CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Si sumatur omnipotentia pro potentia productiva omnis possibilis, mediate vel immediate, tunc eo modo quo ostenditur dari primum efficiens, ut supr. dist. 2. quaest. 1. ostenditur talem omnipotentiam ei competere ; at, si sumatur respectu cujuslibet possibilis sine cooperatione alterius causae, non demonstratur quod Deo competit. Primo, quia hoc non constat ex eminentia causandi,quia secundum Philosophum 2. Phys. Sol est causa eminentior bove, sine quo tamen bovem non generat Secundo, Philosophi non potuerunt cognoscere Deum posse agere contingenter, supra dist. 8. quaest, 5. ergo, nec immediate. Tertio, tenebant quod exlnihilo nihil fit, de quo 2. d. 1. quaest. 1. Quarto, posuerunt Deum ad extra agere necessario, de quo supra late d.8. quaest. 5. ostenditur tamen ut probabilius, omnipotentiam istam Deo convenire.
Hic responderi (a) posset distinguendo, quod omnipotens aut potest dici agens, quod potest in omne possibile mediate vel immediate, et hoc modo est potentia activa primi efficientis omnipotentia, prout extendit se ad omnem effectum in ratione causae proximae vel remotae. Et si naturaliter possit concludi esse aliquod primum efficiens, sicut ostensum est supra distinct. 2. naturaliter etiam potest concludi illud esse omnipotens, hoc modo loquendo. Alio modo accipitur omnipotens proprie theologice, prout omnipotens dicitur, qui potest in omnem effectum immediate, et in quodcumque possibile, hoc est, in quodcumque quod non est ex se necessarium, nec includit in se contradictionem, ita, inquam, immediate, quod sine omni cooperatione cujuscumque alterius causae agentis. Et hoc modo omnipotentia videtur esse credita de primo efficiente, et non demonstrata, quia licet primum efficiens habeat in se potentiam effectivam eminentiorem potentia cujuscumque alterius causae effectivae, habeat etiam in se eminenter potentiam effectivam cujuscumque alterius causae, sicut deductum est dist. 2. et per hoc probatum . est eum habere potentiam infinitam, et istud sit quasi ultimum ad quod ratio naturalis potuit attingere de Deo cognoscendum ; tamen ex hoc non videtur posse concludi omnipotentia secundum istum intellectum, quia, etsi verum sit, non tamen est manifestum naturali ratione, quod habens causalitatem eminenter in se, et causalitatem causae secundae eminentius, quam illa causa secunda habeat respectu sui effectus, posset immediate in effectum immediatum causae secundae. Ordo enim causarum superiorum et inferiorum hoc non concludit, quia, etsi Sol haberet in se causalitatem eminentiorem quam habeat bos vel aliud animal, non tamen concederetur Solem immediate posse generare bovem, sicut potest immediate cum bove generare.
Et hoc maxime ponerent Philosophi, quia non posuerunt causam secundam necessario concurrentem propter aliquam perfectionem addendam effectui, sed quasi magis propter imperfectionem addendam, quia causalitas primae causae immediate perfecta est, ideo posuerunt eam non posse immediate esse causam alicujus imperfecti effectus ; et ideo oportet causam agentem aliam concurrere imperfectiorem, ut illa prima non produceret secun -dum ultimum potentiae suae, sed cum illa causa agente secunda effectum diminutum et imperfectum produceret, hoc est, non ita perfectum effectum produceret mediante causa secunda imperfecta, sicut immediate produceret, non mediantibus causis secundis.
Praeterea, si Philosophi nun potuerunt per rationem naturalem concludere Deum posse contingenter causare, quanto magis nec posse immediate in quemcumque effectum, vel in. quodcumque quod potest producere, mediantibus aliis causis secundis.
Praeterea, si ipsi habuerunt quasi pro principio, quod de nihilo nihil fit, saltem in istis generabilibus et corruptibilibus, non videtur Deum sic esse omnipotentem, quod possit aliquem effectum totaliter producere sine omni alia causa concausante.
Praeterea, si Philosophi posuerunt Deum esse necessario agentem, sicut videntur multi eorum sensisse et posuisse, si cum hoc ponerent quod esset omnipotens secundum istum intellectum secundum, haberent negare omnem aliam causalitatem cujuscumque causae secundae, quod est maximum inconveniens eis ; nam causa necessario causans, in quocumque instanti comparetur ad effectum, necessario in eodem instanti causat et agit; ergo (cum prius comparetur causa superior ad effectum quam causa inferior, et tunc per te, necessario est omnipotens) in illo instanti producit effectum totum ; ergo in secundo instanti, in quo comparatur causa secunda ad eumdem effectum, nihil intelligitur tunc causandum, et ita agens secundum vel causa secunda, nihil potest causare. Et ex hoc apparet quod ista propositio: Quidquid potest causa effectiva prima cum causa secunda, potest per se immediate, non est nota ex terminis, neque ratione naturali, sed est tantum credita, quasi ipsa omnipotentia ex qua dependet, esset nola ratione naturali. Facile esset probare ipsis Philosophis multas veritates et propositiones, quas ipsi negant, et facile esset eis probare saltem possibilitatem multorum quae credimus, quae ipsi negant. Omnipotentia tamen hoc modo sumpta (licet non sufficienter demonstretur), probabiliter tamen potest probari sicut verum et necessarium, et probabilius quam quaedam alia credita, quia non est inconveniens quaedam credita esse evidentiora quam alia.
Ad auctoritatem Richardi. Dico, quod etsi sint necessariae rationes ad omnipotentiam probandam, sicut et ad quaedam alia credita, tamen non sunt evidenter necessariae et verae, sicut illa ratio, quae probat Trinitatem, propter duplicem productionem ad intra in divinis, quia licet sit ex necessariis, non tamen praemissae sunt necessario evidentes, quia non sunt nolae ex terminis nobis notis, neque ex immediatis nobis notis possibile est hoc inferre, sicut dictum est distinct. 2. quaest. 1.
Ad secundum dico (b) quod infinita potentia Dei, etsi possit concludi de Deo naturali ratione, non tamen omnipotentia secundum quod proprie sumitur. Et cum dicis, quod infinita potentia nulla potest major cogitari, verum est intensive ; tamen non videtur contradictio quod sit, vel cogitetur major potentia ad plura se extendens extensive. Vel diceretur, quod etsi non sit contradictio omnipotentiam cogitari, quae ut sic aliquo modo excedat infinitam potentiam non intellectam, ut omnipotentia, non tamen est naturaliter notum potentiam sic intellectam esse omnipotentiam. Et cum dicis notam esse omnipotentiam proprie sumptam, hoc negatur.
Et cum probatur, quia omnis ratio probans impossibile sequi ex ea, est sophistica.
Ad hoc dicitur, quod est sophistiea, non tamen potest solvi per rationem naturalem, quia prout dicitur sophistica et peccans in materia, est habens aliquam praemissam falsam ; et non potest solvi, nisi per interemptionem illius praemissae, quae tamen non potest cognosci interimenda per rationem naturalem, sicut non potest cognosci vera per rationem naturalem.
Sed contra istud arguo sic: Aut illa, quae apparent vera, et non apparent interimenda ex ratione naturali, apparent esse vera ex terminis tanquam immediata, aut apparent esse conclusa ex immediatis. Si primo modo, ergo intellectus noster non potest esse certus de propositionibus immediatis, quae sit vera et quae non, quia tunc apparerent aliquae propositiones verae et immediatae, quae tamen sunt simpliciter falsae, et ita non erunt aliqua principia certa tanquam januae in domo, contra Philosophum et Commentatorem secundo Metaphysicae, circa quae non contingit errare. Si secundo modo appareant esse vera tanquam conclusa ex immediatis, tunc arguo de illo Syllogismo sophistico sicut de isto, aut peccat in materia aut in forma. Si in materia, tunc potest solvi, quia praemissa falsa peccans in materia potest interimi. Si in forma, adhuc potest solvi per artem Logicam.
Si autem dicatur quod peccat in forma, et tamen non potest solvi ratione naturali, istud videtur absurdum, quia sicut intellectus inclusus in naturalibus tradidit omnem artem de Syllogismo apparenti informi et defectuoso, sic posset solvere per illam artem omnem talem Syllogismum, applicando talem artem ad talem paralogismum.
Ideo dico aliter (c), quod etsi quicumque paralogismus deducens apparenter ad impossibile, ex praemissa significante Deum esse omnipotentem, posset solvi per intellectum et rationem naturalem, sive peccet in materia sive in forma, et intellectus posset scire quemcumque talem paralogismum divisim factum esse solubilem, non tamen sequitur, quod sciat istud non esse impossibile. Stat enim oppositum, scilicet quod dubitet istud esse oppositum primum ex repugnantia terminorum, ex quo tamen non posset sequi aliquod manifestius impossibile ; aut quod dubitet utrum ex isto possit inferri aliquod impossibile aliud a quocumque illato, et illud argumentum inferens illud impossibile sit insolubile, licet illud non sit aliquod eorum, quae facta sunt, quae scit naturaliter solvere. Vel aliter generaliter potest responderi ad illud argumentum, quod potest fieri generaliter ad omne creditum, quod illud sit necessarium ad omne possibile et credibile.