CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Hic dicitur. In praesenti distinctione, ponitur duplex opinio Henrici sibi contradicentis. Prima ponitur quodlib. 6. q. 3. Secunda, quodlib. 8.
q. 3.
De prima opinione Henrici, ponit primo, quod triplex est praedicatum de Deo. Prima praedicata sunt perfectiones simpliciter, quae conveniunt Deo absolute sine respectu ad creaturas. Sed sic distinguit, quod istae perfectiones possunt considerari uno modo secundum id cui nomen imponitur, et sic considerantur in se absolute. Alio modo secundum rationem a qua imponuntur, id est, secundum id cujus occasione nomen est impositum. Bonitas primo modo est infinitas in Deo, sed secundo modo respicit creaturas, quia ex hoc quod Deus communicat creaturis suam bonitatem, id est, ex hoc quod sua infinita potentia aliquid circa creaturas operatur, dicitur bonus, et secundum hanc considerationem Deus vel bonitas, consideratur in ordine ad creaturas. Secunda, praedicata sunt quae dicunt dignitatem, non tamen perfectionem simpliciter, ut esse Dominus, gubernator, et illa dicunt respectus ad creaturas. Tertia sunt privativa vel negativa, ut immortalis et incorruptibilis, et sic impossibile dicitur quod privat potentiam.
Ex his infert Henricus, quod omnipotentia non potest dici de Deo tertio modo, quia non est privatio vel negatio ; ergo secundo vel primo modo dicitur de Deo.
Item, notafquod potentia activa potest dupliciter considerari .Primo comparando ad Deum in quo est; secundo ad creaturam aliquam producendam. Primo modo est perfectio simpliciter et absolute conveniens Deo. Secundo modo non, quia secundum Anselmum nulla relatio ad creaturam est perfectio simpliciter. Cum ergo potentia activa sit perfectio simpliciter, ideo in creatura potentia passiva est absoluta.
Item, notat quod potentiam activam in Deo, id est, omnipotentiam, consequitur relatio potentiae passivae in creatura ad potentiam activam Dei, et illa relatio est realis, et e converso, est una relatio rationis in potentia Dei activa ad potentiam passivam in creatura. Ex quo sequitur, quod ideo Deus refertur ad creaturam, quia creatura refertur ad ipsum, et non e converso. Ex quo infert principalem conclusionem, quia, scilicet creatura est factibilis, ideo Deus potest eam facere, et non e converso, quia Deus potest creaturam facere, ideo potest fieri.
De tertiis praedicatis, scilicet negativis, dicit quod illa quae negative dicuntur de Deo in ordine ad creaturam, debent primo quaeri in creatura, non in Deo, ita quod primo est negatio in creatura. Secundo consequitur negatio relativa creaturae ad Deum. Tertio consequitur relatio negativa Dei ad creaturam. Ex quo sequitur, quod primo creatura est impossibilis fieri. Secundo est impossibile eam a Deo fieri. Tertio impossibile est Deum ipsam facere, ita quod possibilitas et impossibilitas sunt primo ex parte creaturae, et non ex parte Dei.
Secunda opinio Henrici est illa, quod quando aliquid est simpliciter impossibile, prima ratio impossibilitatis est, quia non potest Deus facere, ideo non potest creatura fieri, et non e converso. Similiter prima ratio possibilitatis est in Deo ; res enim ideo est a Deo factibilis, quia eam Deus potest facere, et non e converso. Ex quo patet, quod prima opinio directe contradicit secundae, et e converso.
(b) Tamen specialiter arguo. Contra hanc opinionem Doctor arguit multipliciter. Primo sic: Nihil est simpliciter impossibile, nisi quia simpliciter repugnat sibi esse, etc. Et loquitur hic Doctor de repugnantia formali, quae formaliter inest rei, sicut dicimus quod repugnat hominem esse asinum, sic quod repugnantia formaliter praedicatur de homine; et sic patet, quod talis repugnantia non dicitur inesse homini per respectum ad aliquid extrinsecum, sed magis per rationem formalem et intrinsecam ipsius hominis. Et hoc est quod dicit infra: Repugnantia quaecumque extremorum est ex ratione sua formali, et sicut album et nigrum per se ex suis rationibus formalibus contrariantur, ut puta, quia albedo est talis entitas in se, ideo contrariatur nigro, quia talis entitas est ex se ipsa nigredo. Nam, per impossibile, circumscripte quocumque alio a ratione nigredinis et albedinis, adhuc quia tales entitates in se dicuntur contrariari et includere formalem repugnantiam essendi simul in eodem subjecto ; igitur illud est simpliciter impossibile, cui per se primo repugnat esse, etiam circumscripto quocumque alio respectu ad aliud, et sic dicimus, quod chimaera est simpliciter impossibilis esse, sive existere, quia ex ratione formali chimaerae repugnat sibi simpliciter posse existere, et non per respectum ad Deum affirmativum vel negativum, quia si, per impossibile, Deus non esset, adhuc existere sibi repugnaret. Et dicitur respectus affirmativus qui aliquid ponit; et negativus qui nihil ponit; causare enim est respectus affirmativus, similiter posse aliquid, sed non posse, vel impossibile esse, est respectus negativus. Addit Doctor, quod prima sententia sive prima opinio Henrici, sit probabilior secunda sententia sive secunda opinione Henrici, contra quam secundam sententiam ista ratio praecipue concludit. (c) Sed contra istam primam sententiam. Deinde Doctor arguit contra primam opinionem Henrici, et intendit probare quod possibilitas lapidis, sive quod lapis sit possibilis, non habet ab omnipotentia, et ad hoc probandum plura dicit in ista littera. Primo, quod potentia activa, qua Deus dicitur omnipotens, non est formaliter intellectus, sed quasi praesupponit actionem intellectus, et accipit hic potentiam activam fundamentaliter, et non pro respectu fundato, quae distinctio patuit supra d. 7. q. unica, et sic potentia activa, qua Deus dicitur omnipotens, est aliquod absolutum, quo ut principio activo potest agere. Et talis potentia activa non intellectus, etc. Vult Doctor, quod potentia vere activa, qua Deus dicitur omnipotens respicit aliquod productum in vero esse realis existentiae, ut supra patuit d. 20. et d. 39. ei 42. et in quodlib. q. 7. et in 2. d. 1. q 1. et talis potentia tantum est ipsa voluntas divina, qua Deus libere agit, ut patet ab ipso, supra d. 2. q. 1. etd. 8. q. ult. et clarius in 2. d. 1. q. 1. et in quodlib. q. 7. et 8. Intellectus enim ut praecedit actum voluntatis, necessario operatur, ut patet a Doctore supra d. 3. q. 4. et in quodlib. q. 14. et alibi; ideo intellectus non est potentia activa, qua Deus dicitur omnipotens,
sed sola voluntas vel actus voluntatis. Et quod dicit quod potentia activa praesupponit actionem intellectus, intelligitur de actione tantum secundum quid, quae terminatur ad productum habens esse tantum secundum quid, quod est esse cognitum rei, ut supra patuit d. 3. q. 4. d. 35. 36. et clarius in 2. d. 1. q. 1 . et in quodlib. q. 8. et sic lapis prius habet esse secundum quid, sive esse cognitum, quam omnipotentia Dei respiciat illud. Deinde addit, quod lapis habet esse possibile ex se formaliter, quia per rationem intrinsecam, quia si quaeratur quo modo lapis potest vere existere? Respondetur, quia esttalisentitas,cui non repugnat formaliter existere, et sic definitio sive quidditas lapidis est ratio formalis quare lapidi non repugnat formalis existentia, et per ipsam definitionem vel quidditatem posset a priori demonstrari aptitudo existendi, ut patet a Scoto in 2.d. 1. q. 3. Deinde addit, quod reducendo quasi ad primum principium extrinsecum, intellectus divinus erit illud a quo est prima ratio possibilitatis in lapide, idest, quod (loquendo de ratione extrinseca, siveoriginativa, sive productiva dante esse tale vel tale,) intellectus divinus sive actus intellectus divini, est ille qui producit lapidem in tali esse possibili, ut supra patuit d. 3. q. A. etd.35. et 36. et sicilia potentia activa a qua dicitur Deus omnipotens, non est prima ratio possibilitatis in lapide.
(d) Confirmatur ista ratio. Hic Doctor confirmat rationem, probando quod creatura non dicitur habere esse possibile per omnipotentiam. Et ratio stat in hoc, quia potentia activa, quae est omnipotentia, si dat alicui esse, dat producendo, et hoc productione vere reali, id est, quae terminatur ad productum reale, patet, quia omnipotentia aliquid fit extra suam causam. Sed ante istam productionem realem, quae terminatur ad productum in esse reali, est alia productio tantum secundum quid, quae terminatur ad productum tantum secundum quid, puta ad esse cognitum vel ad esse possibile ; ergo esse possibile rei non habet esse per omnipotentiam.
(e)Item,in causis praecisis, si affirmatio est causa affirmationis, etc. Si enim omnipotentia Dei sit praecisa causa, quare homo possit esse in rerum natura, ita quod possibilitas cujuscumque creaturae sit praecise ab omnipotentia, ita quod chimaera non possit existere, erit simpliciter a negatione omnipotentiae, quod ipse negat.
(f) Praeterea iste respectus, qui consequitur potentiam activam in Deo in quarto instanti (ista instantia assignantur supra disis 3. q. 5. et dist. 30. et 36. ita quod in primo instanti est Deus, in secundo instanti est lapis, in tertio instanti resultat respectus lapidis ad Deum.) Aut est realis et ad extra, aut est rationis ? Si primo modo, improbatum est supra dist. 30. ubi probatum est, quod Deus non potest referri relatione reali ad creaturam. Si secundo modo, ergo in tertio instanti terminatur possibilitas ad Deum sub ratione absoluta, quod non infero, sicut in se inconveniens, sed tanquam a pluribus concedendum, et saltem non habendum pro inconvenienti ab eis, qui tenent opinionem illius Doctoris, ex quo sequitur ad eam.