CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Hic responderi posset. Hic Doctor distinguit quod ex quo omnipotentia respicit omne possibile, ut supra expositum est dist. 20. hoc potest dupliciter intelligi, scilicet vel quod respiciat omne possibile mediate, id est, quod possit in omnem effectum cujuscumque causae secundae, ipsa causa secunda concurrente. Et hoc modo si naturali ratione probari potest esse aliquod primum effectivum, sicut supra probatum est dist. 2. quaest. 1. etiam naturali ratione potest probari ipsum esse omnipotens, loquendo de omnipotentia mediata. Alio modo potest accipi omnipotentia immediata, sic intelligendo, quod principium effectivum potest immediate in omnem effectum, et in omne possibile, etiam nulla secunda causa concurrente, et hoc tantum est creditum, et hoc est quod intendit Doctor in ista littera, quam tamen aliqualiter declaro, cum dicit : Alio modo accipitur omnipotens proprie Theologice, etc.
In ista littera nota quod dicit Doctor, quod omnipotentia non respicit aliquod ex se necessarium, quia in hoc videtur sibi contradicere, quia supra dist. 8. quaest, ult. (sustinendo opinionem Philosophorum) probat quomodo primum effectivum sit vere causa alicujus entis ex se necesse esse, et per consequens videtur quod omnipotentia primi effectivi respicit illud.
Respondeo primo quod Doctor reputat omnino pro impossibili et pro contradictoria includente, quod aliquod ex se necesse esse sit ab alio causabile, est enim implicatio contradictionis dicere aliquam causam causare aliquid de necessitate, quia omne causabile est mere possibile, et de hoc vide supra dist. 8. quaest, ult. et in 2. dist. 1. quaest. 3. et ideo dicit hoc, quod omnipotentia non respicit aliquod ex se necesse esse, quia illud nullo modo est causabile.
Dico secundo, quod (sustinendo viam Philosophi) Doctor haberet dicere quod etiam aliquod necesse esse, quod vere est causabile, esset objectum omnipotentiae, nisi velit dicere quod objectum omnipotentiae esset tantum ens possibile, et tunc oportet dicere quod non omne ens aliud a primo effectivo, esset objectum omnipotentiae primi effectivi, quia secunda Intelligentia et caelum, quae sunt ex se necesse esse formaliter, non essent objecta omnipotentiae. Sed quidquid sit, prima responsio est magis ad mentem Doctoris, quia expresse tenet quod est simpliciter impossibile aliquod necesse esse, esse ab alio causabile. Sequitur Quia licet primum efficiens habeat in sel potentiam, etc. Hic intendit probaret Doctor quod talis omnipotentia non potest naturali ratione demonstrari, et excludit objectionem, quia non videtur sequi quod posito quod primum effectivum sit eminentius secundum causalifatem omni causa secunda, et posito etiam quod habeat in se eminenter potentiam effectivam cujuscumque alterius causae, ut supra deductum est dist. 2. quaest, 1. dist. 8. quaest, ult. adhuc non sequitur quod ut sic, possit immediate in omnem effectum, quia non in effectum imperfectum, et ideo secundae causae requiruntur, non propter perfectionem addendam primae causae, cum causalitas primae causae sit perfectissima, sed magisrequiruntur propter imperfectionem addendam, quia effectus imperfectus non potest esse immediate causa perfectissima, cum illa agat secundum ultimum potentiae suae secundum totam virtutem (sustinendo opinionem Philosophorum quod tantum agat de necessitate naturae.) Et exemplum positum deSole est satisclarum, si tamen verum sit quod Soleminenter contineat causalitatem bovis et asini, quod est dubium, ut patet ex dictis a Doctore in 2. dist. 18. sed hoc non est praesentis speculationis. Caetera patent.
(b) Ad secundum dico. Respondet Doctor primo negando consequentiam, quia non sunt idem infinita potentia et omnipotentia proprie dicta, quia non valet, infinita potentia continet eminenter causalitatem omnis causae secundae ; ergo immediate potest in omnem effectum sine secundis causis, ut supra patuit de Sole, etc. Secundo dicit quod licet non possit cogitari major potentia infinita intensive, non tamen sequitur quin possit cogitari major extensive, id est, ad plura cogitari quam infinita potentia. Tertio, dato etiam quod omnipotentia esset major infinita potentia, propter hoc tamen non oportet quod naturali ratione possit hoc sciri a nobis potentiam sic intellectam esse omnipotentiam, etc.
(c) Ideo dico aliter. Hic Doctor dat propriam responsionem, dicens quod etsi quicumque paralogismus deducens apparenter ad impossibile ex praemissa significante Deum esse omnipotentem, (id est, in quo una praemissarum sit ista: Deus est omnipotens, et ex illa apparenter deducat ad impossibile, quia vere deducere ex illa ad impossibile, est simpliciter impossibile) posset solvi per intellectum et rationem naturalem, sive peccet in materia sive in forma, non tamen posset solvi ab omni intellectu, sed tantum ab illo intellectu qui novit inferens non esse impossibile, vel illarum non esse impossibile. Sequitur in littera: Et intellectus posset scire quemcumque talem paralogismum divisim factum esse solubilem, id est, si opposita syllogizentur ex eadem propositione sive praemissa opposita inferantur, intellectus bene novit, quod unus syllogismus est sophisticus : sed non sequitur quod naturaliter sciat quis illorum, quia potest dubitare quod illud quod pro impossibili infertur, sit oppositum illi propositioni vel praemissae, ex qua videtur inferri, scilicet ex illa : Deus est omnipotens, quia saepe Sophistae in Syllogismo falsigrapho ad impossibile inferunt aliquod impossibile ex una propositione, ex qua nullo modo sequitur. Similiter potest dubitare, ne aliud manifestius impossibile inferatur ex tali praemissa, scilicet Deus est omnipotens, quod illatum sit oppositum nunc illati, et quod in tali casu tale argumentum esset insolubile; et stat totum in illo : possibile est intellectum solvere naturaliter omnem paralogismum peccantem in forma, si materia est intellectui evidenter nota. Si autem intellectui materia non est evidenter nota, ipse non potest scire utrum illud sequatur ex illo, cum non intelligat propositiones. Sequitur in littera: Vel aliter potest responderi ad illud argumentum, etc. id est, quod argumentum illud secundum potest applicari ad omne creditum, quia in omni tali potest fieri paralogismus, qui tamen nonpotesta nostro intellectu solvi propter non intellectum propositionum, licet ab intelligente materiam sit solubilis, etc.
Contra rationes, quas facit Scotus (probando non posse naturali ratione demonstrari Deum esse omnipotentem, proprie loquendo de omnipotentia) instat Occham.
Et primo contra primam rationem instat, dicens quod Philosophi non posuere causam secundam concurrere propter imperfectionem effectus, ut scilicet aliqua imperfectio adderetur effectui a causa secunda, quia secundum istum, Philosophus ponit Deum esse causam omnium ; ergo est causa immediata et totalis alicujus effectus, aliter esset processus in infinitum. Sed secundum istum, effectus iste est imperfectus, et Deus est in infinitum perfectior effectu illo ; ergo secundum opinionem Philosophorum, est causa immediata et totalis alicujus effectus imperfecti: ergo propter imperfectionem effectus non repugnat Deum esse immediatam causam omnium, secundum opinionem Philosophorum.
Si dicatur, quod quamvis effectus sit imperfectus respectu Dei, est tamen perfectus respectu aliorum, effectuum, qui propter imperfectionem illam non possunt produci a solo Deo.
Hoc non videtur sufficere, quia ex quo imperfectio in communi in effectu non repugnat Deo quin possit producere effectum imperfectum, oportet assignat e rationem specialem quare plus repugnat Deo producere istum effectum quam alium.
Confirmatur, Deus potest esse causa totalis et immediata plurium effectuum ordinatorum secundum perfectius et imperfectius ; ergo nisi aliud obstet, non videtur ratio quin possit esse causa immediata omnium effectuum imperfectorum. Antecedens patet secundum illum, quia per eum, sola prima causa potest creare omnia creata proprie, quae a solo Deo fiunt, sed talia sunt multa ; ergo talia multa sunt a solo Deo, et ita non est verum quod assumitur, quod secundum opinionem Philosophi causa secunda concurrat cum causa prima, ne causa prima producat secundum ultimum potentiae suae, et ne producat effectum ita perfectum sicut potest.
GonGrmatur ratio, quia in causis naturalibus videmus quod eadem causa producit plures effectus perfectiores et imperfectiores sineomni Talia causa concausante, sicut Sol in eodem passo producit plures effectus ordinatos.
Et instat contra secundam rationem, quae talis erat: Si Philosophi non potuere per rationem naturalem concludere Deum posse contingere causare, quanto magis nec posse immediate in quemcumque effectum. Instat sic dicens: Secunda ratio videtur concludere, vel saltem est multum probabilis, quamvis iste alibi videatur dicere oppositum. Nam alibi videtur velle se demonstrare, quod nulla contingentia potest esse in rebus, nisi prima causa contingenter causet, sed hoc patet esse notum ratione naturali, quod contingentia est in rebus, et quod aliquid contingenter agit ; ergo potest esse notum ratione naturali, quod prima causa contingenter agat secundum istum.
Contra tertiam instat, quae talis est:
Ipsi Philosophi habuerunt pro principio, quod de nihilo nihil fit ; ergo saltem in istis generabilibus et corruptibilibus non videtur eos posuisse Deum sic esse omnipotentem, quod posset omnem effectum producere sine omni causa concausante. Et instat sic: Tertia ratio etiam videtur efficax, quia quamvis secundum Philosophos, de nihilo fiat aliquid ab aeterno, tamen videtur fuisse opinio Philosophorum quod de nihilo nihil fiat de novo, et ita posuerunt quod Deus non causat omnia sine omni alia causa concausante.
Contra quartam rationem instat, quae talis est: Philosophi posuerunt Deum necessario agentem: ergo si cum hoc posuerunt quod esset omnipotens, illo modo haberet negare omnem causalitatem cujuscumque causae secundae,
quod est maximum inconveniens eis, consequentia patet. Nam causa necessario causans in quocumque instanti comparetur effectui, necessario in eodem instanti causat et agit;ergo cum prius comparetur causa superior ad effectum quam causa inferior, et tunc est omnipotens illo modo; ergo in illo instanti in quo comparatur causa secunda non potest causare. Contra hanc sic instat: Quarta ratio illo modo deducta non concludit. Nam probatio consequentiae non valet, quia si illa probatio esset bona, sequeretur quod Deus nullo modo posset coagere creaturae ad aliquem effectum producendum. Probatio consequentiae, nam si Deus coagit creaturae, (sicut ipse arguit) arguo ego: nam causa agens prima, sine qua non potest effectus produci, in quocumque instanti comparatur effectui, in illo instanti agit ; ergo cum causa prima prius comparetur effectui quam causa secunda, et tunc causatur ; ergo in illo instanti totum producit effectum, ergo in secundo instanti in quo comparatur causa secunda ad effectum, nihil intelligitur tunc causandum ; ergo causa secunda nihil causat.
Si dicatur quod argumentum de causa prima libere causante non valet, quia illa potest causare quando placet sibi, sed bene valet de causa necessario causante, quia illa causa in quocumque instanti comparatur ad effectum necessario causat.
Istud non sufficit, quia accipiendo causam primam sine causa secunda, non potest talem effectum producere: et tunc quaero, aut causa prima prius comparatur ad illum effectum ? aut non? Si sic, ergo tunc causat effectum; ergo nihil remanet causandum.
Si non prius, sed in eodem instanti comparatur ad effectum in quo causa secunda comparatur ad effectum, et ita non plus repugnat duabus causis naturalibus operari in eodem instanti ad effectum quam duabus causis, quarum una sit libera et alia naturalis ; ergo non obstante primitate causae, poterit Deus concurrere et causare eumdem effectum cum causa secunda, etiamsi Deus esset causa naturalis. Unde videtur quod eadem ratio concludat, quod nulla causa naturalis prior potest concurrere cum causa secunda ad producendum aliquem effectum. Nam accipio causam priorem quamcumque, et causam secundam subordinatam, et quaero, aut illa causa prior prius comparatur ad effectum quam causa secunda, aut non ? Si sic : ergo in primo instanti causat causa prior, et certum est quod non causat partem effectus, quia non est major ratio, quod causet unam quam aliam. Et similiter frequenter effectus est indivisibilis non habens partes ; ergo in primo instanti causat totum effectum, ergo in secundo instanti nihil remanet causandum, et per consequens nunquam causa secunda agit cum causa prima, et ita illa ratio destruit ordinem essentialem causarum. Si autem illa causa prima non prius comparatur ad effectum quam causa secunda, eadem ratione nec causa prima simpliciter prius comparatur ad effectum quam causa secunda, et ita propter talem prioritatem non oportet Deum negare esse causam immediatam omnium.
Respondeo ad omnia dicta Occham contra Scotum, et praemitto aliqua. Primo quod imperfectio effectus potest multipliciter intelligi, scilicet, vel quantum ad suum esse quidditativum et essentiale, et sic musca est perfectior caelo, et hoc sustinendo caelum non esse formaliter animatum: vel quantum ad aliquam conditionem consequentem esse essentiale vel quidditatum, ut necessitas et perpetuitas, et hoc modo caelum est perfectius musca. Secundo, praemitto quod secundum viam Philosophi, multa sunt immediate causata a prima causa, ita quod actio ipsius immediate terminatur ad illa, et illa tali actione simpliciter accipiunt esse nullo alio praesupposito ; quod dico propter animam intellectivam, quae licet sit de foris veniens, ut patet 16. de Animalibus, non tamen alia actione accipit esse immediate a causa, ita quod actio primae causae prius terminetur ad ipsam in se: diceret enim Philosophus non esse aliam productionem animae intellectivae et compositi, sicut nec in igne forma ignis, sed illam animationem corporis organici ponit esse productionem per accidens ipsius animae. Sed quomodo agens immutabile potest aliquid novum producere secundum Aristotelem, vide Scotum in 4. dist. 43. quaest. 2. circa finem tertii arlic. Nos autem ponimus duas productiones, unam de non esse animae ad esse ejus, et illa est creatio; aliam a non animatione corporisad animationem ejus,et illa est productio corporis animati per mutationem proprie dictam. De hoc vide Doctorem in 2. dist. 17. et in 4. dist. 43. quaest. 2. et talia sunt simpliciter aeterna et necessaria, ut sunt Caelum et Intelligentiae, et quomodo sint vere causata, vide supra dist. 8. quaest, nil. Tertio, praemitto quod secundum viam Philosophi, prima causa de necessitate naturae agit etiam secundum totam virtutem suam, et per consequens non tantum producit effectum perfectum quem potest, sed necessario producit ipsum ab aeterno, et perpetuat ipsum, et dat illi simpliciter esse necessarium, et per consequens omnis effectus immediate productus a tali causa erit necesse esse, et perpetuus et aeternus, et nulla novitas contingit esse in illo in suo esse.
Ex his potest dici ad Occham, quod secunda causa ponitur propter imperfectionem effectus, quia si causa secunda non concurreret, nullus effectus esset novus, sed omnis esset sempiternus ; nullus etiam effectus esset simpliciter possibilis, sed omnis necessarius, cujus oppositum experimur: etsic loquendodeista imperfectione effectus, patet secundum Philosophos, quomodo requiruntur secundae causae. Unde Commentator vult 12. Metaph, comm. 41. quod propter primum movens, quod est infinitae.virtutis, requiritur movens conjunctum potentiae finitae, ita quod ex primo movente sit infinitas motus, et ex secundo sit successio, quasi aliter non posset esse successio, nisi concurreret illud movens finitum, quia si solum infinitum ageret, ageret in non tempore, etc. Ex his ergo apparet quod instantiae, quas facit Occham contra primam rationem Doctoris quod causae secundae requiruntur propter imperfectionem effectus, non concludunt.
Secundo dico, quod etiam loquendo de perfectione et imperfectione essentiali, quod secundae causae requiritur propter imperfectionem effectus. Et concedo quod inter effectus immediate productos datur ordo, ita quod unus est perfectior essentialiter alio, quia Intelligentia est perfectior caelo, non tamen sequitur quod causa prima possit in effectum alium imperfectiorem sine secunda causa concurrente. Ut etiam patet in aliis causis naturalibus, multae enim sunt causae naturales, quae licet possint producere effectum perfectum unius speciei, non tamen possunt producere effectum imperfectum alterius speciei. Istaenim propositio: quando datur ordo inter perfectum et. minus perfectum, si potest in perfectum, ergo et in imperfectum, vera est quando sunt ejusdem rationis, aliter non. Et si prima causa potest immediate producere calorem ut octo, a fortiori poterit producere ut sex. Dicerent ergo Philosophi quod sunt aliqui effectus ita perfecti, quod nullo modo possunt esse a secunda causa, sed tantum a prima, et aliqui effectus ita imperfecti quod nullo modo possunt esse immediate a prima causa, sed tantum a prima concurrente secunda, ita quod tota imperfectio attribuatur secundae. Prima tamen responsio videtur probabilior quam secunda.
Ad secundam instantiam, ubi primo dicit Occham, quod secunda ratio Doctoris videtur concludere, etc. Et cum dicit quod videtur alibi dicere oppositum, quia hic dicit: Philosophi non potuere per rationem naturalem concludere Deum posse contingenter causare, etalibi dicit oppositum, scilicet dist. 2. quaest A. et 8. quaest, ult. primi, dico quod Doctor sibi non contradicit, si littera ejus sane intelligatur hic et ibi. Dicit enim ibi, quod Philosophi non potuere salvare contingentiam in rebus, si prima causa non agit contingenter, et si apud Philosophos sit notum aliquid fieri contingenter a secunda causa, ita quod quando fit illud, oppositum tunc posset fieri, esset etiam notum eis primam causam contingenter agere. Sed non erat notum eis aliquid sic contingenter fieri, quia forte Philosophus posuit non propterea contingenter, Deum velle contingentiam in inferioribus, sed ex motu, qui necessario causatur, inquantum uniformis, sed difformitas sequitur in partibus ejus, et ita contingentia. Et Doctor dicit dist. 2. quaest, I. primi, quod Philosophus non potest negare primum effectivum agere contingenter (salvando aliquid contingenter fieri per motum, accipiendo contingenler causatum quodcumque non necessarium vel sempiternum, sed cujus oppositum posset fieri quando illud sit,) ideo dixit aliquod contingenter causatum, et non aliquod contingens. Si ergo Philosophi posuere sic aliquid contingenter fieri, habuerunt concederequod prima causa contingenter agat. Et sic patet quomodo sibi non contradicit, quia si Philosophi evidenter cognovissent aliquid contingenter fieri a causa secunda, evidenter conclusissent primam causam contingenter agere, et hoc sustinendo ordinem essentialem causarum, sicut expositum est supra dist. 2. quaest. 1.
Tertiam rationem Doctoris concedit ipse Occham, ut supra patuit.
Ad quartam instantiam, dico quod non est simile de causa naturali et libera, quia libera potest expectare, ut exposui dist. 37. secundi Doctorem. Et quando dicit, aut prius comparatur ad effectum, aut non? dico quod si loquamur de priori secundum perfectionem, est prior. Si vero loquamur de priori natura, id est, quod in aliquo priori natura producat effectum, dico quod non, ut patet a Doctore in 2. dist. 37. sed simul natura causat cum secunda causa. Potest enim propter suam contingentiam in agendo expectare per quodcumque tempus, et sic in eodem instanti naturae incipere actionem cum creatura, et ipsam continuare per aliquod tempus. Et cum dicit, quod si in eodem instanti comparatur ad effectum, in quo causa secunda comparatur ad effectum, et ita non plus repugnat duabus causis naturalibus operari in eodem instanti ad effectum quam duabus causis, quarum una sit libera et alia naturalis ; dico quod hoc non sequitur de duabus naturalibus essentialiter ordinatis, quarum una agat in virtute alterius, et in agendo dependeat ab alia, quia tunc superior de necessitate naturae prius comparatur ad effectum quam secunda. Et cum addit quod eadem ratio concluderet quod nulla causa naturalis prior potest concurrere cum causa secunda ad producendum aliquem effectum, etc. dico quod si sint essentialiter ordinatae et causae totales, quod prior prius comparatur, et sic concedo quod causa secunda nihil producet. Si vero sunt partiales causae, una non potest agere sine alia, ut patet de intellectu et objecto respectu intellectionis, licet non sint proprie causae essentialiter ordinatae, nisi forte quantum ad hoc quod una est perfectior alia. Et dico quod omnes causae secundae quomodocuniquesint inter se essentialiter ordinatae (quia in agendo dependent a prima causa contingenter agente) in agendo una non agit prius alia ad eumdem effectum, quia tantum in illo instanti incipiunt agere, in quo primum effectivum incipit agere. Et sic patet solutio ad omnes objectiones Gulielmi Occham, etc.