CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textus Magistri Sententiarum)
De omnipotentia Dei. Nunc de omnipotentia Dei agendum est, ubi prima consideratio occurrit, quomodo vere Deus dicatur omnipotens : an quia omnia possit, an tantum, quia ea possit quae vult. Quod enim Deus omnia possit, pluribus auctoritatibus comprobatur. Ait enim Augustinus in lib. quaest, veteris ac novae legis: " Omnia quidem potest Deus, sed non facit nisi quod convenit veritati ejus et justitiae. " Idem in eodem : " " Poluil Deus cuncta simul facere, sed ratio prohibuit, " id est, voluntas. Rationem nempe ibi voluntatem Dei appellavit, quia Dei voluntas rationabilis est et aequissima. Fatendum est ergo, Deum omnia posse.
Quomodo dicatur Deus omnia posse, cum nos multa possimus quae ipse non potest ?
Sed quaeritur, quomodo omnia posse dicatur, cum nos quaedam possimus, quae ipse non potest? Non potest enim ambulare, loqui et hujusmodi, quae a natura divinitatis sunt penitus aliena, cum horum instrumenta nullatenus habere queat incorporea et simplex substantia. Quibus id respondendum arbitror, quod hujusmodi actiones, ambulatio scilicet et locutio et hujusmodi,
a Dei potentia alienae non sunt, sed ad ipsam pertinent. Licet enim hujusmodi actiones in se Deus habere 1 non possit, non enim potest ambulare vel loqui et hujusmodi, eas tamen in creaturis potest operari. Facit enim ut homo ambulet et loquatur, et hujusmodi. Non ergo per istas actiones divinae potentiae detrahitur aliquid, quia et hoc potest facere Deus omnipotens.
De aliis objicitur.
Sed sunt alia quaedam, quae Deus nullatenus facere potest, ut peccata ; non enim potest mentiri, non potest peccare. Sed non ideo omnipotentia Dei in aliquo detrahitur vel derogatur, si peccare non posse dicitur, quia non esset hoc potentiae, sed infirmitatis. Si enim hoc posset, omnipotens non esset. Non igitur impotentiae, sed potentiae imputandum est, quod ista non potest. Unde Augustinus 15. libr, de Trinit. "Magna, inquit, Dei potentia est non posse mentiri. " Sunt enim quaedam, quae in aliis rebus potentiae deputanda sunt, in aliis vero minimo, et quae in aliis laudabilia sunt, in aliis vero reprehensibilia sunt. Non ergo Deus ideo minus potens est, quia peccare non potest, eum omnipotens nullatenus sit qui hoc potest.
Item de aliis opponit.
Sunt etiam et alia quaedam, quae Deus non potest ; unde videtur non omnia posse. Non enim potest mori vel falli. Unde Augustinus libro de Symbolo: " Deus omnipotens non potest mori, non potest falli, non potest miser fieri, nec potest vinci. Haec utique et hujusmodi absit, ut possit omnipotens. Si enim hujusmodi passionibus atque defectibus subjici posset, omnipotens minime foret. " Et inde monstratur omnipotens, quia ei haec propinquare non valent ; potest tamen haec in aliis operari.
Quod omnipotentia Dei secundum duo consideratur.
Sic igitur diligenter considerantibus omnipotentia ejus secundum duo apparet, scilicet quod omnia facit quae vult, et nihil omnino patitur. Secundum utrumque Deus omnipotens verissime praedicatur, quia nec aliquid est, quod ei ad patiendum corruptionem inferre valeat, nec aliquid ad faciendum impedimentum afferre. Manifestum est itaque, Deum omnino nihil posse pati et omnia facere posse praeter ea sola, quibus ejus dignitas laederetur ejusque excellentiae derogaretur, in quo tamen non est minus omnipotens. Hoc enim posse non esset posse, sed non posse. Nemo ergo Deum impotentem in aliquo dicere praesumat, qui omnia potest, quae posse potentiae est; et inde vere dicitur omnipotens.
Quibusdam auctoritatibus traditur, quod ideo dicitur omnipotens, quia potest quidquid vult.
Ex quibusdam tamen auctoritatibus traditur, ideo vere dici omnipotens, quia quidquid vult, potest. Unde Augustinus in Ench. " Non ob aliud veraciter vocatur omnipotens, nisi quoniam quidquid vult, potest, nec voluntate cujuspiam creaturae voluntatis omnipotentis impeditur effectus. " Idem libro, de spiritu ei littera: " Non potest Deus facere injusta, quia ipse summa justitia et bonitas est. Omnipotens vero est, non quod possit omnia facere, sed quia potest efficere, quidquid vult, ita ut nihil valeat ejus voluntati resistere, quin compleatur, aut aliquo modo impedire eamdem. " Joannes Chrysostomus in Homilia quadam de expositione Symboli ait: " Omnipotens dicitur Deus, quia posse illius non potest inveniri non posse, dicente Propheta : Omnia quaecumque voluit, fecit. Ipse est ergo omnipotens, ut totum quod vult, possit. Unde Apostolus: Ejus, inquit, voluntati quis resistit ? " His auctoritatibus videtur ostendi, quod Deus ex eo tantum dicatur omnipotens, quod omnia potest, quae vult, non quia omnia possit.
Determinatio praemissarum auctoritatum.
Sed ad hoc potest dici, quod Augustinus, ubi dic.il : Omnipotens non dicitur, quod omnia possit, etc. tam ample et generaliter accepit
omnia, ut ethim mala includeret, quae Deus nec vult nec potest. Non ergo negavit, eum posse omnia quae convenit ei posse. Similiter cum dicit: Non ob aliud veraciter dicitur omnipotens, nisi quoniam quidquid vult, potest, non negat, eum posse etiam ea quae non vult; sed adversus illos qui dicebant, Deum multa velle, quae non poterat, affirmat eum posse quidquid vult, et ex eo vere dici omnipotentem, non ob aliud, nisi quia potest quidquid vult. Sed cave, quomodo intelligas potest quidquid vult, an quidquid vult se posse, an quidquid vult facere, an quidquid vult fieri. Si enim dicas, ideo omnipotentem vocari, quia potest quidquid vult se posse ; ergo et Petrus similiter omnipotens dici potest, vel quilibet Sanctorum beatorum, quia potest quidquid vult se posse, et potest facere quidquid oult facere. Non enim vult facere, nisi quod facit, nec posse, nisi quod potest ; sed non potest facere quidquid vult fieri. Vult enim, salvos fieri qui salvandi sunt; verumtamen eos salvare non valet. Deus autem quidquid vult fieri, potest facere. Si enim vult aliquid fieri per se, potest illud per se facere, et per se facit, sicut caelum et terram per se fecit, quia voluit. Si autem vult fieri per creaturam et per eam operatur, sicut per homines facit domos et hujusmodi artificialia, et Deus quidem ex se et per se potest ; homo autem vel Angelus, quantumcumque beatus est, non est potens ex se vel per se.
Oppositio. Sed forte dices, nec Dei Filius potest a se, nec Spiritus sanctus, sed solus Pater. Ille enim potest a se, qui est a se: Filius aulem, quia non est a se, sed a Patre, non potest a se, sed ad Patre; et Spiritus sanctus ab utroque. Ad quod dicimus, quia licet Filius non possit a se, nec operetur a se, potest tamen et operatur per se: sic et Spiritus sanctus. Unde Hilarius libro nono de Trinitate: " Naturae, inquit, cui contradicis, haeretice, haec unitas est, ut ita per se agat Filius, ne a se agat, et ita non a se agat, ut per se agat. " Per se autem dicitur agere, et potens esse, quia naturalem habet potentiam eamdem, quam et Pater, qua potens est et operatur: sed quia illam habet a Patre, non a se, ideo a Patre, non a se dicitur posse et agere. Homo autem vel Angelus gratuitam habet potentiam, qua potens est. Ideo igitur vere ac proprie Deus Trinitas omnipotens dicitur, quia per se, id est, naturali potentia, potest quidquid vult fieri, et quidquid vult se posse. Nihil enim vult fieri, quod non possit facere per se vel per creaturas, et nihil vult se posse, quod non possit: et omne quod vult fieri, vult se posse, sed non omne quod vult se posse, vult et fieri. Si enim vellet et fieret, quia voluntati ejus nihil resistere potest.
(Finis textus Magistri.)