IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(c) Istud tamen non posse tertio modo, etc, (Cataphryges seu Montanislae, Quintilliani, Pepusiani, qui iidem sunt apud Epiphan. haeresi 49. mulieres ordinabant in Diaconissas altaris, imo et in Sacerdotes, quod refert Augustinus lib. de haeresi, cap. 27. De Pepusianis, qui sic dicti sunt a pago, in quo nati dicuntur Montanus, Quintilla et Priscilla, Pseudoprophetae dicti sunt ab his Quintilliani et Priscilliani. Cataphrygae a Phrygia, Artotyritae a pane et caseo, quae mysteriis adhibebant.
Conclusio posita est de fide, unde Patres citati, quantum ad Ordinem Diaconatus, Presbyteratus et Episcopatus, tanquam ex fide eum tenent, contrarium pro haeresi damnantes; quod et universalis traditio Ecclesiae docet, nunquam hanc potestatem explicans in Ordine ad mulieres. Quam recte probat Doctor ex Paulo 1. ad Timoth. 2. Mulier in silentio dicat cum omni subjectione, docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum.
sed esse in silendo. Subdit rationem, quia nempe primatus ad virum spectat: Adam enim, inquit, primus formatus, deinde Eva, et Adam non est seductus: mulier autem seducta in praevaricatione fuit, etc.
Insinuat Apostolus duplicem rationem, unde mulier silere debeat in Ecclesia, quia subjecta viro est primum ex creatione, quia ei in adjulorium facta est; deinde in paenam peccati, ut patet Genes. 3. Sub potestate viri eris, et ipse dominabitur tui. Augustinus. lib. 11. de Gen. ad litteram, c. 37. ex divina ergo institutione mulier subjecta est viro, ac proinde nequit esse capax gradus eminentis in Ecclesia, in quo praeesset viro, aut publice doceret ex officio, ex quo loco etiam Epiphanius merito impugnat praedictam haeresim. Sic etiam alius locus, quem citat 1. Cor. 14. idem probat: Mulieres in Ecclesia taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut lex dicit ( supple Genes. 3. ), si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Vide Ambrosium et Anselmum,quod supra dixit, non permitto, hic dicit non permittitur, ut ostendat illud esse legis. Ex lege autem Sacerdos et Diaconus et Episcopus in Ecclesia docent ex officio ; ergo cum haec nequeant mulieres ex lege divina, sequitur nullo modo capaces esse hujus eminentiae in Ecclesia, et qua praeessent aliis, et qua docere possent et deberent ex lege.
Duplex ratio hujus a Doctore assignata est congruentissima, quia sine injuria universus sexus non posset excludi ab hoc gradu, si esset ejus capax; et quia talis gradus in lege Evangelica collatus non fuit ulli mulieri, etiam sanctissimae Matri, neque in lege naturae, aut Mosaica potestas fuit sacrificandi in mulieribus.
Dicendum secundo, quod neque tonsuram clericalem potest Ecclesia conferre mulieri; quod est contra Paludanum et Almainum in praesenti distinct. q. 2. et 3. licet haec tonsura sit ex institutione Ecclesiae, et non sit Ordo, tamen est dispositio ad Ordinem, ac proinde ut talis est, debet fieri in subjecto capaci. Sicut ergo nequit Ecclesia exorcizare aut benedicere fontem vini. verbi gratia, tanquam materiam Baptismi, quia non est capax illius benedictionis disponentis ad Sacramentum, sic etiam neque potest dare tonsuram clericalem, quae est dispositio praesupposita ex Ritu ad Ordines, nisi subjecto Ordinis capaci, quia dispositio praevia debet fieri circa subjectum capax formae.
( b ) Contra hoc ubi idem agens, etc. Responsio hujus objectionis, et differentia inter agens voluntarium seu liberum et naturale, patet ex littera: quando dicit ad actionem ministri non necessario sequi effectum Sacramenti, excludit necessitatem naturalem et necessitatem inevitabilem, non necessitatem ex pacto, et suppositis requisitis ex parte subjecti.
Ad primum argumentum patet responsio ex littera.
Ad secundum, nomenclatura illa ex Ordine quem assumebant mariti, patet ex Concilio Turonensi canon. 13. et 20. ex Altisiodorensi canon. 21. Gregorio lib. 4. Dialogorum, c. 22. In Ecclesia Latina post obitum virorum non licebat Diaconissae, Subdiaconissae, Presbytera, Episcopae transire ad secundas nuptias, quia tenebantur voto castitatis, quando maritis licentiam dabant recipiendi Ordines, ut patet ex Altisiodorensi et ex Concilio Romano sub Gregorio. De his intelligit Petrus Lombardus, et post eum D. Thomas, verba Apostoli 1. ad Timoth, 3. Mulieres similiter pudicas, etc. Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, OEcumenius de Diaconissis, quarum usus fuit in Ecclesia.
Fuerunt autem alterius conditionis Diaconissae, quae praeerant mulieribus, et serviebant in iis quae ob honestatem non decebant Diaconos, de quibus agit Chrysostomus, et alii citati, Clemens lib. 8. constit. cap. 19. et 20. canon. 19. Nicen. cap. 11. Laodiceni, Ignatius in epist. ad Antiochenos. De his agit fusius noster Medina lib. 4. de continentia sacrorum hominum, Vasquez disp. 245. cap. 3. Quocumque modo sumatur Diaconissa nullam potestatem Ordinis habuit, ut patet ex dictis, aut habere potuit. Ad tertiam patet ex littera; de aetate et qualitate ordinandorum praeter dicta, vide statutum Trident. sess. 23. de reform. c.11 . 12. 13.14. etc. Haec sufficiant de Sacramento Ordinis. Prolixius posset quis haerere in hac materia, sed nobis ex instituto praesenti ad declarationem litterae Doctoris visum est non extendere tractaturi, quia materia haec passim apud Summistas, et casus ejus particulares legi possunt. Et qui plura appetit, legat Doctores citatos tam in scholas quam in commentariis citatos, quia brevitas temporis, et sequentis materiae abundantia nos vocant, etc.