Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel ex parte . rei factibilis ?
Doctores citati d. praeced. D. Thom. 1. p. q. 28. art. 3. et 4. D. Bonav. d. 42. q. 4. Richard. q. A. et 7. et 8. Henric. quodl. S. q. 3. Suarez. 1. p. tr. liti. 3. c. 9. Vasquez 1. p. d. 104.
Circa distinctionem quadragesimam tertiam, ubi Magister improbat opinionem aliorum, quaero : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel ex parte rei factibilis ? Quod magis ex parte Dei, probo. Magister arguit distinctione sequenti, quod universum possit fieri melius, quia si non, aut hoc esset propter hoc, quod nullum bonum sibi deesset, et tunc esset Deus ; autquiaaliquid sibi deesset, sed non esset capax ad illud recipiendum, et tunc arguit, quod melius fieret, si daretur sibi capacitas a Deo ad illud. Ita arguo in proposito, si aliquid sit infaclibile, ergo si daretur sibi capacitas a Deo, posset fieri : ergo modo non potest fieri, quia non datur sibi capacitas ; ergo ista impossibilitas videtur primo esse ex parte Dei non potentis dare capacitatem.
Contra, Anselmus de casu Diaboli cap. 3. Quia Deus dedit perseverantiam bono Angelo, ideo bonus Angelus habuit, et non quia Deus non dedit malo Angelo, ideo non habuit, sed quia malus non accepit.