IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Hic breoiter dico, etc. Dislinguil triplicem modum suscipiendi Ordines. Primus est de susceptione cum debita reverentia et dispositione, hoc est, honeste et debite. Secundus modus est suscipiendi Ordines licite et secundum leges. Tertius modus suscipiendi valide et quoad effectum.
Prima conclusio Doctoris est puerum primo modo ante usum rationis non posse suscipere Ordinem. Secunda neque Ordinem sacrum secundo modo, posse tamen Ordinem non sacrum. Tertia, posse Ordinem suscipere tertio modo.
Prima conclusio per se patet. Secunda quoad primam partem est communis, D. Bona vent, in hac dist. art. 2. q. 2. Richardi art. 4. q. 2. ad 3. Majoris dist. 24. q. 2. Paludan. in hac dist. q. 3. et aliorum. Ratio Doctoris est manifesta, quia votum continentiae, quod est adjunctum Ordini sacro, neque tacite, neque expresse emitti potest ante usum rationis et libertatis, quia debet esse promissio facta Deo altero istorum modo, ab eo qui obligatur per proprium actum emissa. Vide Vasquem disp. 246. c. 3. tom. 3. in 3. partem. Aliqui tamen non improbabilem docent, si rationis compos ratam habeat ordinationem factam, et exerceat actum Ordinis, obligari ad continentiam, quia illa ratihabilio et exercitium important consensum in Ordinem susceptum cum onere adjuncto ex lege, sive divina illa sit, sive humana ; quod maxine tenet, si in pubertate id contingat.
Secunda pars conclusionis patet, quia Jure antiquo septennis potuit recipere primam tonsuram cap. Nullus Episcopus, de tempore ordinandorum in 6. deinceps etiam insigniri minoribus cap. De iis, etc. dist. 28.
(b) De tertio modo non posse dico, etc. Hic statuit tertiam conclusionem, nempe parvulos posse ordinari valide ante usum rationis. Est communis. Aliqui tamen antiqui negarunt infantem esse capacem Ordinis apud D. Thomam loco citato in scholio, quos postmodum secutus est Durandus in hac dist. q. 2. Favet Petrus de Soto lect. de sacramento Ordinis, quantum ad Ordines majores tantum. Paludanus requirit consensum parentum, aut tutorum, sine quo etiam Baptismus collatus infanti esset nullus per eumdem quem supra de Baptismo parvulorum impugnavimus, S. Thomas et S. Bonaventura negant Episcopatum posse conferri infanti,
quia in Episcopatu recipitur potestas in corpus mysticum, et cura pastoralis, ad quas exigitur consensus recipientis.
Conclusio patet contra Durandum et Paludanum, ratione Doctoris, quia ad recipiendam potestatem Ordinis non requiritur, ut quis possit illum actum statim exercere, vel ut actus potestatis concomitetur per ipsam potestatem. Ordo enim est gradus disponens ad ministerium ; ergo potest inesse et communicari gradus, antequam quis aptus sit exercere actum. Per similem rationem cap. Majores, de Baptismo, docet cum communi Pontifex infundi virtutes in Baptismo infantibus quoad habitum, licet non quoad usum ante aetatem adultam; similiter ergo potest esse potestas Ordinis in habitu, licet impediatur usus ejus pro statu infantili, quia in hoc nulla est ex parte rei repugnantia. Confirmatur etiam ita contingere quantum ad divinam institutionem, quia non requiritur consensus, ut patet in Ordinibus minoribus, in quibus etiam traditur potestas in ordine ad actum exercendum. Et probatur a posteriori cap. de Clerico per saltum promoto, etc. ubi Innocentius III. praecipit eum, qui Ordines minores suscepit ante annos discretionis, et postea ordinatus est Sacerdos, sine eo quod prius fuerit Diaconus: praecipit, inquam, ut ordinetur Diaconus, non praecipit, ut iterum conferantur ei Ordines minores ; ergo supponit talem ordinationem fuisse validam ante annos discretionis.
Secundo, consensus infantis, neque ut materia, neque ut forma, neque ut conditio requiritur ad effectum ordinationis, loquendo etiam de consensu in se, aut in voluntate parentum ; ergo valide ordinatur. Antecedens patet, quia materiam et formam clarum est non includere talem consensum, neque etiam ut conditio requiritur, quia in materia et forma Sacramenti non colligitur Specialis dependentia ordinationis a tali consensu magis quam aliorum Sacramentorum. Sed infans est capax Baptismi, Eucharistiae et Confirmationis independenter a consensu proprio aut parentum, ut communis tenet; ergo etiam ordinationis, et ut dictum est instantia de capacitate ad minores Ordines, probat non requiri talem consensum ad recipiendam potestatem characteris ; ergo ex nullo capite requiritur. Idem dicendum est de Episcopatu, ut dictura est, quia etiam conferri potest per consecrationem ei, cui non confertur aliqua Ecclesia in titulum, quamvis per hoc non recipiat potestatem proximam in corpus mysticum. Praeterea, potestas quam recipit Sacerdos ligandi et solvendi, est potestas remota, et per D. Thomam est dignitatis et non Ordinis. Si ergo conferri potest infanti, ita etiam potestas Episcopalis, quamvis esset solius dignitatis ; nos autem superius diximus esse Ordinis, proinde eadem est ratio de ipsa et de aliis.
Objicit Durandus absurdum esse infantem fieri Sacerdotem aut Episcopum.
Respondetur esse absurdum, id est, illicitum, non tamen absurdum, id est, invalide fieri.
Objicit secundo requiri consensum. . Respondetur ex dictis contrarium constare, ut patet de ordinatione in minoribus neque ergo ex ratione potestatis hujus, neque ex ratione potestatis in genere requiritur talis consensus, quando potestatis collatio fit per imperium, et independenter a voluntate recipientis. In adulto vero aliud dicendum est, quia universim requiritur consensus ejus praesens aut praeteritus ad valorem cujuslibet Sacramenti, et hoc ex divina institutione, in genere quoad Sacramenta, quae consistunt in usu, nam ex communi regula permittitur suo arbitrio, cui non derogat institutio Sacramentorum.