CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textus Magistri Sententiarum).
De potentiae Dei immensitate. Quidam tamen de suo sensu gloriantes, Dei potentiam coarctare sub mensura conati sunt. Cum enim dicunt : hucusque potest Deus et non amplius, quid est hoc aliud, quam ejus potentiam, quae infinita est, concludere et restringere ad mensuram. Aiunt enim : non potest Deus aliud facere, quam facit ; nec melius facere id quod facit ; nec aliquid praetermittere de his quae facit. Istamque primam suam opinionem verisimilibus argumentis causisque commentitiis, necnon et sacrarum auctoritatum testimoniis munire nituntur dicentes : Non potest Deus facere, nisi quod bonum est et justum fieri. Non est autem justum et bonum fieri ab eo, nisi quod facit. Si enim aliud justum est et bonum eum facere, quam facit, non ergo facit omne quod justum est et bonum eum facere. Sed quis audeat hoc dicere ?
Secunda ratio.
Addunl etiam : Non potest facere, nisi quod justitia ejus exigit ; sed non exigit ejus justitia, ut faciat, nisi quod facit ; non ergo potest facere, nisi quod facit. Eademque justitia exigit, ut id non faciat, quod non facit ; non autem potest facere contra justitiam suam ; non ergo potest aliquid eorum facere, quae dimittit.
Responsio ad prius dictum.
His autem respondemus, duplicem verborum intelligentiam aperientes et ab eis involuta evolventes sic : Non potest Deus facere, nisi quod bonum est et justum, id est, non potest facere nisi illud quod, si faceret, bonum esset et justum, verum est : sed multa potest facere, quae non bona sunt nec justa, quia nec sunt nec erunt, nec bene fiunt nec fient, quia nunquam fient. Item, quod secundo oppositum fuit: Non potest facere, nisi quod justitia sua exigit ; et non potest id facere, quod justitia sua exigit ut non fiat ; dicimus, quia exactionis verbum de Deo congrue non dicitur nec proprie accipitur. Et in illis locutionibus duplex est sensus. Si enim intelligas : non potest facere, nisi quod justitia sua exigit, id est, nisi quod justa voluntas sua vult, falsum dicis. Justitia enim Dei ipsius aequissima voluntas accipitur, qualiter accipit Augustinus, illa verba Domini in Genesi loquentis ad Loth : Non possum quidquam facere, donec illo introeas, exponens : " Non posse, inquit, se dixit, quod sine dubio poterat per potentiam, sed non poterat per justitiam, " quasi dicat : poterat quidem, sed non volebat, et illa voluntas justa erat. Si vero per haec verba intelligas, eum non posse facere, nisi illud quod, si fieret, justitiae ejus conveniret, verum dicis. Similiter distingue illud : Non potest facere quod sua justitia exigit, ut non faciat, id est, non potest facere id quod ipse, qui est summa justitia, non vult facere, falsum est. Si autem intelligas his verbis, eum non posse facere id quod justitiae ejus convenire non potest, verum dicis.
Tertia illorum ratio.
Addunt quoque et alia, dicentes : Non potest Deus facere, nisi quod debet ; non autem debet facere nisi quod facit. Si enim debet alia facere, non ergo facit omne quod debet ; si vero facit omne quod debet, nec potest facere nisi quod debet ; non ergo potest facere nisi quod facit. Item, aut debet dimittere quod dimittit, ne faciat, aut non debet. Si non debet, non recte dimittit ; si vero debet dimittere, ergo non debet facere. Si autem non debet, nec decet, nec oportet eum facere ; et si non decet nec oportet eum facere, ergo non potest facere ; non ergo potest facere nisi quod facit. Nec potest illud dimittere quod facit, quin faciat, quia debet illud facere ; et quod debet facere, non potest illud dimittere.
Sed ut mihi videtur, hoc verbum debet venenum habet. Multiplicem enim et involutam continet intelligentiam, nec Deo proprie competit, qui non est debitor nobis, nisi forte ex promisso, nos vero ei debitores sumus ex commisso. Ut autem venenum evacuetur, distingue verbi sensus : Non potest Deus facere nisi quod debet, id est, nisi quod vult, falsum est ; sic enim potest ipse dici debere aliquid, quia vult illud. Si autem dicatur : non potest nisi quod debet, id est, non potest nisi illud quod, si faceret, ei bene conveniret, verum est.
Addunt quoque illi, dicentes: Nihil facit aut dimittit, nisi optima et rationabili causa, licet nobis occulta sit, secundum quam oportet eum facere ac dimittere quae facit vel dimittit. Ratio enim penes eum est, qua illa facit et illa dimittit ; quae ratio aeterna est, et semper manens, praeter quam non potest aliquid facere vel dimittere. Illa ergo manente, non potest quod facit dimittere, nec quod dimittit facere, et ita non potest facere nisi quod facit.
Et ad hoc respondemus, ambiguitatem locutionis determinantes. Cum enim dicitur : ratio vel causa optima penes Deum est, qua facit cuncta quae facit, et dimittit ea quae dimittit, verum quidem est, quia in eo voluntas est aequissima et rectissima, qua facit et dimittit quae vult, contra quam facere non potest, nec praeter eam facere potest. Nec utique contra eam faceret nec praeter eam, si ea quae facit dimitteret, vel quae dimittit faceret ; sed eadem manente ratione et causa, alia potuit facere et ista dimittere. Licet ergo ratio sit penes eum, qua alia facit, alia dimittit, potest tamen secundum eamdem rationem et dimittere quae facit, et facere quae dimittit.
Ipsi autem addunt: Ratio est, eum facere quae facit et non alia ; et non potest facere, nisi quod ratio est eum facere, et ita non potest facere, nisi quod facit. Item, ratio est, eum dimittere quod dimittit ; et non potest non dimittere quod ratio est oeum dimittere, et ita non potest non dimittere quod dimittit.
Et ad hoc dicimus, locutiones ambiguas esse, et ideo determinandas. Si enim cum dicitur, non potest facere, nisi quod ratio est eum facere, intelligas, eum non posse facere, nisi ea quae rationabilia sunt, et ea quae, si fierent, rationabilia essent, verus est sensus. Si autem intelligas, eum non posse facere alia rationabilia et bona, nisi ea quae vult et facit, falsus est intellectus. Item, aliud adjungunt dicentes : Si potest Deus aliud facere quam facit, potest igitur facere quod non praescivit ; et si potest facere quod non praescivit, potest sine praescientia operari, quia omne quod facturum se praescivit facit, nec facit aliquid quod non praescivit. Quod si praeter praescientiam ejus aliquid fieri impossibile est, omne quod praescitum est, fieri necesse est ; ergo aliud fieri, quam fit, nulla ratione possibile est ; non ergo potest a Deo fieri, nisi quod fit. Haec autem quaestio de praescientia facile determinari potest per ea quae superius dicta sunt, cum de praescientia ageretur.
Auctoritatibus utuntur in assertionem suae opinionis.
His autem illi scrutatores, qui defecerunt scrutantes scrutinia, Sanctorum annectunt testimonia. Dicit enim Augustinus in libro de Symbolo : " Hoc solum non potest Deus, quod non vult. " Per quod videtur non posse facere aliquid, nisi quod vult ; sed non vult nisi quod facit, et ita videtur non posse nisi quod facit. Illud autem ita intelligendum est : id solum non potest Deus, quod non vult, scilicet se posse. Idem in 7. lib. Confess. ad Deum loquens ait : " Nec cogeris invitus ad aliquid, quia voluntas tua non est major quam potentia ; esset autem major, si teipso tu ipse major esses. " Ex hoc videtur quod Deus non possit plura, quam vult, sicut non vult plura, quam potest. Sicut enim voluntas non est major potentia, ita nec potentia major est voluntate. Ideoque sicut plura non vult, quam potest, ita eum non plura posse quam velle dicunt. Sed ad hoc dicimus, quia nec voluntas potentia, nec potentia voluntate major est, quia una et eadem res est potentia et voluntas, scilicet ipse Deus, qui esset major seipso, si voluntas esset major potentia, vel potentia voluntate. Nec hac auctoritate negatur, Deum plura posse quam velle, quia plura sunt subjecta ejus potentiae quam voluntati. Fateamur itaque Deum multa posse facere, quae non vult, et posse dimittere quae facit. Quod ut certius firmiusque teneatur, Scripturae testimoniis asseramus, Deum plura posse facere, quam faciat. Veritas ipsa secundum Matthaeum ait : An putas, quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim leyiones Angelorum ? Ex quibus verbis patenter innuitur, quia et Filius poterat rogare quod non rogabat, et Pater exhibere quod non exhibebat. Uterque igitur poterat facere quod non faciebat. Augustinus etiam in Enchir. ait: " Omnipotentis voluntas multa potest facere, quae non vult nec facit ; potuit enim facere, ut duodecim legiones Angelorum pugnarent contra illos qui Christum ceperunt. " Item in eodem : " Cur apud quosdam non factae sint virtutes, quae si factae fuissent, egissent illi homines paenitentiam; et factae sunt apud eos qui non erant credituri. Tunc non latebit quod nunc latet. Nec utique injuste Deus noluit salvos fieri, cum possent salvi esse, si vellet. Tunc in clarissima Sapientiae luce videbitur quod nunc piorum fides habet, antequam manifesta cognitione videatur quam certa, et immutabilis et efficacissima sit voluntas Dei, quae multa possit et non velit, nihil autem quod non possit, velit. " Idem in libro de Natura et Gratia : " Dominus Lazarum suscitavit in corpore. Numquid dicendumest, non potuit Judam suscitare in mente ? Potuit quidem, sed noluit. "
His auctoritatibus aliisque multis aperte docetur, quod Deus multa possit facere, quae non vult. Quod etiam ratione probari potest. Non enim vult Deus omnes homines iustificare, et tamen quis dubitat, eum posse ? Potest ergo Deus aliud facere, quam facit, et tamen, si aliud faceret, alius ipse non esset. Et potest aliud velle, quam vult, et tamen ejus voluntas nec alia nec nova nec mutabilis aliquo modo potest esse.
Etsi enim possit velle quod nunquam voluit, non tamen noviter nec nova voluntate, sed sempiterna tantum voluntate velle potest. Potest enim velle quod ab aeterno potest voluisse. Habet enim potentiam volendi et nunc et ab aeterno, quod tamen nec modo vult nec ab aeterno voluit.
(Finis textus Magistri.)