interdicitur nisi ratione delicti personarum, quos poena primario comprehendit ex suo motivo et causa: ubique enim dans causam subest paenae, nisi relaxetur.
(z) Relaxatur per illum, qui posuit interdictum, etc. Hic adducit etiam moderationem Bonifacii VIII, in causa interdicti, quae habetur cap. Alma mater, etc. de sentent. excomm. in 6. Primo quantum ad Sacramentum Paenitentiae ministrandum tempore interdicti. Secundo. quantum ad officia divina et Missas celebrandas januis clausis, et submissa voce, non pulsatis campanis in loco interdicti. Tertio, de suspensione interdicti in festivitatibus Natalis Domini, Paschae et Pentecostes, et Assumptionis Beatissimae Virginis, ut continetur in constitutione; et hoc est quod intendit Doctor de relaxatione interdicti in certis casibus.
Paena eorum, qui violant interdictum si clerici sunt, habetur c. Is cui. de sent. excomm. in 6. et cap. 1. eod. et cap. 1. de sententia, et re judicata, etc Unde colligunt Doctorcs incurrere eos irregularitatem, si Missas, si officia divina celebrant cum solemnitate, exceptis casibus concessis, si ministrent Sacramenta, quae prohibentur.
(a) Sexta paena est suspensio, elc. Definit suspensionem, quod sit prohibitio ab aliquo alias conveniente, et hoc ad tempus, etc. non tollit ergo potestatem, sed usum ejus, et hoc, inquit, ad tempus, etc. Quibus verbis significat distinctionem hujus paenae ab aliis. Loquitur de suspensione, qua est mere paena diversa ab aliis, nam ut fertur per modum censurae, supponit conlumaciam,el includitur in excommunicatione, tanquam pars in toto: neque habet tempus limitatum, cum dependeat a conditione ponenda ex parto suspensi, nempe correctione aut emendatione ; qua autem est mera paena vindicativa, non imponitur, nisi quoad tempus. Idem docent Canonistae, Innocent. c. 1. de excessibus Praelatorum, Abbas in cap. Reprehensibilis, etc. et c. Saepe, etc. de appellat. Patet ex c. Eos, etc. de tempar. ord. in 6. c. fin. eod. cap. Si quis ordinaverit, etc. de Simonia, c. Cum in cunctis, etc. de elect. c. cum Medicinalis, etc. de sentent. excom. in 6. c. Sacro, etc. de sentent. excomm. c. 1. de sentent. et re judicata in 6. c. fin. de offic. judic. delegali, etc. in 6. Clem. Multorum, etc de haereticis, Clem. etc. de vita et honestate clericorum. Ex quibus patet hanc paenam ut plurimum a Jure latam esse temporariam, nisi in casu contumaciae et satisfactionis exhibendae, qualis est illa, quae fertur cap. Quia saepe, etc. de elect. in 6. et c. Praesenti, etc. de officio judicis ordin. cap. Exigit. et cap. Felicis, etc. de censibus in 6.
Quod si suspensio perpetua feratur, potius habet rationem depositionis quam suspensionis: vel certe non plurimum, differt a depositione, vel ab aliis paenis quae perpetuae sunt. Quod si quis velit cum aliis dari suspensionem perpetuam, tunc intelligendus est Doctor notasse differentiam, quae ut plurimum convenit suspensioni, eique soli, quod in re morali sufficit: nam caeterae paenae non limitant tempus ex natura sua, quia excommunicatio et interdictum manent, quamdiu causa eorum manet, et non tolluntur nisi per absolutionem seu relaxationem, posita satisfactione. Irregularitas, infamia, per sententiam, sunt etiam natura sua perpetuae, sicut et depositio et degradatio, neque ex se desinunt, sed per dispensationem et restitutionem; suspensio autem temporaria ex natura sua definit, et finito tempore finitur etiam paena, absque ulla sententia judicis, aut officio aut declaratione.Per hoc ergo recte statuit haec differentia a Doctore in remorali, nam caetera, quae conveniunt suspensioni, conveniunt etiam in toto, vel in parte aliis paenis, praeter differentiam annotatam.
(b) Haec autem multiplex est, etc. Ab officio, beneficio, ab ingressu Ecclesiae, ab executione Ordinis suscepti ab eo qui executionem dare non potuit, et idem de Ordine scienter suscepto a simoniaco. Non commemorat Doctor suspensionem ab Ordine, quia haec includitur in suspensione ab officio absolute lata, quae privat omni usu Ordinis, jurisdictionis et muneris Ecclesiastici, ut communis tradit, cap. Cum dilectus, etc. de consuetud. Panormitans, Clement. capientes, Caveant. etc. de sentent. excomunic. in 6. cap. ultim. de cleric. excommun. injuste, suspensus ab officio, et idem de suspenso ab Ordine, exercens actum Ordinis fit irregularis, cap. Cum aeterni, de sententia, et re judicata in 6. Haec suspensio ab officio intelligitur ab Ordine et jurisdictione, non tamen a beneficio, ut glossa in Clement. Capientes. Patet ex praxi, quia saepe fertur suspensio ab officio et beneficio simul, quae additio esset superflua, si suspensio ab officio esset etiam a beneficio. Suspensus a beneficio non ideo est suspensus ab officio ; glossa in cap. Uniloniensis, etc. de elect. Panormitan. cap. Cum dilectus, etc. de consuetud. Limitat Navarrus quando jurisdictio non competit solum ratione beneficii, cap. 27. in Summa. Suspensus a beneficio est suspensus a perceptione fructuum ; quando simpliciter fertur suspensio, intelligitur major, id est, suspendi ab omnibus, quia nihil limitat, et oportet effectum suum habere delerminatum, alias esset inefficax.
Suspensus ab Ordine minori est suspensus a majori, non e contra. Ostiens. cap. Dilectus filius, etc. de tempor. ordin. cum communi. Suspensus a minori non potest ascendere ad majores ; suspensus a collatione minorum, nequit conferre majores; e contra si a majori conferendo tantum, potest etiam minores conferre. Abbas in cap. flnal. de Apostol. et alii.
Suspensus ab ingressu Ecclesiae nequit exercere in ea Ordinem ; aut audire in ea divina. Joannes Andreas, Geminian. Anc. in c. Is cui, etc. de sentent. excommunic. in 6. nequit in ea sepeliri, aut in ccemeterio ejus, nisi paenitens absolvatur, potest tamen omnia extra illam percipere Sacramenta. Plura circa haec vide apud Doctores et Summistas.