CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Henricus in hac quaestione habet duas sententias sibi contradicentes. Prima, dicit impossibilitatem esse ex parte rei, possibilitatem ex parte Rei. Secunda, utrumque ponit ex parte Dei. Contra secundam arguit Scotus, quia cui repugnat esse, ei repugnat ex se primo, sicut album et nigrum ex natura sua, secluso omni extrinseco, repugnant ; ergo quod est vere impossibile, tale esset si per impossibile Deus non esset. Contra secundam, possibile est, cui non repugnat esse, nec habet ex se necesse esse, sed lapis productus in esse cognito habet haec formaliter a se, et principiative ab intellectu Dei, qui non est omnipotentia. Secundo, si impossibilitas est ex parte creaturae, ergo et possibilitas, quia in causis praecisis, sicut affirmatio est causa affirmationis, etc. Tertia, nullum attributum Dei dependet a creatura,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere 8. quodlib. quaest. 3.
Contra istam secundam sentenciam, sive sit dicta relraclando primam sententiam de isto articulo, sive sit dicta ut retractanda per primam, non oporteret arguere contra eam, nisi ex verbis suis propriis, quae implicant manifeste opposita.
Tamen specialiter arguo (b) contra eam sic : Nihil simpliciter impossibile, nisi quia simpliciter repugnat sibi esse ; cui autem repugnat esse, repugnat ei ex se primo, et non propter respectum aliquem affirmativum vel negativum ejus ad aliquid aliud. Probatio, repugnantia enim quaecumque extremorum est ex ratione sua formali, et per se essentiali, circumscripto quocumque alio respectu utriusque extremi positivo vel negativo ad quodcumque aliud, sicut album et nigrum per se ex suis rationibus formalibus contrariantur, et habent repugnantiam formalem, (circumscribendo per impossibile omnem respectum ad quodcumque aliud ;) illud igitur est simpliciter impossibile, cui per se repugnat esse, et quod ex se primo est tale, quod sibi omnino repugnat esse, et non propter aliquem respectum ad Deum affirmativum vel negativum, imo sibi repugnaret esse, si per impossibile Deus non esset. Videtur igitur prima sententia probabilior secunda.
Sed contra istam (c) primam sententiam arguo primo sic : Potentia activa, qua Deus dicitur omnipotens, non est formaliter intellectus divinus, sed quasi praesupponit actionem intellectus, sive illa potentia sit voluntas, sive alia potentia executiva. Sed lapis est possibilis esse ex se formaliter ; ergo reducendo quasi ad primum principium extrinsecum, intellectus divinus erit illud a quo est prima ratio possibilitatis in lapide : non igitur illa potentia activa a qua Deus dicitur omnipotens, est prima ratio possibilitatis in lapide. Probatio assumpti, possibile secundum quod est terminus vel objectum omnipotentiae, est illud cui non repugnat esse, et quod non potest ex se esse necessario ; lapis productus in esse intelligibili per intellectum divinum, habet ista ex se formaliter, et quasi principiato per intellectum :
igitur est ex se formaliter possibilis, et quasi principiative per intellectum divinum. Male igitur videtur illa prima sententia ponere, quod omnipotentia in Deo sit illa potentia, qua est potentia passiva in creatura ; et hoc si loquatur de potentia activa, a qua Deus dicitur omnipotens, et respectu cujus illa dicitur potentia passiva in creatura.
Confirmatur ista ratio (d), potentia activa, quae est omnipotentia, non dat alicui aliquod esse, nisi producendo illud, quia illa est potentia productiva rei ad extra. Sed ante omnem productionem rei ad extra, res habet esse possibile, quia sicut probatum est dist. 36. rem produci in esse intelligibili, non est rem produci in esse simpliciter ; et si esset, non esset per illam potentiam, qua Deus dicitur omnipotens, non igitur per illam potentiam, quae est omni -potentia, est res alia a Deo primo possibili.
Item, in causis praecisis (e), si affirmatio est causa affirmationis, et negatio est causa negationis, secundum quod dicit Philosophus primo Poster. sicut si habere pulmonem est causa respirandi, non habere pulmonem est causa non respirandi ; ergo si potentia activa quae est omnipotentia in Deo, est praecisa ratio possibilitatis in creatura, negatio potentiae activae in Deo esset causa negationis possibilitatis in creatura ; quod ipse negat, et bene quantum ad hoc, quia impossibilitas in creatura est propter formalem repugnantiam partium.
Praeterea, iste respectus, qui consequitur potentiam activam in Deo in quarto instanti, aut est realis, aut non. Si realis ad extra, hoc est improbatum distinct. 30. Si rationis, ergo in tertio instanti terminatur possibilitas ad Deum sub ratione absoluta, quod non infero sicut in se inconveniens, sed tanquam a pluribus concedendum, et saltem non habendum pro inconvenienti ab eis, qui tenent opiniones illius Doctoris, ex quo sequitur ad eam.
Similiter, propter idem ex ista positione, infero aliam conclusionem, scilicet quod non est aliquis respectus prior ex parte causae quam ex parte causati, imo ab ipsa causa sub ratione absoluti, est ipsum causatum sub ratione absoluta ; et postea tertio sequitur respectus in causato ad causam ; et quarto in causa ad causatum ; iste ergo ordo absolutorum et relativorum, quem hic concedit, nunquam debet teneri inconveniens tenentibus eum.
Tertio similiter infero, quod potentia ut est attributum divinum, et dicit perfectionem simpliciter, non dicit aliquem respectum ad creaturam (quod ipse probat in prima sententia 6. quodlib. quaest. 3) quia nulla perfectio divina, et simpliciter dependet a creatura. Hoc autem idem probat Anselmus Monolog. cap. 13. cum illa relatio ad creaturam non dicat perfectionem simpliciter etiam in Deo, quia tunc Deus non esset talis, si creatura non esset. Est autem perfectus omni perfectione simpliciter ex se et ex natura sua, et non ex aliquo respectu ad creaturam ; hoc igitur illatum (quod puto esse verum, sicut et alia duo) non debet respui sicut inconveniens ab aliquibus tenentibus dicta ejus.