In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Mulieres Jure divino esse Ordinis incapaces. D. Thom. hic q. 2. art. i. Bonavent. art. 2. q. 1. Solus q. 1. art. 1. Et oppositum ut haeresim referunt PP. Ambros. in 1. Tim. 3. Epiphan. haer. 49. tribuit eam Peputianis, Quintillianis. August. haer. 27. Qui vero tenent minores esse ab Ecclesia tantum institutos, non negarent posse dari foeminis ; de quo Vasquez 3. p. disp. 215. c. 2. et disp. 237. c. 2.
Istud (c) tamen non posse tertio modo, est in muliere ; quod non est tenendum tanquam praecise per Ecclesiam determinatum, sed habetur hoc a Christo. Non enim Ecclesia praesumpsisset totum sexum muliebrem privasse sine cul pa sua, actu, qui posset sibi licite competere, qui esset ordinatus ad salutem mulieris et aliorum in Ecclesia per eam, quia hoc esse videretur maximae injustitiae, non solum in toto sexu, sed etiam in paucis personis: nunc autem si de lege divina licite posset competere mulieri ordo Ecclesiasticus, posset esse ad salutem et earum et aliorum per eas. Et quod dicit Apostolus 1. ad Timoth. 2. Docere mulierum non permitto, intelligens de doctrina publica in Ecclesia, non est dictum Apostoli tanquam statuentis, sed non permitto, quia nec Christus permisit.
Cujus argumentum evidens accipitur, quia nec matrem suam posuit in aliquo gradu Ordinis in Ecclesia, cui nulla alia potuit vel non poterit in sanctitate aequiparari. Ratio autem naturalis huic dicto consonat, quam Apostolus innuit 1. ad Corinth. 14. Nam natura non permittit mulierem, saltem post lapsum, tenere gradum eminentem in specie humana, siquidem est dictum sibi in paenam pec cati sui Genes. 3. Sub viri potestate eris.
Contra hoc (d), ubi idem agens et passum ejusdem speciei, ibi est idem effectus: sed Episcopus est idem agens, et pono quod eodem modo intendat hic et ibi vir et mulier, et anima viri et mulieris, passa ejusdem speciei ; ergo si Episcopo aliquid agente, anima viri recipiet characterem, sequitur quod ipso idem agente circa mulierem, ipsa idem recipiet.
Respondeo, major est vera de agente inducente formam, et agetite naturali: sed si voluntarie agat et contingenter, non est verum quod idem agat, sed poterit non agere. Si autem non inducat, sed tantum facit quemdam actum ad quem alius inducat, qui voluntarie inducit in illud passum, in quo proponit inducere, major non est vera: et ita est in proposito. Et istud argumentum est bonum ad probandum quod minister nullum actum necessarium facit, ad quem necessario sequitur effectus Sacramenti, sed tantum contingenter, ut in (pluribus ex pactione divina.
Ad argumenta. Ad primum dico, quod quantum ad gloriam consequendam et ad gratiam habendam, non est distinctio in lege Christi, inter foeminam et masculum, quia tantam gratiam habere, et tantam gloriam attingere potest illa, sicut iste ; sed quantum ad gradum excellentem habendum in Ecclesia, bene decet esse distinctionem inter virum et mulierem in lege Christi, quia hoc consonat legi naturae.
Ad secundum, forte in Graecia uxor Presbyteri potest dici presbyterissa, ubi Sacerdotes utuntur licite matrimonio prius contracto. Sed apud nos Latinos, ubi castitas, non conjugalis, sed simpliciter est Ordini annexa, presbyterissa potest dici aliqua bona matrona vidua vel perfecta inter alias mulieres, vel forte in collegio illa quae praeest omnibus aliis, ut Abbatissa inter moniales ; sed ista non habet per hoc gradum altiorem Ordinis, imo nec praeeminentiam respectu alicujus viri. Consimiliter potest dici ad illud de Diaconissa, quod illa, cui competit ex ordinatione Abbatissae, vel collegii legere homiliam in matutino, potest dici Diaconissa ; sed ille non est actus alicujus Ordinis.
Ad aliud potest dici, ut dicit Gratianus dist. 4. in istis moribus utentium in contrarium, nonnullae leges abrogatae sunt, ut postea probatur ibi per multa exempla, et maxime quando mores contrarii innituntur rationi novae. Ita hic. In primitiva Ecclesia pueri non erant statim instructi in his, quae pertinent ad cultum vel officium divinum, et imo bene adulti erant . in talibus satis rudes; nunc autem pueri statim in talibus erudiuntur et exercentur: et ideo sufficientius instructus est aliquis modo tredecim annorum in talibus actibus, quam tunc forte erat rusticus vigintiquinque annorum, et ideo non mirum, quod decreta illa de aetate servanda abrogata sunt. Et esto quod de Jure ad omnino debite sustinendum, deberent servari ( quod non credo, tamen) nec simpliciter necessarium est necessitate praecepti illa observare, nec simpliciter necessarium necessitate facti, quin si hoc praetermisso, Ordo conferatur, vere suscipitur, et gradus determinatus ministrandi in Ecclesia confertur ab illo qui pro tempore isto, ex ore infantium et lactentium perficit laudem, cui sit laus in saecula saeculorum. Amen.