In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Quinque paenas ultimas, id est, infamiam, irregularitatem, excommunicationem, interdictum et suspensionem, non irritare collationem Ordinum. De degradatione si fiat circa Episcopum, id est dubium, juxta dicta dist. praeced. n. 6. Si enim teneatur non esse Ordinem, consequenter dicendum collationem Ordinum ab Episcopo degradato, esse nullam. Hanc tamen non tenet Doctor, ut ibi notavi, quia multo magis est Ordo quam Ostiariatus et Lectoratus.
De (c) secundo articulo principali certum est de quinque paenis ultimis, quod non prohibent a collatione, vel susceptione Ordinum de facto, ut probatur per Augustinum 1. q, 1. Quod quidam; et est ratio, quia cum illis paenis potest stare et ratio ministri et suscipientis, et intentio, et alia necessaria hinc inde: de Jure autem prohibent, ita quod illicite attentetur contrarium, tamen si attentatur hoc, fit quod intenditur. Ratio autem istius negationis est, quia Ecclesiae collata est potestas ordinandi sibi ministros, ut colligi potest ex Apostolo 1. ad Thimoth. c. 3. ubi describitur quales debent Diaconi ordinari. De prima autem poena, scilicet degradatione, maxime si fiat circa Episcopum, dubium est utrum excludat conferre Ordines de facto; sed pro et contra habetur quaest, praecedente, arlic. 2.
Ad argumenta. Ad primum concedi potest quantum ad quinque paenas primas: sed si teneatur quantum ad sextam paenam, quod Episcopus depositus simpliciter non est Episcopus, tunc quoad illum casum neganda est similitudo in consequentia, quia character Sacerdotii tolli non potest, nec per consequens Sacerdotium, sicut Episcopatus.
Ad aliud, non sufficit intentio, nisi sit minister idoneus, qualis non est depositus secundum illam opinionem.
Ad tertium, non est simile, quia paenitentia est Sacramentum generale, et ideo ab illo nullus excluditur, nec de facto, nec de Jure ; alia Sacramenta, quae includunt aliquid excellentiae, bene possunt alicui negari propter . delictum, hoc exigens.
Ad illud de haeresi verum est, quod non excludit de facto, sed de Jure excludit, si talis etiam non sit condemnatus. Si vero sit praecisus et condemnatus ab Ecclesia, non confert Ordines, si Episcopatus non sit Ordo, et possit simpliciter auferri, sicut haberent respondere illi, qui tenent Episcopatum non esse Ordinem, sed quamdam dignitatem additam super Ordines, quae ad jurisdictionem magis spectat.
Ad argumenta in oppositum. Ad primum, concedo quod simoniaci ordinatio est irrita quantum ad executionem, tamen Ordinem recipit, et ideo non indiget nisi ut ejus suspensio relaxetur.
Ad secundum, consequentia non tenet, quia ministro Ecclesiae datum est, ut sit minister in conferendo, non in auferendo.
Ad tertium tangetur inferius, quomodo Ecclesia potest personas illegitimare, et sic inhabilitare, ne sint idoneae ad contrahendum matrimonium; sed hic, ex quo collatus est character, non est similis potestas ad auferendum illis. Et cum arguitur quod est illud magis secundum legem naturae quam istud, verum est, ut matrimonium contractum sit ratum, sed non ut quaecumque personae, nullo obstante impedimento,possint illud matrimonium contrahere. Magis cnim est de lege naturae, quod Deus illud quod imprimit naturae, quod non repugnat peccato nec formaliter, nec tanquam causae demeritoriae, perpetuo remaneat in anima quam quod quicumque, et quaecumque sint habiles ad contrahendum matrimonium ; et ideo habilitatio aliqua personarum ad istum actum, non est ita contra legem naturae, sicut characterem alicui impressum deleri.