In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
An sexus muliebris aut aetas puerilis impediat suceplionem Ordinum ? .
D. Thom. in addit. q. 39. art. 1. et 2. et hic q. 1. art. 2. D. Bonav. art. 2. per lotum Richard. art. 3.et 4. per totum. Vasquez 3. part. d. 245. c. 2. et disp. 246. cap. i. Bellarminus l. de Sacram. Ordin cap. Coccius tom. 2.
Secundo quaero, an sexus muliebris aut aetas puerilis impediat susceptionem Ordinum? Quod non, ad Galat. 3. In Christo Jesu non est servus, neque liber, non est masculus, neque foemina; ergo nulla differentia est inter foeminam et masculum in lege Christi, sicut nec circa servum et liberum: ergo illud Sacramentum legis Evangelicae, quod potest masculus recipere, et foemina, sicut servus et liber.
Praeterea 32. dist. Presbyter fit mentio de Presbytera, et 27. q. 1. Diaconissam non debere ordinari ante 40. annos.
De aetate etiam puerili arguitur, quia non prohibet aliorum Sacramentorum susceptionem, ut Baptismi et Confirmationis. Et videtur potissime ad propositum esse de Confirmatione, quia illud Sacramentum datur ad digne confitendum fidem Christi; iste actus non potest competere nisi adulto, sicut nec actus ordinationis ; ergo, etc.
Oppositum 23. distinctione, Saeratas Deo foeminas vel monachas sacra vasa, vel sacratas pallas contingere, incensum circa altare ferre, perlatum est a d Apostolicam Sedem, quae omnia reprehensione et vituperatione plena esse,
nulli recte sapienti dubium est. Omne ministerium mulieris vituperio plenum est.
Praeterea 1. ad Corinth. 11. Turpe est mulieri tonderi; ergo et Ordinem recipere, quia tonsura concomitatur Ordinem aliquem, ut signum signatum. Praeterea de vita, et honest. cleric. cap. Si quis, et dist. 23. ibi, habetur quod clerici non nutriant comam, sed tondeantur. Praeterea de aetate puerili habetur in canon. dist. 77. Subdiaconus non minus viginti annorum ordinetur.