In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Pueros et ratione carentes inhoneste ordinari ; pueros tamen rationis usum habentes licite ordinari minoribus, sed non sacris ; utrisque tamen valide, etiamsi suscipiens usu rationis careat D. Thom. hic quaest. 1. art. t. quaest. 2. Bonavent art 2. q. 2. Richard. art. 4. q. 2. Palud q. 3. Gabriel q. 1 q. 2. Sotus q. 1. art 2. conc. 3. Sylvest. v. Ordo 4. q. 1. Durandum hic q. 2. tenentem parvulos ante usum rationis incapaces esse ordinationis.
Hic (a) breviter dico, quod excludi ab Ordine vel Ordinum susceptione, vel non posse suscipere Ordines, potest intelligi tripliciter, videlicet vel non posse debite et honeste: vel non posse licite, quia est contra praeceptum: vel nullo modo posse etiam de facto, ita quod si attentetur fieri, nihil fiat. Primo modo puer, et non habens discretionem non potest recipere Ordines, quia non potest cum debita reverentia recipere talem gradum, qui confertur in Ordine. Secundo modo puer non potest recipere Ordinem sacrum, licet possit illo modo recipere Ordines inferiores.
Primum probatur, quia susceptioni Ordinis sacri annexum est votum continentiae, ut habetur Extra; sed puer, et non habens discretionem, non potest in istud votum tacite vel expresse. Secundum probatur, quia non invenitur prohibitio arcens pueros a susceptione Ordinum non sacrorum.
De (b) tertio modo non posse, dico quod istud non invenitur in puero, et hoc respectu cujuscumque Ordinis, etiam sacri, quia potestas exequendi aliquem.actum, vel gradus quo quis potest istum actum exercere, potest duratione praecedere actum illum, vel potentiam propinquam ad actum illum. Ordo non estnisi gradus disponens ad ministrandum in determinato gradu Ecclesiastico, ut dictum est dist. praecedenti ; ergo ille potest competere, antequam solutis impedimentis sit in potentia propinqua ad exercendum illum actum: nec ibi requiritur consensus ad impressionem characteris, sicut nec in minoribus Ordinibus.